From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #200

Study this Passage

  
/ 962  
  

200. "Principium opificii Dei," significat Verbum. - Quod Verbum sit "principium opificii Dei," nondum in Ecclesia notum est, quia non intellecta sunt haec apud Johannem:

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre," (1:1-14). 1

Qui haec verba quoad interiorem eorum Sensum intelligit, et simul confert cum illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, ut et cum aliquibus quae in Doctrina Novae Hierosolyma e de Domino, Scripta sunt, videre potest, quod ipsum Divinum Verum in Verbo quod in hoc mundo prius fuerat (de quo 11), tum quod in hoc Verbo quod hodie est, per "Verbum quod in principio fuit apud Deum et quod fuit Deus," intelligatur; at non Verbum spectatum in linguarum vocibus et literis, sed spectatum in sua essentia et vita, quae ab intimo est in sensibus vocum et literarum ejus; Verbum ex ac vita vivificat affectiones voluntatis hominis qui id sancte legit, et ex luce illius vitae illustrat cogitationes intellectus ejus; quare apud Johannem dicitur,

"In Verbo fuit Vita, et Vita fuit Lux hominum" (verse 4);

hoc facit Verbum, quia Verbum est ex Domino, et de Domino, et sic Dominus: omnis cogitatio, loquela et scriptura, trahit suam essentiam et vitam ab illo qui cogitat, loquitur et scribit; est homo cum suo quali in illis; in Verbo autem est Solus Dominus. Sed Divinam Vitam in Verbo nemo sentit et percipit, nisi qui in affectione veri spirituali est cum id legit, is enim est in conjunctione Domini per Verbum; est quoddam intime afficiens cor et spiritum, quod cum luce influit in intellectum, ac testatur. Simile quod apud Johannem, significatur per haec in primo capite Geneseos:

"In principio creavit Deus Caelum et Terram; et Spiritus Dei movebat Se super faciebus aquarum; et dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux," (vers. 1-3);

"Spiritus Dei" est Divinum Verum, pariter Lux; Divinum in est Verbum; quare cum Dominus Se vocat Verbum, Se etiam vocat "Lucem," (Johannes 1:4, 8-9).

Simile etiam intelligitur per haec apud Davidem:

"Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum," (Psalm. 33:6).

In summa, absque Divino Vero Verbi, quod in sua essentia Divinum Bonum Divini Amoris ac Divinum Verum Dictae Sapientiae Domini, non potest homo vitam habere; per Verbum est conjunctio Domini cum homine, ac hominis cum Domino, et per illam conjunctionem est vita; erit aliquid a Domino, quod ab homine potest recipi, per quod sit conjunctio et inde vita aeterna. Ex his constare potest, quod per "Principium opificii Dei" intelligatur Verbum, et si credere vis, Verbum quale est in Sensu literae; hic enim Sensus est complexus sanctitatum interiorum ejus, ut multis ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra. Et quod mirabile est, Verbum ita scriptum est, ut communicet cum universo Caelo, et singillatim cum una quavis societate ibi, quod per vivam experientiam mihi datum est scire; de qua alibi. Quod Verbum in sua essentiale sit, patet adhuc ab his Domini verbis:

"Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt," (Johannes 6:63).

Footnotes:

1. 1:1-14 pro "i. ad 14"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #11

Study this Passage

  
/ 962  
  

11. "Quae in Asia," significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt. - Quoniam per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo intelliguntur res Caeli et Ecclesiae, ut prius dictum est, ita quoque per "Asiam," similiter per Nomina septem Ecclesiarum ibi, ut ex sequentibus patebit. Quod per "Asiam" illi qui in luce veritatis ex Verbo sunt, intelligantur, est quia Antiquissima Ecclesia, et post illam Antiqua, et postea Israelitica, in Asia fuit; tum quia apud illos Verbum vetustum, et postea Israeliticum et ex Verbo est omnis Lux veritatis. Quod Ecclesiae Antiquae in Asiatico Orbe fuerint, et quod illis fuerit Verbum, quod postea deperditum est, et demum Verbum quod hodie, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 101-103. Inde nunc est, quod per "Asiam" hic significentur omnes qui ex Verbo in luce veritatis sunt.

De hoc Verbo Vetusto, quod ante Verbum Israeliticum in Asia fuerat, referre meretur hoc novum, quod hoc ibi adhuc reservatum sit apud populos qui in Magna Tartaria habitant; locutus sum cum Spiritibus et Angelis, qui in Mundo Spirituali inde erant, qui dixerunt quod possideant Verbum, et quod id ab antiquis temporibus possederint, et quod secundum hoc Verbum Divinum suum cultum obeant, et quod id ex meris correspondentiis consistat; dixerunt quod in illo etiam Liber Jaschar sit, qui memoratur apud Josuam 10:12-13, et in Libro 2 Samuelis 1:17-18, tum etiam quod apud illos sint Libri, Bella Jehovae et Prophetica, qui memorantur a Mose, (Numeri 21:14-15, 27-30); et cum legi coram illis verba quae Moses inde desumserat, inquisiverunt num illa ibi exstent, et invenerunt: ex his patuit mihi, quod Verbum Vetustum adhuc apud illos sit: inter loquendum cum illis dixerunt, quod Jehovam colant, quidam ut Deum invisibilem, quidam ut visibilem. Porro retulerunt, quod non patiantur ut Extranei ad illos intrent, praeter Chinenses, cum quibus pacem colunt, quia Imperator Chinensis est inde; tum etiam, quod tam populosi sint, ut non credant aliquam regionem in universo mundo populosiorem esse; quod etiam credibile est ex Muro tot milliarium, quem Chinenses pro tutela sua contra invasionem ab illis olim exstruxerant Quaerite de eo in China, et forte invenietis illud ibi apud Tartaros.

  
/ 962