From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #199

Study this Passage

  
/ 962  
  

199. "Haec dicit Amen, Testis fidelis et Verus," significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ad Ipso. - Quod "Amen" sit Divina confirmatio ex ipsa Veritate, quae eat Dominus, ita ex Domino, videatur supra (23); et quod "Testis fidelis et verus," cum de Domino, sit Divina Veritas quae ab Ipso in Verbo (6, 16); sive dicas, quod Dominus testetur de Se Ipso, sive quod Verbum de Ipso, idem est, quoniam "Filius Hominis," qui hic loquitur ad Ecclesias, est Dominus quoad Verbum (44). Haec prae mittuntur ad hanc Ecclesiam, quia hic de illis in Ecclesia agitur, qui et credunt ex se et ex Verbo, et qui credunt ex Verbo credunt ex Domino.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #44

Study this Passage

  
/ 962  
  

44. (Vers. 13.) "Et in medio Septem Candelabrorum similem Filio Hominis," significat Dominum quoad Verbum, a Quo illa. - Notum est ex Verbo, quod Dominus Se vocaverit "Filium Dei," et quoque "Filium Hominis;" quod per "Filium Dei" intellexerit Se quoad Divinum Humanum, et per "Filium Hominis" Se quoad Verbum, plene demonstratum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (19-28); et quia ibi plene ex Verbo id confirmatum est, supersedetur hic illud ulterius confirmare. Nunc quia Dominus coram Johanne Se repraesentavit ut Verbum, ideo visus illi vocatur "Filius Hominis." Repraesentavit Se ut Verbum, quia agitur de Nova Ecclesia, quae est Ecclesia ex Verbo, et secundum intellectum ejus; quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit qualis ei est intellectus Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 76-79. Quoniam Ecclesia est Ecclesia a Domino per Verbum, ideo visus est Filius Hominis in medio Candelabrorum; "in Medio" significat in Intimo, ex quo illa quae circum sunt aut quae extra sunt, trahunt suam essentiam, hic suam lucem seu intelligentiam; quod Intimum sit omne in illis quae circum aut extra sunt, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia,' est sicut Lux et Flamma in medio, ex quibus omnes peripheriae lucent et calent. Simile significat "in medio" in sequentibus locis in Verbo:

"Exclama et jubila habitatrix Zionis, quia magnus in Medio tui Sanctus Israelis," (Esaias 12:6);

"Deus Rex meus operans salutes in Medio terrae," (Psalm. 74:12); 1

"Deus operans Misericordiam in Medio Templi," (Psalm. 48:10 (B.A. 9)); 2

"Deus constitit in caetu Dei, in Medio deorum judicabit," (Psalm. 82:1); 3

"dii" vocantur qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte ipsa Vera:

"Ecce mitto Angelum coram te; caveto tibi a faciebus Ipsius, quoniam Nomen Meum in Medio Ipsius," (Exodus 23:20-21);

"Nomen Jehovae" est omne Divinum; "in Medio" est in Intimo et inde in omni ejus. "Medium" etiam significat Intimum, et inde Omne, in pluribus aliis locis in Verbo, etiam ubi agitur de malis, ut Esaias 24:13; Jeremias 23:9; Psalm. 5:10 (B.A. 9); Jeremias 9:4-5; 4 Psalm. 36:2 (B.A. 1); Psalm. 55:5 (B.A. 4); 5 Psalm. 62:5 (B.A. 4). Haec loca allata sunt, ut Sciatur quod "in Medio Candelabrorum" significet in Intimo a quo Ecclesia et omne ejus, nam Ecclesia et omne ejus est a Domino per Verbum. Quod "Candelabra" significent Novam Ecclesiam, videatur mox supra (43).

Footnotes:

1. lxxiv. pro "lxiv."

2. 48:10 pro "28:10, 11"

3. lxxxii. pro "lxxii."

4. Jerem. pro "Psalmus."

5. 55:5 pro "54:7"

  
/ 962