From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3316

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3316. ‘Coxit Jacob pultem’: quod significet doctrinalium congeriem, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, ita doctrinalia quae in naturali homine; et ex significatione ‘pultis’ quod sit congeries talium; et ‘coquere illam’ est congerere, in lingua enim originali est vox propria pultis, quasi diceres ‘pultavit pultem’, hoc est, congessit. Est primus status conjunctionis boni et veri qui in hoc versu et in sequentibus hujus capitis ad finem describitur. Primus status hominis qui regeneratur, 1 seu apud quem bono conjungitur verum, est quod omnium primo in 2 ejus naturali homine, seu in hujus reconditorio quod memoria vocatur, congerantur doctrinalia veri, absque certo ordine; doctrinalia quae ibi tunc sunt, comparari possunt alicui congeriei indigestae et incompositae, et quasi cuidam chao; at hoc ob finem ut in ordinem redigantur, nam quicquid redigetur in ordinem, principio tale est; hoc est quod significatur per ‘pultem, quam Jacobus coxit’, hoc est, congessit: illa in ordinem a se non rediguntur, sed a bono quod in illa influet, et quantum et qualiter bonum agit in illa, tantum et taliter in ordinem illa redigit; bonum cum primum appetit illa et desiderat, ob finem conjungendi sibi illa, apparet sub specie affectionis veri; haec sunt quae significantur per quod ‘Esau dixit ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc’.

[2] Remotiora quidem haec apparent a sensu litterae, sed usque cum haec leguntur ab homine et secundum sensum litterae ab illo capiuntur, angeli qui tunc apud eum, prorsus nullam ideam pultis, nec Jacobi, nec Esavi, nec rubri, nec sorbere e rubro, habent, sed loco illorum habent ideam spiritualem, quae prorsus alia est, et remota a naturali illa; in eam ideam, nempe in spiritualem, momento vertuntur illa; ita quoque se habet cum reliquis in Verbo; ut pro exemplo, cum ibi legitur ‘panis’, angeli non percipiunt panem, sed momento pro pane percipiunt amorem caelestem et quae amoris caelestis sunt, hoc est, amoris in Dominum; cumque in Verbo legitur ‘vinum’, non percipiunt vinum, sed pro vino amorem spiritualem et quae amoris illius sunt, hoc est, amoris erga proximum; ita cum legitur ‘puls seu pulmentum’, non percipiunt pultem seu pulmentum, sed doctrinalia nondum conjuncta bono, ita inordinatum eorum congeriem: inde constare potest quae et qualis cogitatio et perceptio angelorum est, et quam remota illa est a cogitatione et perceptione hominis; si homo similiter cogitaret dum in sancto est, 3 ut dum in Sancta Cena, et pro pane perciperet amorem in Dominum, et pro vino amorem erga proximum, tunc in simili cogitatione et perceptione foret cum angelis, qui tunc propius ad 4 illum accederent, usque tandem ut 5 consociare possent cogitationes, sed quantum homo simul in bono foret.

[3] Quod ‘puls seu pulmentum’ significet congeriem, etiam constare potest ex illis quae de filiis prophetarum et Elisaeo dicuntur, in libro Regum, Elisaeus rediit Gilgalem, et fames in terra, et filii prophetarum sedentes coram illo; et dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pultem filiis prophetarum: et exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et collegit ex illa 6 colocynthidas agri plenitudinem vestis suae, et venit et concidit in ollam pultis, quia non noverunt, et effuderunt viris ad comedendum, et factum, in comedendo eos de pulte, et illi clamabant, et dicebant, Mors in olla, vir Dei; et non potuerunt edere; et dixit, Et accipite farinam; et misit in ollam, et dixit, Effunde populo; et comederunt, et non fuit verbum malum in olla, 2 Reg. 4:38-41;

haec in sensu interno prorsus alia significavit quam in sensu litterae, nempe ‘fames in terra’ penuriam cognitionum boni et veri, n. 1460, ‘filii prophetarum’ docentes, n. 2534, ‘puls’ congeriem ex scientificis male confarctam, ‘farina’ verum quod ex bono, seu spirituale quod ex caelesti, n. 2177, ita quod ‘Elisaeus miserit farinam in ollam, et tunc non fuerit malum in illa’ significat quod congeries illa emendata sit per verum spirituale ex Verbo Domini; ‘Elisaeus’ enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; absque spirituali hoc sensu narratio de pulte, et mutatio per farinam, non fuisset digna memoratu in Verbo sanctissimo; repraesentationis 7 illorum causa factum est hoc miraculum, sicut etiam reliqua miracula in Verbo, quae omnia in se recondunt Divina. 8

Footnotes:

1. The Manuscript has est talis

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has ut in sacra coena

4. The Manuscript has ipsum

5. The Manuscript has consociari

6. so Schmidius; the Manuscript and the First Latin Edition have colycinthidas

7. The Manuscript has horum

8. The Manuscript inserts quae repraesentant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.