From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #166

Study this Passage

  
/ 962  
  

166. "Quae 1 non inquinaverunt vestimenta sua" significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa conspurcaverunt cultum. - Per "vestimenta" in Verbo significantur vera quae investiunt bonum, et in opposito sensu falsa quae investiunt malum; homo enim est vel suum bonum vel suum malum, inde vera aut falsa sunt "vestimenta" ejus. Omnes Angeli et Spiritus apparent vestiti secundum vera boni eorum, aut secundum falsa mali eorum, de qua re videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (177-182); ex quibus patet, quod per "non inquinare vestimenta sua" significetur in veris esse, et non per mala vitae et inde falsa conspurcare cultum. Quod "vestimenta" in Verbo significent vera, et in opposito sensu falsa, patet ex his locis:

"Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue Vestes decoris tui, Hierosolyma," (Esaias 52:1);

Hierosolyma, "Vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, et ornavi te ornatu, amicta es auro et argento, et Vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, unde pulchra facta es valde. Sed sumpsisti de Vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; sumpsisti etiam Vestes acupicti tui, et fecisti imagines maris, cum quibus scortabaris," (Ezechiel 16:10-18);

describitur ibi Ecclesia Judaica, quod ei data sint vera quia Verbum, at quod falsificaverint illa; "scortari" est falsificare (134).

"Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri Vestis ejus, in acupictis adducetur Regi," (Psalm. 45:14-15 (B.A. 13-14));

"filia Regis" est Ecclesia quoad affectionem veri.

"Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super Vestem vestram," (2 Samuelis 1:24);

haec dicuntur de Saule, quia per illum ut Regem significatur Divinum Verum (20).

"Visitabo super principes et super filios Regis, et super omnes indutos Vestimentis alienigenae," (Zephanias 1:8);

Hostes "exuent tibi Vestes, et sument vasa ornatus tui," (Ezechiel 23:26);

"Joschua indutus fuit Vestibus pollutis, et sic stabat coram Angelo," qui dixit, "removete Vestes pollutas a super illo; et induite illum Vestibus aliis," (Sacharias 3:3-5);

"Ingressus Rex et vidit discumbentes, et vidit hominem non indutum Veste Nuptiarum: et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens Vestem nuptiarum," (Matthaeus 22:11-12); 2

"vestis nuptiarum" est Divinum Verum ex Verbo.

"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in Vestibus ovium," (Matthaeus 7:15);

"Nemo panniculum novi Vestimenti indit in Vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus e novo," (Luca 5:36); 3

quia "vestimentum" significat verum, ideo Dominus comparat vera Ecclesiae prioris, quae erant externa et repraesentativa spiritualium, "panniculo vestimenti veteris," et vera Ecclesiae novae, quae erant interna et spiritualia, "panniculo vestimenti novi."

"Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis," (Apocalypsis 4:4);

"Qui ante Thronum in conspectu Agni stabant, erant amicti Stolis albis; qui laverunt Stolas suas, et dealbarunt Stolas suas in Sanguine Agni," (Apocalypsis 7:9, 13-14);

"Datae sunt singulis" qui sub altari "Stolae albae," (Apocalypsis 6:11);

"Exercitus Sedentis super Equo albo, sequebantur Ipsum Vestiti byssine albo et mundo," (Apocalypsis 19:14).

Quia "Angeli" significant Divina Vera, ideo Angeli in sepulchro Domini visi apparuerunt in Vestibus albis et splendentibus, (Matthaeus 28:3; Luca 24:4).

Quia Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Vera intelliguntur per "Vestes," ideo cum transformatus est,

"Splenduit facies Ipsius sicut Sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux," (Matthaeus 17:2);

Et "Alba fulgurantia," (Luca 9:29);

Et "Splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare," (Marcus 9:3). 4

De Antiquo Dierum, Qui etiam est Dominus, dicitur, quod "Vestis Ipsius esset alba sicut nix," (Daniel 7:9);

et praeterea, haec de Domino:

"Unxit myrrha, aloe et kesia omnes Vestes Tuas," (Psalm. 45:9 (B.A. 8)); 5

"Lavat in vino Vestimentum Suum, et in sanguine uvarum Velamen Suum," (Genesis 49:11);

"Quis Hic venit ex Edom, conspersus Vestes ex Bozra: Hic honorabilis in Vestitu Suo: quare rubicundus quoad Vestem Tuam: Vestes Tuae sicut calcantis in torculari: sparsa est victoria super Vestes Meas; et omne Vestimentum Meum pollui," (Esajas 63:1-3); 6

haec quoque de Domino; "Vestes" Ipsius sunt ibi Vera Verbi.

"Sedens super Equo albo, circumindutus Vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei," (Apocalypsis 19:13, 16).

Ex significatione "vestium," videri potest Cur discipuli Domini imposuerunt Vestimenta sua super asinam et pullum, cum Dominus intraret Hierosolymam: et cur populus tunc stravit Vestimenta sua in via, (Matthaeus 21:7-9; Marcus 11:7-8; Luca 19:35-36);

et quid significatur, per quod "Milites Vestimenta Domini diviserint in quatuor partes," (Johannes 19:23-24);

ita quid significatur per haec apud Davidem:

"Diviserunt Vestes Meas, et super Vestimentum Meum jecerunt sortem," (Psalm. 22:19 (B.A. 18)).

Ex significatione "vestium" etiam patet, cur Sciderunt Vestes suas, cum aliquis contra Divinum Verum Verbi locutus est, (Esajas 37:1; 7 et alibi);

tum quod Laverint Vestes ut purificarentur, (Exodus 19:14; Leviticus 11:25, 40); 8 14:8-9; Numeri 19:11 ad fin.).

Et quod propter praevaricationes contra Divina Vera exuerent Vestes, et induerent saccum, (Esaias 15:3; 22:12; 37:1-2; Jeremias 4:8; 9 6:26; 48:37; 49:3; Threni 2:10; Ezechiel 27:31; Amos 8:10; Jonas 3:5-6, 8).

Qui novit quid "vestimenta" in genere et in specie significant, nosse potest quid significaverunt vestes Aharonis et filiorum ejus, quae fuerunt Ephodum, Pallium, Tunica tesselata, Baltheus, Femoralia, Cidaris. Quoniam "lux" significat Divinum Verum, ac "Vestis" similiter, ideo dicitur apud Davidem,

"Jehovah Se operit Luce sicut Veste," (Psalm. 104:2).

Footnotes:

1. Quae pro "Qui"

2. 11, 12, pro "11, 12, 13"

3. 36 pro "36, 37"

4. ix. pro "x."

5. xlv. pro "xlix."

6. lxiii. pro "xliii."

7. xxxvii. pro "xxxvi."

8. 25, 40, pro "24, 40"

9. 8 pro "4"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #134

Study this Passage

  
/ 962  
  

134. "Docere et seducere Meos servos scortari," significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur. - Per "docere et seducere servos Domini," est illos qui possunt et volunt instrui in veris ex Verbo; quod "servi Domini" dicantur qui in veris sunt, videatur supra (3, 128); et per "scortari" significatur adulterare et falsificare Verbum; quod hoc per "scortari" significetur, est quia in singulis Verbi est conjugium boni et veri, et hoc conjugium rumpitur cum bonum separatur et aufertur a vero. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 80-90; ex eo est, quod per "scortari" significetur adulterare bona et falsificare vera Verbi; et quia hoc est spiritualis scortatio, ideo etiam illi qui ex propria ratione falsificaverunt Verbum, post mortem dum in Mundum spiritualem veniunt, fiunt scortatores; et, quod adhuc coram Orbe latuit, quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque ad exclusionem operum charitatis, in cupidine adulterii filii cum matre sint; quod illi in cupidine tam nefandi adulterii sint, saepius in Mundo spirituali perceptum est. Memento hujus, et post mortem inquire, et confirmaberis; hoc prius revelare non ausus sum, quia laedit aures. Hoc adulterium significatur per Adulterium Rubenis cum Bilha concubina patris sui, (Genesis 35:22); nam per "Rubenem" illa fides significatur; quamobrem maledictus est ab Israele patre suo, et postea ei primogenitura adempta est; dixit enim Israel pater ejus, prophetans de filiis, de Rubene,

"Ruben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum; levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc prophanasti, stratum meum ascendit," (Genesis 49:3-4);

quod ideo primogenitura ei adempta sit:

"Ruben primogenitus Israelis; sed quia polluit strata patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi," (1 Chronicles 5:1).

Quod per "Rubenem" repraesentatum sit verum ex bono seu fides ex charitate, et postea verum separatum a bono seu fides separata a charitate, in Explicatione ad cap. 7:5, videbitur. Quod per "scortationes" significentur adulterationes boni et falsificationes veri in Verbo, constare potest ex his locis:

"Cum Jehoramus videret Jehu, dixit, Num pax, Jehu; qui dixit, Quid pax, usque ad Scortationes Isabelis matris tuae, et incantationes multas," (2 Regnum 9:22);

per "scortationes Isabelis" non intelliguntur aliquae scortationes, sed facta ejus, de quibus supra (132).

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta 1 annis, et portabunt Scortationem vestras," 2 (Numeri 14:33);

"Exscindam animam, quae respicit pythones et hariolos ad Scortandum post illos," (Leviticus 20:6); 3

"Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur post deos illorum," (Exodus 34:15); 4

"Hierosolyma confisa es pulchritudini tuae, et Scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis Scortationes tuas super omnem transeuntem: Scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti Scortationem tuam: Scortata es cum filiis Aschuris cum satietas tibi nulla, cum quibus Scortata es: multiplicasti Scortationem tuam usque ad Chaldaeam. Mulier Adultera sub viro suo accipit alienos. Omnes Meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus, ut veniant ad te in circuitu in Scortati. omnibus tuis: quare Meretrix audi verbum Jehovae," (Sacharias [NCBSP: Ezechiel] 16:11, 16, 26, 28-29, 32-33, 35. seq.).

"Hierosolyma" ibi est Ecclesia Israelitica et Judaica; per "scortationes" ejus intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per "Aegyptum" significatur scientia Naturalis hominis, per "Aschurem" ratiocinatio inde, per "Chaldaeam" prophanatio veri, et per "Babelem" prophanatio boni, ideo dicitur quod cum illis scortata sit.

"Duae mulieres filiae unius matris Scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua Scortatae sunt: Scortata est una sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos, dedit Scortationes suas super illis; attamen Scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et Scortationes suas supra Scortationes sororis: addidit ad Scortationes, amavit Chaldaeos; venerunt ad illam filii Babelis ad Concubitum Amorum, et polluerunt eam per Scortationem suam," (Ezechiel 23:2-3, 5, 7, (8,) 11, 14, 16-17, seq.).

"Duae filiae ejusdem matris" etiam sunt Ecclesia Israelitica et Judaica, quarum adulterationes et falsificationes Verbi per "scortationes" hic ut supra describuntur. Pariter in his:

"Scortata es cum sociis multis: prophanasti terram Scortationibus tuis et malitia tua: num vidisti quid fecit aversa Israel abiens super omnem montem altum et Scortabatur: etiam perfida Juda abivit et Scortata est: adeo ut a voce Scortationis suae prophanaverit terram: Moechata est cum lapide et ligno," (Jeremias 3:1-2, 6, 8-9; 5

et alibi:

"Discurrite per plateas Hierosolymae, et quaerite si inveniatis virum qui sit faciens judicium et quaerens veritatem: cum saturavi eos, Scortati sunt, et in domum Meretricis turmatim venerunt," (Jeremias 5:1, 7)

"Adulteria tua, hinnitus tuos, scelus Scortationis tuae, super collibus in agro abominationes tuas vidi: vae tibi Hierosolyma, non mundaberis," (Jeremias 13:27)

"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, Adulterando et eundo in mendacio," (Jeremias 23:14);

"Fecerunt Stultitiam in Israele, Scortati sunt, et locuti sunt Verbum Meum in Nomine Meo mendaciter," (Jeremias 29:23);

"Peccarunt Mihi, gloriam eorum in ignominiam convertam, Scortabantur quia Jehovam dereliquerunt: Scortatio occupavit cor eorum Scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae Adulterantur," (Hoschea 4:7(, 10-11, 13));

"Ego novi Ephraimum, quod omnino Scortatus sit, et pollutus sit Israel," (Hoschea 5:3);

"In domo Israelis vidi rem foedam, ibi Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel," (Hoschea 6:10).

"Israel" ibi est Ecclesia, ac "Ephraim" est intellectu Verbi, ex quo et secundum quem est Ecclesia; quare dicitur "scortatus est Ephraim et pollutus est Israel." Quoniam Ecclesia falsificaverat Verbum, mandatum est Prophetae Hoscheae ut acciperet sibi Meretricem in uxorem, dicendo,

"Accipe tibi mulierem Scortationum et liberos Scortationum, quia Scortando Scortatur terra post Jehovam," (Hoschea 1:2); 6

denuo:

"Ama mulierem amatam socio, et Adulteram," (Hoschea 3:1).

Quoniam Ecclesia Judaica talis fuit, ideo Gens Judaica a Domino vocata est "Generatio Adultera," (Matthaeus 12:39; 16:4; Marcus 8:38);

et apud Esajam,

"Semen Adulteri," (57:3); 7

et apud Nahum:

"Vae urbi sanguinum, tota in mendacio, multitudo confossorum prae multitudine Scortationum Scorti, vendentes gentes per Scortationes suas," (3:1, 3-4).

Quoniam "Babylon" prae caeteris in Christiano Orbe adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur "magna Meretrix," et haec de illa dicuntur in Apocalypsi:

"Babylon a vino irae Scortationis suae potavit omnes gentes," (14:8);

"Babylon a vino furoris Scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum illa Scortati sunt," (18:3);

Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium Meretricis magnae, cum qua Scortati sunt reges terrae," (17:1-2);

"Judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram Scortatione sua," (19:2).

Ex his nunc manifeste patet, quod "adulterari" et "scortari" significent adulterare et falsificare bona et vera Verbi.

Footnotes:

1. quadraginta pro "70"

2. vestras pro "suas"

3. 6 pro "5"

4. 15 pro "16"

5. 1, 2, 6, 8, 9 pro "6, 8"

6. 2 pro "7"

7. lvii. pro "lvi."

  
/ 962