From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #161

Study this Passage

  
/ 962  
  

161. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audiveris," significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. - Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (4353, 4977, 7178, 10367); 1 quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10645); 2 quod per Vera Intelligentia et Sapientia (3182, 3190, 3387, 10064); quod per Vera Regeneratio (1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028); 3 quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (3091, 4015, 10488); 4 quod per Vera Purificatio a malis et falsis (2799, 5954, 7044, 7918, 10229, 10237); quod per Vera Ecclesia (1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (6690, 9832, 9931, 10303); 5 quod per Vera Innocentia sapientiae (3183, 3494, 6013); 6 quod per Vera Conscientia (1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (3316, 3417, 3470, 4104, 5339, 5343, 6028, 10303); 7 quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (553, 3080, 4985, 5199); 8 quod per Vera homo sit homo (3175, 3387, 8370, 10298); verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per "Memento quomodo acceperis et audiveris."

Footnotes:

1. 4977 pro "4997"
2. 10, 645 pro "10, 648"

3. 1555 pro "1553" et 9959 pro "9954"

4. 10, 488 pro "10, 485"

5. 6690 pro "1690"

6. 3494 pro "3495"

7. 3470 pro "3570" et 4104 pro "4704"

8. 553 pro "353" et 4985 pro "4983"

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10028

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10028. ‘Et omnem sanguinem effundes ad fundamentum altaris’: quod significet Divinum Verum totum in sensuali, quod ultimum vitae hominis, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua mox supra n. 10026, et ex significatione ‘fundamenti altaris’ quod sit sensuale, quod ultimum vitae hominis; quod ‘fundamentum altaris’ id sit 1 , est quia altare fuit repraesentativum Divini Humani Domini, quare fundamentum ejus significat id quod ultimum vitae in humano est, ac ultimum vitae in humano est id 2 quod vocatur sensuale externum, quod hic intelligitur; quod altare fuerit praecipuum repraesentativum Divini Humani Domini, videatur n. 9388, 9389, 9714, 9964; 3 quod fundamentum sit ultimum ejus, patet; quod id apud hominem sit sensuale externum, et quale id 4 , videatur n. 9212, 9216, 9996.

[2] Quomodo cum his se habet, paucis dicendum est: cum homo purificatur, tunc omnium primum addiscuntur talia vera quae capi possunt a sensuali homine; talia vera sunt, qualia sunt 5 in sensu litterae Verbi; postea addiscuntur vera interiora qualia sunt quae colliguntur ex Verbo ab illis qui in illustratione sunt, hi enim colligunt sensum interiorem ejus ex variis locis, ubi sensus litterae ibi explicatur; ex his cognitis dein vera adhuc interiora ab illustratis hauriuntur, quae cum prioribus inserviunt Ecclesiae pro doctrina, haec pro doctrina illis qui internae Ecclesiae homines sunt, illa pro doctrina illis qui externae Ecclesiae homines sunt; hi et illi, si vixerunt secundum illa, in caelum inter angelos elevantur, ac ibi imbuuntur sapientia angelica, quae est ex veris adhuc interioribus, et tandem ex intimis in caelo tertio; haec vera cum prioribus in suo ordine desinunt in ultima, quae sunt sensualis externi, ac ibi simul sunt; inde patet quod interiora vera omnia sint simul in veris sensus litterae Verbi, nam haec vera, ut supra dictum est, ultima sunt 6 ; quod in ultimis se reponant interiora omnia ordine, et ibi simul sint, videatur n. 9828, 7 9836. Ex his patet quid intelligitur per quod Divinum Verum sit totum in sensuali, quod significatur per quod omnis sanguis effunderetur ad fundamentum altaris.

Footnotes:

1. quod id sit fundamentum altaris altered to quod fundamentum altaris sit sensuale id sit ultimum vitae

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts et.

4. sensuale id sit ultimum vitae apud hominem

5. quae sunt altered to sunt quae

6. Swedenborg first wrote hic sensus, ut supra dictum est, in se habet then deleted in se habet ultima sunt but did not amend the remainder of the clause.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.