155. Haec dicit habens septem Spiritus Dei, et septem stellas," significat Dominum ex Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri. Quod per "septem Spiritus Dei" intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, seu Divina Veritas, videatur supra (14) et quod per "septem stellas" intelligantur omnes cognitiones boni et veri ex Verbo (51), ex quibus est Ecclesia in Caelo (65). Illa nunc a Domino dicuntur, quia agitur de Cultu mortuo et de Cultu vivo, et cultus vivit ex veris et ex vita secundum illa.
Apocalypsis Revelata #65
65. "Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt," significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est Novum Caelum. - In Caelis aeque est Ecclesia ut in terris, nam in Caelis aeque est Verbum ut in terris, suntque doctrinae ex illo, et sunt praedicationes ex illo, de quare videatur in Nova Hierosolyma de Scriptura Sacra 70-75, 104-113; illa Ecclesia est Novum Caelum, de quo in Praefatione aliquid dictum est. Quod Ecclesia in Caelis, seu Novum Caelum, intelligatur per "septem Stellas," est quia dicitur quod "septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum" sint, et per "Angelum" significatur Societas caelestis. Apparet in Mundo spirituali Expansum stellis plenum sicut in Mundo naturali, et id apparet ex Societatibus Angelicis in Caelo; unaquaevis Societas ibi coram illis qui infra sunt, lucet ut Stella; inde sciunt ibi, in quo situ Societates Angelicae sunt. Quod "septem" non significent septem, sed, omnes qui ab Ecclesia ibi sunt, secundum receptionem cujusvis, videatur supra (10, 14, 41); ita per "Angelos septem Ecclesiarum" intelligitur universa Ecclesia in Caelis, ita Novum Caelum in toto complexu.