From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #208

Study this Passage

  
/ 962  
  

208. "Et non scis quod tu sis aerumnosus," significat quod nesciant quod omnia quae de veris et bonis Ecclesiae sciunt et cogitant, ne hilum cohaereant, et quod sint maceriae. - Per "aerumnam" significatur hic non cohaerentia; ita per "aerumnosum" qui absque cohaerentia de rebus Ecclesiae cogitat; causa est, quia illi, de quibus haec dicuntur, nunc negant Deum, Caelum, Vitam aeternam, Sanctitatem Verbi, nunc agnoscunt illa; quare quod una manu exstruunt, altera destruunt; ita sunt sicut qui aedificant domum, et mox diruunt illam; aut sicut qui se vestibus decoris amiciunt, et mox discindunt illas; quare domus illorum sunt rudera, et vestes illorum sunt frusta: talia sunt omnia quae de Ecclesia et de Caelo cogitant; sed hoc nesciunt. Haec intelliguntur per "aerumnas" etiam in sequentibus locis:

"Sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego et non praeterea, ideo cadet super te Aerumna," (Esaias 47:10-11);

"Aerumna super aerumnam veniet, rex lugebit, et princeps induetur stupore," (Ezechiel 7:26-27);

"rex qui lugebit," et "princeps qui induetur Stupore" sunt qui in veris Ecclesiae sunt.

"Non in ore illorum rectum, in medio illorum Aerumna," (Psalm. 5:10 (B.A. 9)).

Similia per "macerias" significantur, (Jeremias 49:3; Ezechiel 13:10-11; 1 Hoschea 2:6). 2

Footnotes:

1. 10, 11 pro "11, 12"

2. 6 pro "5"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Ezechiel 13:10-11

Study

      

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.