From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4985

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4985. ‘Et erat Joseph pulcher forma’: quod significet bonum vitae inde, et pulcher aspectu quod significet verum fidei inde, constat ex significatione ‘pulchri forma et pulchri aspectu’; forma enim est rei essentia, aspectus autem est existentia inde; et quia bonum est ipsa essentia, et verum est existentia inde, per ‘pulchrum forma’ significatur bonum vitae, et per ‘pulchrum aspectu’ verum fidei; nam bonum vitae est ipsum esse hominis quia est voluntatis ejus, et verum fidei est existere inde quia est intellectus; quicquid enim est intellectus, id existit a voluntate; esse vitae hominis est in ejus velle, et existere vitae ejus est in ejus intelligere; intellectus hominis non aliud est quam voluntas explicata, et formata ita ut appareat qualis est aspectu.

[2] Inde patet unde pulchritudo, nempe interioris hominis, quod sit ex bono voluntatis per verum fidei; ipsum verum fidei sistit pulchritudinem in externa forma, sed bonum voluntatis indit illam et format illam; inde est quod angeli caeli sint pulchritudine ineffabili, sunt enim quasi amores et charitates in forma; quapropter eum apparent in sua pulchritudine, afficiunt intima; apud illos bonum amoris a Domino elucet per verum fidei, et penetrando afficit. Inde constare potest quid in sensu interno per ‘pulchrum forma et pulchrum aspectu’ significatur, ut quoque n. 3821.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.