From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #151

Study this Passage

  
/ 962  
  

151. (Vers. 28.) "Et dabo illi stellam matutinam," significat intelligentiam et sapientiam tunc. - Quod per "stellas" significentur cognitiones boni et veri, videatur supra (51); et quia per illas est intelligenti a et sapientia, ideo hae per "stellam matutinam" significantur. Quod dicatur "stella matutina," est quia intelligenti a et sapientia illis a Domino dabitur, cum venturus est ad instaurandum Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma; nam dicit, "Quod habetis, retinete donec venio," (vers. 25), per quae significatur, ut retineant pauca illa vera quae sciunt de charitate et ejus fide ex Verbo, et secundum illa vivant, usque dum fit Novum Caelum et Nova Ecclesia, quae sunt Adventus Domini (145). Quod dicatur "stella matutina," est quia per "matutinum" seu mane significatur Adventus Domini, quando Nova Ecclesia: quod hoc intelligatur per "Mane" in Verbo, patet a sequentibus locis:

"Usque ad Vesperam et Mane bis mille trecenta; tunc justificabitur Sanctum: visio Vesperae et Mane, veritas est," (Daniel 8:14, 26);

"Ad me clamans e Seir, custos, custos, quid de nocte; dixit custos, venit Mane, etiamque nox," (Esaias 21:11-12);

per "Vesperam" et "Noctem" significatur ultimum tempus Ecclesiae veteris, et per "Mane" primum tempus Ecclesiae novae.

"Venit finis, venit Mane super te, habitator terrae; ecce dies venit, exivit Mane," (Ezechiel 7:6-7, 10);

"Jehovah in Mane, in Mane judicium Suum dabit in lucem, nec deerit," (Zephanias 3:5);

"Deus in medio ejus, adjuvabit eam Deus cum spectat Mane," (Psalm. 46:6 (B.A. 5));

"Exspectavi Jehovam; exspectat anima mea Dominum a custodientibus Mane; custodientes Mane, quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem," (Psalm. 130:5-8); et alibi.

Per "Mane" in his locis intelligitur Adventus Domini, cum Ipse in mundum venit, et novam Ecclesiam instauravit; similiter nunc: et quia Solus Dominus dat illis, qui e Nova Ipsius Ecclesia erunt, intelligentiam et sapientiam, et omnia quae Dominus dat sunt Ipse quia sunt Ipsius, ideo dicit Dominus, quod Ipse sit "Stella matutina;"

"Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella illa Splendida et Matutina," (Apocalypsis 22:16);

vocatur etiam "Mane" in 2 Samuelis:

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, Ille sicut Lux Mane, Mane sine nubibus," (23:3-4).

  
/ 962  
  

The Bible

 

2 Samuelis 23:3-4

Study

      

3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.

4 Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.