From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #2

Study this Passage

  
/ 962  
  

2. (Vers. 1.) "Revelatio Jesu Christi," significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est, tam in Caelis quam in Terris. - Per "Revelationem Jesu Christi," significantur omnes praedictiones, quae quia sunt a Domino, dicitur Revelatio Jesu Christi; quod sint de Domino deque Ipsius Ecclesia, ab Explicationibus patebit. In Apocalypsi non agitur de successivis statibus Ecclesiae, minus de successivis statibus Regnorum, ut quidam hactenus crediderunt, sed ibi a principio ad finem agitur de ultimo statu Ecclesiae in Caelis et in Terris, et tunc de ultimo Judicio, et post hoc de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma: quod Nova haec Ecclesia sit finis hujus operis, patet; quare illa quae praecedunt, agunt de Ecclesiae statu, qualis est proxime ante illam; sed in quanam serie de illis agitur, videri potest a Contentis singulorum Capitum, et distinctius ab Explicatione singulorum Versuum.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #63

Study this Passage

  
/ 962  
  

63. (Vers. 19.) "Scribe quae vidisti, et quae futura sunt posthac." - Quod significet ut omnia quae nunc revelantur sint posteritati, constat absque explicatione.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #25

Study this Passage

  
/ 962  
  

25. "Et videbit Ipsum omnis oculus," significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt. -In Sensu spirituali per "oculum" non intelligitur oculus, sed intellectus; quare per "videbit omnis oculus," significatur quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt, quoniam illi soli intelligunt et agnoscunt; reliqui quidem vident et quoque intelligunt, sed non agnoscunt: illi significantur, quia sequitur quod etiam visuri sint, "qui Ipsum transfixerunt," per quos intelliguntur qui in falsis sunt. Quod "Oculus" significet intellectum, videbitur infra (48).

  
/ 962