From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4368

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4368. ‘Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea’: quod significet affectionis reciprocum ut insinuaretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; agitur enim de conjunctione boni cum veris in naturali, proinde de insinuatione affectionis a bono in verum; quod ideo renuentia muneris a Jacobo missi, nempe ut affectio vero insinuaretur, supra n. 4366 ostensum, ideo per illa quae proxime praecedunt, ‘ne quaeso’, significatur affectionis origo, n. 4367; 1 inde per haec verba, ‘si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea’, significatur affectionis reciprocum ut insinuaretur; nam ex bene velle, hoc est, ex affectione hoc dicit; inde in sequentibus dicitur quod ‘urserit illum’.

[2] Per affectionis reciprocum, quod a bono quod est Esau, insinuatur vero quod est Jacob, intelligitur affectio veri; sunt enim binae affectiones quae caelestes, nempe affectio boni et affectio veri, de quibus prius aliquoties actum est; affectio veri non aliunde trahit originem quam a bono; ipsa affectio est inde, nam verum a se non habet vitam, sed vitam accipit a bono; quapropter cum homo afficitur vero, non est a vero, sed a bono quod in verum influit et facit ipsam affectionem; hoc intelligitur hic per affectionis reciprocum ut insinuaretur. Notum est quod plures sint intra Ecclesiam qui afficiuntur Verbo Domini et lectioni ejus impendunt 2 multam operam, sed usque pauci sunt qui illum finem habent ut de vero instruantur; manent enim plerique in suo dogmate quod solum confirmare ex Verbo student; hi apparent sicut in affectione veri essent, sed non sunt; in affectione veri sunt solum illi qui amant instrui 3 de veris, hoc est, scire quid verum, et ob illum finem scrutari Scripturas: in hac affectione nullus est quam qui est in bono, hoc est, qui 4 in charitate erga proximum, et magis qui in amore in Dominum; apud hos ipsum bonum influit in verum et facit affectionem, nam Dominus in illo bono est praesens:

[3] hoc illustrari potest ab his exemplis: qui in bono genuinae charitatis sunt et legunt 5 illa verba quae Dominus dixit ad Petrum,

Ego tibi dico, quod tu sis Petrus, et super hac petra aedificabo Meam Ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt ei: et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris super terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris super terra, erit solutum in caelis,

Matth. 16:15-19;

illi, nempe qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, amant 6 instrui quid per illa verba intellectum sit, et cum audiunt quod per ‘petram’ ibi, super qua ‘aedificabitur Ecclesia’, significetur fides charitatis, et consequenter per ‘Petrum’, et quod sic illi fidei datae 7 sint claves aperiendi et claudendi caelum, videatur Praefatio ad caput xxii Gen. tunc gaudent et afficiuntur illo vero, quia sic soli Domino, a Quo fides 8 , est potestas illa; at qui non in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, sed in affectione veri ex bono alio, et magis si ex amore sui et mundi, illi non afficiuntur illo vero, sed contristantur, ut et irascuntur, nam sacerdotio vindicare illud volunt; irascuntur quia sic privantur dominio, et contristantur 9 quia privantur condescendentia.

[4] Sit quoque pro exemplo: qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, si audiunt quod charitas faciat Ecclesiam, non autem fides separata ab illa, id verum cum gaudio recipiunt; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt. Et quoque, qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod amor erga proximum non incohet a se sed a Domino, gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt illud verum, sed acriter defendunt quod amor ille a se incohet; inde nec sciunt quid sit amare proximum ut seipsum. Qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod beatum caeleste sit aliis benefacere ex bene velle, propter nullum finem sui, gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, hoc non volunt, ne quidem capiunt.

[5] Qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, cum instruuntur quod opera externi hominis nihil sint nisi procedant ab interno homine, ita a bene velle, recipiunt cum gaudio; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi 10 sunt, opera externi hominis laudant, sed interni hominis bene velle non curant, immo nec sciunt quod interni hominis bene velle maneat post mortem, et quod opera externi hominis separata ab illo, sint mortua, et pereant; ita in omnibus reliquis; ab his 11 patet quod vera fidei nusquam conjungi 12 alicui possint nisi in bono genuinae charitatis sit, ita non nisi quam bono; tum quod omnis genuina affectio veri sit ab illo bono:

unusquisque hoc videre potest confirmatum ab experientia quae quotidie obvia est, nempe quod qui in malo sunt, non credant, sed quod qui in bono sunt 13 ; inde evidenter patet quod verum fidei conjungatur bono, et nusquam malo.

Footnotes:

1. ita

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. in

4. The Manuscript inserts est.

5. est et legit

6. The Manuscript inserts illi.

7. dati, in the Manuscript, the First Latin Edition.

8. The Manuscript places this after illa.

9. alii

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. a quibus

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. non aliquid credant, et quod qui in bono sunt, credant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.