From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10298. ‘Et facies illud suffimentum’: quod significet ex illis cultum, constat ex significatione ‘suffimenti’ quod sint confessiones, adorationes, preces, et talia cultus, quae ex corde exeunt in cogitationem et 1 loquelam, de qua n. 9475; 2 per ‘fumum suffitionis’ enim significatur elevatio, n. 10177, 10198, et per ‘odorem fragrantem’ perceptio et receptio grata, in locis citatis n. 10292.

[2] Quoniam cultus Divinus, qui significatur per ‘suffimentum aromatum’, hic describitur, et per aromata 3 ex quibus suffimentum illud conficiebatur, significantur vera in suo ordine, dicetur hic paucis quomodo cum cultu illo se habet; sed hoc arcanum est quod non 4 revelari potest nisi sciatur qualis homo est: homo non est homo ex facie, ne quidem ex loquela, sed ex intellectu et voluntate; qualis est ejus intellectus et ejus voluntas, talis est homo; quod ei nihil intellectus sit cum nascitur et quoque nihil voluntatis, notum est; tum quod intellectus ejus et voluntas ejus formetur per gradus ab infantia; inde homo fit homo, et talis homo, quale utrumque illud formatum est apud illum; intellectus formatur per vera, ac voluntas per bona, usque adeo ut ejus intellectus non sit aliud quam compositio talium quae referuntur ad vera, et voluntas non aliud quam affectio talium quae vocantur bona; inde sequitur quod homo non sit nisi quam verum et bonum, ex quibus utraque 5 ejus facultas formata est.

[3] Omnia et singula corporis ejus correspondent illis, quod constare potest ex eo quod corpus in instanti agat quod intellectus cogitat et 6 voluntas vult; loquitur enim os secundum cogitata, 7 facies se mutat secundum affectiones, et corpus gestus agit secundum nutus utriusque; inde patet quod homo totus quantus sit, quale ejus intellectuale et ejus voluntarium, ita qualis est quoad vera et quoad bona; nam, ut dictum est, vera constituunt intellectuale ejus et bona voluntarium ejus, seu quod idem, 8 homo est suum verum et suum bonum.

[4] Quod ita sit, manifeste apparet apud spiritus; hi non aliud sunt quam sua vera et sua bona, quae induerunt cum vixerunt homines in mundo, et usque sunt formae humanae; inde ex facie illorum elucet 9 qualia illis vera et bona sunt, et quoque ex sonitu et affectu sermonis illorum, exque gestibus, imprimis ex vocibus loquelae illorum; sunt enim 10 voces loquelae illorum non quales apud homines in mundo sed sunt prorsus consonae veris et bonis quae apud illos, adeo ut ex illis naturaliter procedant; in hac loquela sunt spiritus et angeli cum inter se loquuntur; in simili est homo quoad 11 spiritum suum quando in mundo vivit, tametsi hoc tunc nescit; cogitat enim ex similibus ideis, quod etiam observatum est a quibusdam eruditis 12 qui appellaverunt illas ideas immateriales et intellectuales; illae ideae fiunt voces post mortem cum homo fit spiritus; ex his iterum patet quod homo non sit nisi quam suum verum et suum bonum;

[5] inde est quod homo post mortem maneat sicut factus est verum et bonum. Dicitur sicut factus est verum et bonum, et 13 per id etiam intelligitur sicut factus est falsum ac malum, nam mali homines vocant falsum verum, et malum bonum. Hoc arcanum est quod omnino sciendum est ut sciatur quomodo cum cultu Divino se habet; 14 at praeter hoc 15 est adhuc unum, nempe quod in omni idea cogitationis procedentis ex voluntate hominis sit totus homo; hoc etiam sequitur a priore, nam homo cogitat ex suo vero et vult ex suo bono, quae sunt ipse; quod ita sit, ex hac experientia constare potest; angeli cum percipiunt unam ideam hominis aut unam ideam spiritus, ilico sciunt qualis homo aut qualis spiritus est.

[6] Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum cultu Divino, qui per ‘suffimentum aromatum’ significatur, quod nempe 16 totus homo sit in omnibus et singulis cultus ejus, quoniam verum et bonum, quae ipse; haec causa est quod quattuor aromata memorentur, per quae significantur omnia vera in complexu. Ex his etiam 17 sequitur quod idem sit, sive dicas cultum Divinum constare ex his veris et bonis sive dicas hominem constare ex illis, quoniam totus homo est in singulis ideis cogitationis, quae cultus, ut dictum est.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. per quae

4. sciri

5. illius pariter facultas conflata est

6. The Manuscript inserts quod.

7. mutat faciem

8. quod homo sit

9. manifeste qualia

10. illae

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts in mundo.

13. quoque per id

14. et

15. etiam

16. omnia vera et bona quae apud hominem sunt, sint in omnibus et singulis cultus, ita totus homo

17. The Manuscript inserts nunc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.