From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #553

Study this Passage

  
/ 10837  
  

553. Qui in amore mutuo sunt, in caelo continue ad vernum adolescentiae suae pergunt; et quo plura millia annorum vivant, eo ad vernum jucundius et felicius, et hoc in aeternum cum continuis incrementis, secundum amoris mutui, charitatis et fidei progressus et gradus. Ex sexu feminino quae seniles ac senio confectae mortuae sunt, et in fide in Dominum, [in] charitate erga proximum, et in amore conjugiali felici cum marito vixerunt, post annorum successum magis et magis in juventutis et adolescentiae florem veniunt, inque pulchritudinem quae excedit omnem pulchritudinis ideam usquam visu perceptibilem: bonitas enim et charitas est quae format, et sui simile sistit, et facit ut jucundum et pulchrum charitatis ex singularissimis faciei eluceat sic ut ipsae charitatis formae sint: visae sunt quibusdam et obstupuerunt.

[2] Charitatis forma est talis quae ad vivum conspicitur in altera vita, quod ipsa charitas sit quae effigiat et effigiatur, et quidem sic ut totus angelus, cumprimis facies, sit quasi charitas, quae manifeste et apparet et percipitur; quae forma cum spectatur, est pulchritudo ineffabilis afficiens charitate ipsam vitam mentis intimam; per pulchritudinem illius formae exhibentur, in imagine, vera fidei, quae quoque inde percipiuntur. Qui in fide in Dominum vixerunt, hoc est, in fide charitatis, tales formae seu tales pulchritudines in altera vita fiunt; omnes angeli tales formae sunt cum innumerabili varietate; ex his caelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.