From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4104

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4104. ‘Et sustulit filios suos, et feminas suas, super camelos’:

quod significet elevationem veritatum et affectionum illarum et ordinationem in communibus, constat a significatione ‘filiorum’ quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; a significatione ‘feminarum’ hic Rachelis et Leae, tum ‘ancillarum 1 ’ quod sint affectiones veri, cognitionum, et scientiarum, de qua prius; et ex significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica communia in naturali, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145.

[2] Qui non novit quomodo se habet cum repraesentationibus et correspondentiis, non credere potest quod illa verba, nempe ‘sustulit filios suos et feminas suas super camelos’ significent talia, apparent ‘ei enim’ remotiora quam ut id spirituale involvant et in se contineant, nam cogitat de filiis, de feminis et de camelis; at angeli, qui omnia talia spiritualiter vident et percipiunt, non cogitant de filiis sed cum filii nominantur, de veris, et non de feminis sed cum feminae nominantur, de affectionibus veri, cognitionum et scientiarum, et non de camelis sed tunc de communibus in naturali; correspondent enim ita; talis est angelica cogitatio; et quod mirum, talis 2 est cogitatio interni spiritualis hominis cum in corpore vivit, tametsi externus id prorsus nescit; quapropter etiam homo qui regeneratus est, cum moritur, in similem cogitationem venit et cum angelis cogitare et loqui potest, et hoc absque instructione, quod nequaquam fieri potuisset nisi interior cogitatio ejus talis fuisset; quod talis sit, est ex correspondentia naturalium et spiritualium: inde constare potest quod tametsi sensus litteralis Verbi sit naturalis, usque in se et in singulis suis contineat spiritualia, hoc est, talia quae cogitationis et inde loquelae interioris seu spiritualis sunt, ‘seu’ qualis est angelorum.

[3] Cum elevatione veritatum et affectionum illarum, et cum ordinatione illarum in communibus, ita se habet: elevantur veritates et affectiones cum praeferuntur illa quae sunt vitae aeternae et regni Domini, prae illis quae sunt vitae in corpore et regni mundi; cum homo pro principali et primario agnoscit illa, et pro instrumentali et secundario haec, tunc elevantur apud illum veritates et affectiones illarum; tantum enim in lucem caeli, in qua est intelligentia et sapientia, transfertur et tantum illa quae sunt lucis mundi, sunt ei imagines et quasi specula in quibus illa videt: contrarium evenit cum praefert illa quae sunt vitae corporis et regni mundi prae illis quae sunt vitae aeternae et regni Domini, ut cum credit quod haec non sint quia non ea videt et quia non aliquis inde venit et 3 nuntiavit; tum si credat 4 , si sint, quod non pejus illi eveniat quam aliis, et se confirmat in illis, et vivit vitam mundi, et charitatem et fidem prorsus contemnit; apud talem non elevantur veritates et affectiones illarum, sed vel suffocantur, vel rejiciuntur, vel pervertuntur; in luce enim naturali est, in quam non influit aliquid lucis caelestis; inde patet quid per elevationem veritatum et affectionum illarum intelligitur.

[4] Quod ordinationem illarum in communibus attinet, est illa consequens; nam quantum homo praefert caelestia 5 mundanis, tantum ad statum caeli ordinantur illa quae in naturali ejus, sic ut appareant ibi, ut dictum, sicut imagines et specula caelestium, nam sunt 6 repraesentativa correspondentia: sunt fines qui ordinant, hoc est, Dominus per fines apud hominem; sunt enim tria quae ordine sequuntur, nempe fines, causae, et effectus; fines producunt causas, et per causas effectus; quales itaque fines sunt, tales existunt causae, et tales inde effectus; fines sunt intima apud hominem, causae sunt media, et vocantur fines medii, et effectus sunt ultima, et vocantur fines ultimi, et effectus 7 sunt etiam illa quae dicuntur communia; inde patet quid ordinatio in communibus, quod nempe cum illa quae sunt vitae aeternae et regni Domini pro sine habentur, 8 omnes fines medii seu causae, et omnes fines ultimi seu effectus, ordinentur secundum ipsum finem, et hoc in naturali quia ibi sunt effectus, seu quod idem, ibi sunt communia.

[5] Unusquisque homo qui in adulta aetate aliquo judicio pollet, scire potest si modo expendat, quod in binis regnis sit, nempe in regno spirituali et in regno naturali, tum quod regnum spirituale sit interius, et regnum naturale exterius, et consequenter quod praeferre possit unum alteri seu pro fine habere unum prae altero, et inde quod apud illum dominetur id quod pro fine habet aut praefert; si itaque pro fine habet et praefert regnum spirituale, hoc est, illa quae sunt illius regni, tunc pro principali et primario agnoscit amorem in Dominum et charitatem erga proximum, proinde omnia quae confirmant illa quae vocantur fidei, nam haec sunt regni illius, et tunc disponuntur et ordinantur omnia in naturali ejus secundum illa, ut sint servientia 9 et oboedientia: at cum pro fine habet et praefert regnum naturale, hoc est, illa quae ibi sunt, tunc exstinguit illa quae amoris in Dominum et charitatis erga proximum et quae fidei sunt, usque adeo ut prorsus nihili faciat illa, at amorem mundi et sui et quae amorum illorum 10 sunt, facit omne; haec cum fiunt, ordinantur omnia in naturali ejus secundum fines illos, ita prorsus contra illa quae sunt caeli; inde in se facit infernum. Pro fine habere est amare, nam omnis finis est amoris, id 11 enim pro fine habetur quod amatur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts earum.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript has qui

4. The Manuscript has et

5. The Manuscript inserts prae.

6. The Manuscript has seu quod idem sicut

7. The Manuscript has hae sunt illa quae etiam vocantur

8. The Manuscript inserts tunc quod.

9. The Manuscript has inservientia

10. The Manuscript has amoris illius

11. The Manuscript has omne

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.