From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #155

Study this Passage

  
/ 962  
  

155. Haec dicit habens septem Spiritus Dei, et septem stellas," significat Dominum ex Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri. Quod per "septem Spiritus Dei" intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, seu Divina Veritas, videatur supra (14) et quod per "septem stellas" intelligantur omnes cognitiones boni et veri ex Verbo (51), ex quibus est Ecclesia in Caelo (65). Illa nunc a Domino dicuntur, quia agitur de Cultu mortuo et de Cultu vivo, et cultus vivit ex veris et ex vita secundum illa.

  
/ 962  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #51

Study this Passage

  
/ 962  
  

51. (Vers. 16.) "Et habens in dextra Sua manu Stellas septem," significat omnes cognitiones boni et veri in Verbo, quae inde apud angelos Caeli et apud homines Ecclesiae sunt. - Circum angelos, cum infra Caelos sunt, apparent sicut stellulae in multa copia; similiter circum spiritus, qui, dum in mundo vixerunt, cognitiones boni et veri, seu vera vitae et doctrinae sibi ex Verbo acquisiverunt: at stellulae illae apparent fixae apud illos qui in genuinis veris ex Verbo sunt, sed erraticae apud illos qui in veris falsificatis sunt. De his stellulis, tum de stellis apparentibus in expanso ibi, mirabilia possum referre, sed hoc non hujus operis est: ex his patet, quod per "Stellas" significentur cognitiones boni et veri ex Verbo. Quod "Filius Hominis haberet illas in dextra Sua manu," significat quod sint a Solo Domino per Verbum: quod "septem" significent omnes, videatur supra (10). Quod cognitiones boni et veri ex Verbo per "Stellas" significentur, videri etiam potest ex his locis:

"Ponam terram in vastitatem; Stellae Caelorum et Sidera illorum non lucebunt luce sua," (Esaias 13:9-10); 1

"terra," quae ponetur in vastitatem, est Ecclesia, qua vastata Cognitiones boni et veri in Verbo non apparent.

"Obtegam cum exstinxero te Caelos, 2 et atrabo Stellas: omnia Luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terra," (Ezechiel 32:7-8);

"tenebrae super terra" sunt falsa in Ecclesia.

"Sol et Luna atrati sunt, et Stellae contraxerunt splendorem," (Joel 2:10; 4:15 (B.A. 3:15)) 3

"Post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo," (Matthaeus 24:29; Marcus 13:24); 4

"Stellae Caeli ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos, (Apocalypsis 6:13);

"Stella e Caelo lapsa est in terram," (Apocalypsis 9:1);

per "stellas cadentes e caelo" non intelliguntur stellae, sed quod periturae cognitiones boni et veri sint: hoc patet adhuc ex eo, quod Draco detraxerit tertiam partem Stellarum de Caelo, (Apocalypsis 12:4);

tum quod Hircus caprarum dejecerit de Stellis, et conculcaverit illas, (Daniel 8:9-11);

quare in versu sequente apud Danielem etiam dicitur, quod Projecerit Veritatem in terram (vers. 12).

Cognitiones boni et veri per "Stellas" etiam significantur in his locis:

"Jehovah numerat Stellas; omnibus nomina vocat," (Psalm. 147:4);

"Laudate Jehovam omnes Stellae lucis," (Psalm. 148:3); "Pugnarunt Stellae de viis suis," (Judicum 5:20).

Ex his patet, quid intelligitur per haec apud Danielem:

"Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, justificantes multos sicut Stellae in saecula saeculorum," (12:3);

"intelligentes" sunt qui in veris, et "justificantes" qui in bonis.

Footnotes:

1. 9, 10 pro "10"

2. te Caelos pro "te"

3. 10 pro "10, 11"

4. 24 pro "23"

  
/ 962