From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #166

Study this Passage

  
/ 962  
  

166. "Quae 1 non inquinaverunt vestimenta sua" significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa conspurcaverunt cultum. - Per "vestimenta" in Verbo significantur vera quae investiunt bonum, et in opposito sensu falsa quae investiunt malum; homo enim est vel suum bonum vel suum malum, inde vera aut falsa sunt "vestimenta" ejus. Omnes Angeli et Spiritus apparent vestiti secundum vera boni eorum, aut secundum falsa mali eorum, de qua re videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (177-182); ex quibus patet, quod per "non inquinare vestimenta sua" significetur in veris esse, et non per mala vitae et inde falsa conspurcare cultum. Quod "vestimenta" in Verbo significent vera, et in opposito sensu falsa, patet ex his locis:

"Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue Vestes decoris tui, Hierosolyma," (Esaias 52:1);

Hierosolyma, "Vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, et ornavi te ornatu, amicta es auro et argento, et Vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, unde pulchra facta es valde. Sed sumpsisti de Vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; sumpsisti etiam Vestes acupicti tui, et fecisti imagines maris, cum quibus scortabaris," (Ezechiel 16:10-18);

describitur ibi Ecclesia Judaica, quod ei data sint vera quia Verbum, at quod falsificaverint illa; "scortari" est falsificare (134).

"Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri Vestis ejus, in acupictis adducetur Regi," (Psalm. 45:14-15 (B.A. 13-14));

"filia Regis" est Ecclesia quoad affectionem veri.

"Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super Vestem vestram," (2 Samuelis 1:24);

haec dicuntur de Saule, quia per illum ut Regem significatur Divinum Verum (20).

"Visitabo super principes et super filios Regis, et super omnes indutos Vestimentis alienigenae," (Zephanias 1:8);

Hostes "exuent tibi Vestes, et sument vasa ornatus tui," (Ezechiel 23:26);

"Joschua indutus fuit Vestibus pollutis, et sic stabat coram Angelo," qui dixit, "removete Vestes pollutas a super illo; et induite illum Vestibus aliis," (Sacharias 3:3-5);

"Ingressus Rex et vidit discumbentes, et vidit hominem non indutum Veste Nuptiarum: et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens Vestem nuptiarum," (Matthaeus 22:11-12); 2

"vestis nuptiarum" est Divinum Verum ex Verbo.

"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in Vestibus ovium," (Matthaeus 7:15);

"Nemo panniculum novi Vestimenti indit in Vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus e novo," (Luca 5:36); 3

quia "vestimentum" significat verum, ideo Dominus comparat vera Ecclesiae prioris, quae erant externa et repraesentativa spiritualium, "panniculo vestimenti veteris," et vera Ecclesiae novae, quae erant interna et spiritualia, "panniculo vestimenti novi."

"Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis," (Apocalypsis 4:4);

"Qui ante Thronum in conspectu Agni stabant, erant amicti Stolis albis; qui laverunt Stolas suas, et dealbarunt Stolas suas in Sanguine Agni," (Apocalypsis 7:9, 13-14);

"Datae sunt singulis" qui sub altari "Stolae albae," (Apocalypsis 6:11);

"Exercitus Sedentis super Equo albo, sequebantur Ipsum Vestiti byssine albo et mundo," (Apocalypsis 19:14).

Quia "Angeli" significant Divina Vera, ideo Angeli in sepulchro Domini visi apparuerunt in Vestibus albis et splendentibus, (Matthaeus 28:3; Luca 24:4).

Quia Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Vera intelliguntur per "Vestes," ideo cum transformatus est,

"Splenduit facies Ipsius sicut Sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux," (Matthaeus 17:2);

Et "Alba fulgurantia," (Luca 9:29);

Et "Splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare," (Marcus 9:3). 4

De Antiquo Dierum, Qui etiam est Dominus, dicitur, quod "Vestis Ipsius esset alba sicut nix," (Daniel 7:9);

et praeterea, haec de Domino:

"Unxit myrrha, aloe et kesia omnes Vestes Tuas," (Psalm. 45:9 (B.A. 8)); 5

"Lavat in vino Vestimentum Suum, et in sanguine uvarum Velamen Suum," (Genesis 49:11);

"Quis Hic venit ex Edom, conspersus Vestes ex Bozra: Hic honorabilis in Vestitu Suo: quare rubicundus quoad Vestem Tuam: Vestes Tuae sicut calcantis in torculari: sparsa est victoria super Vestes Meas; et omne Vestimentum Meum pollui," (Esajas 63:1-3); 6

haec quoque de Domino; "Vestes" Ipsius sunt ibi Vera Verbi.

"Sedens super Equo albo, circumindutus Vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei," (Apocalypsis 19:13, 16).

Ex significatione "vestium," videri potest Cur discipuli Domini imposuerunt Vestimenta sua super asinam et pullum, cum Dominus intraret Hierosolymam: et cur populus tunc stravit Vestimenta sua in via, (Matthaeus 21:7-9; Marcus 11:7-8; Luca 19:35-36);

et quid significatur, per quod "Milites Vestimenta Domini diviserint in quatuor partes," (Johannes 19:23-24);

ita quid significatur per haec apud Davidem:

"Diviserunt Vestes Meas, et super Vestimentum Meum jecerunt sortem," (Psalm. 22:19 (B.A. 18)).

Ex significatione "vestium" etiam patet, cur Sciderunt Vestes suas, cum aliquis contra Divinum Verum Verbi locutus est, (Esajas 37:1; 7 et alibi);

tum quod Laverint Vestes ut purificarentur, (Exodus 19:14; Leviticus 11:25, 40); 8 14:8-9; Numeri 19:11 ad fin.).

Et quod propter praevaricationes contra Divina Vera exuerent Vestes, et induerent saccum, (Esaias 15:3; 22:12; 37:1-2; Jeremias 4:8; 9 6:26; 48:37; 49:3; Threni 2:10; Ezechiel 27:31; Amos 8:10; Jonas 3:5-6, 8).

Qui novit quid "vestimenta" in genere et in specie significant, nosse potest quid significaverunt vestes Aharonis et filiorum ejus, quae fuerunt Ephodum, Pallium, Tunica tesselata, Baltheus, Femoralia, Cidaris. Quoniam "lux" significat Divinum Verum, ac "Vestis" similiter, ideo dicitur apud Davidem,

"Jehovah Se operit Luce sicut Veste," (Psalm. 104:2).

Footnotes:

1. Quae pro "Qui"

2. 11, 12, pro "11, 12, 13"

3. 36 pro "36, 37"

4. ix. pro "x."

5. xlv. pro "xlix."

6. lxiii. pro "xliii."

7. xxxvii. pro "xxxvi."

8. 25, 40, pro "24, 40"

9. 8 pro "4"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #20

Study this Passage

  
/ 962  
  

20. (Vers. 6.) "Et facit nos Reges et Sacerdotes," significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint. -Notum est quod Dominus in Verbo dicatur "Rex" et quoque "Sacerdos;" "Rex" dicitur ex Divina Sapientia, et "Sacerdos" ex Divino Amore; quare illi, qui a Domino in sapientia sunt, vocantur "filii Regis," tum "Reges," et qui ab Ipso in amore Sunt, vocantur "Ministri" et "Sacerdotes;" est enim Sapientia et amor apud illos non ab illis, ita non est illorum, sed Domini; inde est quod illi intelligantur per "reges" et per "sacerdotes" in Verbo; non quod illi sint, sed quod Dominus in illis sit, et faciat ut ita nominentur. Vocantur etiam "nati ab Ipso," "filii regni," "filii Patris," et "haeredes;"

"Nati ab Ipso," (Johannes 1:12-13);

hoc est, e novo nati seu regenerati, (Johannes 3, seq.);

"Filii regni," (Matthaeus 8:12; 13:38);

"Filii Patris in Caelo," (Matthaeus 5:45); 1

"Haeredes," (Psalm. 127:3; 1 Samuelis 2:8; Matthaeus 25:34);

et quia haeredes, filii regni, ac nati a Domino ut Patre dicuntur, ideo vocantur "Reges et Sacerdotes;" tum etiam dicitur, quod Sessuri cum Domino in Throno Ipsius, (Apocalypsis 3:21).

Sunt duo Regna, in quae universum Caelum distinctum est, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste. Regnum Spirituale est quod vocatur Regium Domini; et quia omnes qui ibi sunt, in Sapientia ex veris sunt, ideo intelliguntur per "Reges," quos faciet Dominus homines qui in sapientia ab Ipso sunt; et Regnum Caeleste est quod vocatur Sacerdotium Domini, et quia omnes qui ibi sunt, in amore ex bonis sunt, ideo illi intelliguntur per "Sacerdotes," quos faciet Dominus homines qui in amore ab Ipso sunt; similiter in duo Regna distinguitur Ecclesia Domini in terris; de duobus illis Regnis, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini Anno 1758 edito (24, 226). Qui non scit significationem spiritualem "Regum" et "Sacerdotum," hallucinari potest in multis quae apud Prophetas et in Apocalypsi de illis memorantur; ut in his apud Prophetas: "Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi: suges lac gentium, imo ubera Regum suges; ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus," (Esaias 60:10, 16);

"Erunt Reges nutritii tui, et Principes eorum lactatrices tuae," (Esajas 49:23);

(et alibi: ut Genesis 49:20; Psalm. 2:10; Esaias 14:9; 24:21; 52:15; 2 Jeremias 2:26; 4:9; 49:3; 3 Threni 2:6, 9; Ezechiel 7:26-27; Hoschea 3:4; Zephanias 1:8);

per "Reges" ibi non intelliguntur Reges, sed illi qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, ex quibus sapientia. Per "Regem Meridiei" et per "Regem Septentrionis," qui inter se bellum gesserunt, (Daniel 11:1, seq.),

nec intelliguntur Reges; sed per "Regem Meridiei" illi qui in veris sunt, et per "Regem Septentrionis" illi qui in falsis. Similiter in Apocalypsi, ubi multoties nominantur Reges, ut in his locis:

"Sextus Angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via Regum ab ortu solis," (16:12);

"Cum Meretrice magna sedente super aquis multis scortati sunt Reges terrae," (17:2);

"De vino irae scortationis Babylonis biberunt omnes gentes, et Reges terrae cum illa scortati sunt," (18:3);

"Et vidi Bestiam et Reges terrae, et Exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo albo," (19:19);

"Et gentes quae servatae sunt, in lumine Ipsius ambulabunt, et Reges terrae afferent gloriam suam et honorem suum in Novam Hierosolymam," (21:24);

(et alibi: ut 16:14; 17:2, 9-14; 18:9-10;)

per "Reges" ibi intelliguntur illi qui in veris sunt, ac in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera aut falsa; per "scortationem Babylonis cum Regibus terrae" intelligitur falsificatio veri Ecclesiae; quod Babylon, seu Mulier quae sedit super Bestia Coccinea, non scortata sit cum Regibus, sed quod falsificaverit vera Verbi, constat. Ex his patet, quod per "Reges," quos Dominus facturus est illos, qui ab Ipso sapiunt, non intelligatur quod futuri sint Reges, sed quod sapientes; quod ita sit, etiam ratio illustrata videt. Similiter in sequentibus:

"Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra," (Apocalypsis 5:10).

Quod Dominus per "Regem" intellexerit Veritatem, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum:

"Dixit Ipsi Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu; respondit Jesus, Tu dixisti, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem Veritati; omnis qui est ex Veritate, audit vocem Meam; dixit Illi Pilatus, Quid Veritas," (Johannes 18:37-38);

"testimonium ferre Veritati," est quod Ipse Veritas sit; et quia ex illa Se vocabat "Regem," dixit Pilatus, "Quid est Veritas," hoc est, num Veritas sit Rex. Quod "Sacerdotes" significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. v. pro "iv."

2. lii. pro "li."

3. 3 pro "8"

  
/ 962