From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10153

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10153. ‘Et habitabo in medio filiorum Israelis’: quod significet praesentiam Domini et influxum Ipsius per bonum in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione ‘habitare’ cum de Domino, quod sit praesens esse et influere; quod sit per Divinum Bonum, est quia ‘habitare’ praedicatur de bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, 8269, 8309; ideo quoque ‘in medio’ dicitur quia per ‘medium’ significatur intimum, et intimum est bonum; quod id per ‘medium’ significetur, videatur n. 2940, 2973, 5897, 6084, 6103; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua n. 9340.

[2] Quod per ‘habitare in medio’ cum de Domino, significetur praesentia Ipsius et influxus per Divinum Bonum, est quia Dominus influit et praesens est apud hominem in ejus bono quod recipit a Domino; bonum enim facit ipsum hominem; nam quisque talis est, quale ejus bonum; per bonum intelligitur amor, nam omne quod amatur vocatur bonum; quod amor seu bonum ejus faciat hominem, scit unusquisque qui alterum explorat, nam cum 1 illum exploraverat, ducit illum per ejus amorem quocumque vult, usque adeo ut cum in amore suo tenetur, non amplius sui juris sit, et tunc rationes quae contra amorem sunt, ad nihil valent, at quae cum amore sunt, ad omnia valent.

[3] Quod ita sit, etiam patet manifeste in altera vita; ibi spiritus omnes noscuntur ex suis amoribus, et cum in illis tenentur, non possunt quicquam facere contra illos, nam facere contra illos est facere contra semet; sunt ideo 2 formae suorum amorum; qui in caelis sunt, sunt formae charitatis et amoris caelestis, tanta pulchritudine ut describi nequeant; qui autem in infernis sunt, sunt formae suorum amorum, qui sunt sui et mundi, consequenter etiam formae odii et vindictae, ita 3 talia monstra ut nec describi possint.

[4] Cum itaque totus homo est qualis ejus amor, patet quod Dominus non possit praesens esse in amore malo sed in amore bono apud hominem, ita in bono ejus; creditur quod Dominus in vero quod vocatur fidei praesens sit, sed non praesens est in vero absque bono, at 4 5 ubi bonum est, ibi praesens est in vero per bonum, et tantum in vero quantum ducit ad bonum, et quantum procedit a bono; verum absque bono non dici potest esse intus in homine, est solum 6 in memoria ejus ut scientificum quod non intrat hominem et facit illum priusquam fit vitae; et tunc fit vitae cum amat illud, et ex amore vivit secundum illud; cum hoc fit, tunc Dominus habitat apud illum; hoc 7 etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, 14:21, 23;

‘manifestare Se Ipsum’ est illustrare in veris fidei ex Verbo, ‘venire ad illum’ est praesens esse, et ‘mansionem facere apud illum’ est habitare in ejus bono.

Footnotes:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. etiam

3. et passim

4. et

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. enim

7. quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.