From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4977

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4977. ‘Et praefecit eum super domum suam’: quod significet quod applicuit se ei bonum, constat ex significatione ‘domini’, qui praefecit quod sit bonum, de qua supra n. 4973; et a significatione ‘praeficere eum super domum suam’ quod sit applicare se et; nempe scientifico seu vero naturali; quod hic sensus sit, patet a sequentibus ubi dicitur ‘quod quicquid erat illi, dederit in manum ejus’, per quae significatur quod omne suum sicut in ejus potestate esset; bonum enim est ‘dominus’, et verum est ‘minister’;

cum dicitur de domino quod praefecerit ministrum, seu de bono quod praefecerit 1 verum, in sensu interno non significatur quod cesserit ei dominium, sed quod applicuerit se, nam in sensu interno percipitur res sicut illa in se est, sed in sensu litterae exponitur res secundum apparentiam; bonum enim semper habet dominium, ast applicat se ut verum ei conjungatur:

[2] homo cum in vero est, quod fit antequam regeneratus est, tunc vix aliquid novit de bono; verum enim influit per viam externam seu sensualem, bonum autem per viam internam; quod influit per viam externam, hoc sentit homo, non autem quod per viam internam, priusquam regeneratus est; quapropter nisi in priore statu daretur sicut dominium vero, seu nisi ita applicaret se bonum, nusquam bono appropriaretur verum; hoc idem est cum illis quae multoties prius ostensa sunt, quod nempe verum apparenter primo loco sit, seu quasi ‘dominus’ cum regeneratur homo, sed bonum manifeste primo loco 2 et ‘dominus’ cum homo regeneratus est, de quibus videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930.

Footnotes:

1. hoc

2. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.