From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #206

Study this Passage

  
/ 962  
  

206. (Vers. 17.) "Quod dicas; quod dives et locupletatus sim," significat quod credant se cognitiones veri et boni, quae Ecclesiae et Caeli sunt, possidere in omni copia. - "Dives et locupletatus esse" non aliud hic significat, quam plene scire ac intelligere talia quae Ecclesiae et Caeli sunt, quae spiritualia et theologica vocantur, quia hic de illis agitur; divitiae et copiae spirituales non aliud sunt. Illi, qui ex se credunt, et non ex Domino per Verbum, etiam credunt se scire et intelligere omnia; causa est, quia mens eorum spiritualis clausa est; et solum mens naturalis aperta, et haec mens absque luce spirituali non videt aliter. Quod per "divitias" et "opes" in Verbo significentur divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, patet ex his locis:

"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi Opes, aurum et argentum in thesauris tuis; per multiplicationem sapientiae tuae multiplicavisti tibi Opes," (Ezechiel 28:4-5)

haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni: similiter,

"Filia Tyri afferet tibi munus, filia Regis, facies tuas deprecabuntur Divites populi," (Psalm. 45:13 (B.A. 12)); "Jehovah depauperabit Tyrum, excutiet in mare Opes ejus "(Sacharias 9:4); "Tyre, diripient Opes tuas," (Ezechiel 26:12);

"Aschur dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens sum; unde Thesauros populorum diripiam, inveniet manus mea Opes populorum," (Esaias 10:13-14);

per "Aschurem" significatur rationale; hic quod pervertat bona et vera Ecclesiae, quae hic sunt "thesauri et opes populorum," quas diripiet.

"Dabo tibi Thesauros tenebrarum, et occultas Opes latibulorum," (Esaias 45:3);

"Beatus vir qui timet Jehovam; Opes et Divitiae in domo ejus, et justitia ejus stat in perpetuum," (Psalm. 112:1, 3);

"Deus esurientes implevit bonis, et Divites emisit inanes," (Luca 1:53);

"Vae vobis Divitibus, quoniam cepistis gaudium vestrum; vae vobis qui impleti estis, quoniam esurietis," (Luca 6:24-25);

per "divites" hic intelliguntur qui possidebant cognitiones veri et boni, quia Verbum, qui erant Judaei; pariter per Divitem, qui induebatur purpura et bysso, (Luca 16:19).

(Similiter per "divites" et "divitias" alibi, ut Esaias 30:6; Jeremias 17:11; Micham 4:13; 6:12; Sacharias 14:14; Matthaeus 12:35; 13:44; Luca 12:21) 1

Footnotes:

1. 21 pro "22"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Lucas 6:24-25

Study

      

24 Verumtamen vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

25 vobis, qui saturati estis : quia esurietis. vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.