From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9931

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9931. ‘Et sculpes super illa sculptura sigilli’: quod significet perpetuum et cordibus impressum secundum sphaeram caelestem, constat ex significatione ‘sculpere’ quod sit memoriae imprimere, 1 n. 9841, 9842, ita quoque cordi, nam quod 2 memoriae interiori, quae est vitae, id cordi impressum dicitur; et quia id permanet in aeternum, etiam significatur in perpetuum; et ex significatione ‘sculpturae sigilli’ quod sit sphaera caelestis, de qua n. 9846. Quod dicatur cordibus impressum secundum sphaeram caelestem, est quia illa quae memoriae, imprimis 3 memoriae interiori, quae est liber vitae, n. 2474, impressa sunt, secundum sphaeram caelestem impressa sint; nam homo qui est in bono amoris ex veris fidei, refert caelum, et quoque est caelum in minima 4 forma, videantur 5 citata, n. 9279, 9632, ita quoque illo est forma caelestis; nam secundum formam caelestem omnes societates in caelis ordinatae sunt, quia omnes affectiones boni, et inde cogitationes veri secundum illam fluunt, n. 9877; quod etiam omnia scientifica disponantur in formam caelestem cum homo in amore caelesti est, et quod amor disponat, videatur n. 6690.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts de qua.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quae.

4. imagine

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.