From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1799

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1799. Quod ‘ecce filius domus meae hereditans me’ significet quod externum modo foret in regno Domini, constat ex significatione ‘heredis et hereditare’ in sensu interno; ‘heres fieri seu hereditare’ significat vitam aeternam in regno Domini; omnes qui in regno Domini, sunt ‘heredes’, nam vivunt ex vita Domini quae est vita amoris mutui, et inde appellantur ‘filii’; Domini filii seu heredes sunt omnes qui in Ipsius vita sunt, quia ex Ipso illorum vita, et ab Ipso nati, hoc est, regenerati; qui ab aliquo nascuntur, sunt heredes, ita omnes qui a Domino regenerantur, nam tunc vitam accipiunt Domini.

[2] Sunt in regno Domini, externi, interiores, et interni; spiritus boni qui in primo caelo, sunt externi; spiritus angelici qui in altero caelo, sunt interiores; angeli qui in tertio, sunt interni; qui externi sunt, non ita propinqui aut prope sunt Domino ac qui interiores, nec hi ita propinqui seu prope ac qui interni; Dominus ex amore Divino, seu misericordia, omnes vult habere prope Se, utque non foris stent, hoc est, in primo caelo, sed vult ut in tertio, et si posset, non modo apud Se sed in Se; talis est amor Divinus seu Domini: et quia Ecclesia tunc solum erat in externis, conquestus hic est, dicens ‘ecce filius domus meae hereditans me’, quo significatur quod sic externum modo esset in regno Ipsius; sed consolatio sequitur, et promissio de internis, in versibus mox sequentibus; quid externum Ecclesiae, dictum est prius n. 1083, 1098, 1100, 1151, 1153.

[3] Ipsum doctrinale non facit externum, minus internum, ut supra dictum, nec distinguit apud Dominum Ecclesias, sed est vita secundum doctrinalia, quae omnia dum vera sunt, spectant charitatem ut suum fundamentale; quid doctrinale, nisi ut doceat quomodo homo erit?

[4] in orbe Christiano sunt doctrinalia quae distinguunt Ecclesias, et vocant se inde Romano-Catholicos, Lutheranos, Calvinistas seu Reformatos, et Evangelicos, praeter alia nomina; quod ita dicantur, est ex solo doctrinali, quod nusquam ita foret si amorem in Dominum et charitatem erga proximum facerent principale fidei; tunc forent illa solum varietates opinionum de mysteriis fidei, quas vere Christiani unicuique relinquerent secundum suam conscientiam, et corde suo dicerent quod vere Christianus sit, quando vivit sicut Christianus seu sicut Dominus docet; ita ex omnibus diversis Ecclesiis fieret una, ac omnia dissidia quae ex solo doctrinali existunt, evanescerent; immo odia unius contra alium momento dissiparentur, et fieret regnum Domini in terris.

[5] Ecclesia Antiqua proxime post diluvium tametsi per plura regna sparsa, usque talis fuit, nempe quod quoad doctrinalia inter se multum differrent, sed usque principale fecerunt charitatem, et cultum spectarunt non a doctrinalibus quae fidei, sed a charitate quae vitae, quod intelligitur per id quod ‘omnibus fuit unum labium, et una verba’, Gen. 11:1, de quibus videatur n. 1285.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.