From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3175

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3175. ‘Maneat puella cum nobis’: quod significet detentionem ab illis, constat a significatione ' 1 manere' quod hic sit detineri, ut quoque a serie in sensu interno patet: res enim ita se habet: homo nusquam in aliquod verum nascitur, ne quidem in aliquod verum naturale, ut quod non furandum, non occidendum, non adulterandum, et similia; minus in aliquod verum spirituale, ut quod aliquis Deus sit, 2 quod ei internum quod victurum post mortem, ita nec quicquam novit ex se quod est vitae aeternae; illa et haec addiscit; si non addisceret, multo pejor foret bruto animali; nam ex hereditario suo habet quod se supra omnes amet, quodque omnia quae in mundo 3 possidere cupiat; inde est quod nisi leges civiles, et timores pro jactura honoris, lucri, famae, ac vitae, detinerent, absque ulla conscientiae perceptione furaretur, occideret, adulteraretur; quod ita sit, patet manifeste, homo enim, etiam qui instructus, usque illud absque conscientia facit, immo defendit, et multis confirma quod ita faciendum quantum licet; quid non si non fuisset instructus? In spiritualibus similiter, ex ipsis enim qui intra Ecclesiam nati sunt, Verbum habent, et constanter instruuntur, usque sunt perplures qui pauca et vix quicquam adscribunt Deo, sed omnia et singula naturae, ita qui corde non credunt aliquem Deum esse, 4 sic nec victuros post mortem, proinde qui nihil scire volunt de illis quae sunt vitae aeternae;

[2] ex his patet quod homo in nullum verum nascatur, sed quod omne addiscet, 5 et hoc per viam externam, nempe auditionis et visus, per hanc viam insinuari debet verum, et implantari ejus memoriae; sed verum quamdiu ibi solum est, modo est scientia; ut autem veram imbuat hominem, inde evocabitur, et versus interiora magis 6 auferetur, nam humanum ejus est interius, nempe in ejus rationali, nisi enim homo sit rationalis, non est homo; quale itaque rationale alicui et quantum ei, talis est homo et tantus: homo nusquam potest esse rationalis nisi ei sit bonum; bonum quod homini prae animalibus, est amare Deum et amare proximum; omne bonum humanum est inde; huic bono est verum initiandum et conjungendum, et hoc in rationali; verum 7 bono initiatur et conjungitur, cum homo amat Deum et amat proximum, tunc enim verum intrat ad bonum, nam bonam et verum se mutuo agnoscunt, est enim ex bono omne verum, et verum spectat bonum ut suum finem utque suam animam, ita ex quo vitam habeat.

[3] 8 Sed verum aegre potest e naturali homine separari, et inde elevari in rationale, sunt enim in naturali homine fallaciae, sunt cupiditates mali, sunt quoque persuasiones falsi; quamdiu haec ibi sunt, ac se adjungunt vero, tamdiu naturalis homo detinet verum apud se, nec 9 sinit ut inde elevetur in rationale; hoc est quod significatur in sensu interno per haec, ‘Maneat puella cum nobis dies aut decem, post ibis’; causa est quia in dubio ponit verum, et ratiocinatur de illo num ita sit; ut primum autem cupiditates mali et persuasiones falsi ac inde fallaciae, a Domino separantur, ac homo incipit ex bono aversari ratiocinia contra verum atque ridere dubia, tunc verum in statu est discedere e naturali ac elevari in rationale ac induere statum boni, fit enim verum tunc boni, et vita ei.

[4] Ut haec melius capiantur, sint exempla: verum spirituale est quod omne bonum a Domino, et omne malum ab inferno; hoc verum multis confirmandum et illustrandum est, antequam e naturali homine elevari possit in rationale, nec usquam potest illuc elevari, priusquam homo in amore Dei est, non enim prius agnoscitur, ita non creditur: similiter se habet cum aliis veris, ut cum hoc quod providentia Divina sit in omnium singularissimis, et nisi sit in singularissimis, quod nulla sit in universali: ut et cum hoc vero quod tunc primum vivere incipiat homo cum perit id quod in mundo credit omne vitae esse, et quod vita quae tunc excipit, sit ineffabilis et indefinita respective, et quod hanc prorsus ignoret homo quamdiu est in malo: haec et similia nusquam credi possunt nisi homo sit in bono; bonum est quod capit, nam Dominus per bonum cum sapientia influit.

Footnotes:

1. The Manuscript has manere hic, quod sit

2. The Manuscript has minus quod ei internum quoddam, quod victurum post mortem, ita nec quicquam de illis quae sunt vitae post mortem; illa et haec omnia addiscet homo, si homo illa ethaecnon addiscet, multo pejor

3. The Manuscript inserts solus.

4. The Manuscript has ita

5. The Manuscript has consequenter quod per viam externam, nempe auditionis et visus, implantandum hoc ejus memoriae; ibi nunc est verum, sed quamdiu ibi est, modo est scientia; ut autemverum imbuat hominem ac ipsum faciat hominem, inde evocabitur, et versus interiora magis auferetur, nam humanum ejus est interius, nempe in ejus rationali; nisi enim homo sit rationalis, non est homo, rationale facit ominem,

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts tunc.

8. The Manuscript has sed verum hoc, quod nempe in memoria est, et apparet ut cientificum in memoria naturali, aegre inde separari potest, ac levari in rationale,

9. The Manuscript has patitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.