From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #998

Study this Passage

  
/ 1232  
  

998. (Vers. 13.) "Et vidi ex ore draconis et ex ore bestiae." - Quod significet ex cogitatione, ratiocinatione, religione et doctrina illorum qui in sola fide, et in confirmationibus ejus ex naturali homine sunt, constat ex significatione "oris", quod sit cogitatio, ratiocinatio, religio et doctrina (de qua (supra), n. 580, 782, 794); ex significatione "draconis", quod sint qui in sola fide, tam quoad doctrinam quam quoad vitam (de qua, n. 714, 715, 716, 737); et ex significatione "bestiae", quod sint qui per ratiocinia ex naturali homine confirmant solam fidem (de qua, n. 773). Erant enim binae bestiae, una ex mari, altera ex terra, ascendens; et per "bestiam ex mari" intelligitur fides illa per ratiocinia ex naturali homine confirmata, et per "bestiam ex terra" intelligitur fides illa confirmata ex sensu litterae Verbi, et inde falsificatio ejus: sed hic intelligitur "bestia ex mari ascendens", ita fides confirmata per ratiocinia, quia additur "ex ore pseudoprophetae"; et per "pseudoprophetam" simile significatur quod per "bestiam ex terra", nempe sola fides confirmata per Verbum, ita doctrina falsi ex falsificatis veris.

[2] Per haec et sequentia nunc describitur quod doctrina de sola fide hebetaverit et paene exstinxerit facultatem intelligendi Divinum Verum, quae tamen unicuivis homini data est a Domino, quantum falsa ex malo non praestruunt influxum et aditum, ne aliquid e caelo percipiatur: est enim homo sicut hortus, qui aeque lucem recipit hieme ac aestate, sed non calorem; et quod sicut recipit calorem, ita floreat et fructificet; similiter homo, quod aeque possit recipere lucem, hoc est, intelligere Divinum Verum, sive malus sive bonus sit; attamen non potest florere et fructificare, hoc est, sapere et opera facere quae bona sunt, nisi quam sicut recipit calorem, hoc est, bonum amoris.

[3] Creditur a multis quod eruditi, quia plura e Verbo .et ex doctrina e Verbo sciunt, intelligentiores et sapientiores aliis sint; sed usque non illis plus intelligentiae et sapientiae est quam secundum spiritualem calorem, hoc est, bonum amoris apud illos; secundum hoc enim facultas intelligendi vera aperitur et vivificatur, sed eadem facultas per mala amoris proprii quasi tegitur et obliteratur. Quod tamen usque facultas intellectualis sit illis, utcunque tecta et obliterata, saepius audivi testatum per experientiam; nam spiritus qui prorsus in falsis ex malo fuerunt, et corde suo negaverunt Divinum influxum in omnia intellectus veri ac voluntatis boni, ita Divinam providentiam, et inde confirmaverunt apud se quod omnia Naturae et propriae prudentiae sint, illi tametsi essent quasi in nulla facultate intelligendi vera dum apud se cogitaverunt illa, usque tamen cum audiverunt ab aliis quod Divinum sit omne, ac naturale nihil respective, nisi sicut est artifici instrumentum, tunc tam clare illa intellexerunt sicut illi qui docuerunt illa, et sicut alii qui in illo Divino Vero se confirmaverunt; sed actutum ut averterunt aurem, lapsi sunt in contraria, et non intellexerunt illa, ex causa quia obtexerunt illa falsis ex confirmationibus. Inde patuit quod apud omnes sit facultas intelligendi verum, seu recipiendi lucem e caelo; sed usque quod tantum recipiant quantum in bono amoris per vitam sunt: similiter ut hortus, qui lucem e sole aeque hieme quam aestate admittit, sed quod usque tantum floreat et fructificet quantum simul e sole recipit calorem, quod fit dum illi ver et aestas est.

[4] (Continuatio de Sexto Praecepto.)

Homini tanta et talis intelligentia et sapientia est quantus et qualis est amor conjugialis apud illum. Causa est, quia amor conjugialis descendit ex amore boni et veri, sicut effectus a sua causa, aut sicut naturale a suo spirituali; et ex conjugio boni et veri est omnis intelligentia et sapientia etiam angelis trium caelorum; est enim intelligentia et sapientia nihil aliud quam receptio lucis et caloris ex Domino ut Sole, hoc est, receptio Divini Veri conjuncti Divino Bono, et Divini Boni conjuncti Divino Vero; ita est conjugium boni et veri a Domino. Quod ita sit, manifeste apparuit ab angelis in caelis: illi separati a suis conjugibus sunt quidem in intelligentia, sed non in sapientia; at cum apud conjuges suos sunt, etiam in sapientia sunt: et quod miratus sum, sicut convertunt facies ad conjugem, tantum in statu sapientiae sunt, nam conjunctio veri et boni fit in mundo spirituali per aspectum, et uxor ibi est bonum, et vir ibi est verum: quare sicut verum se convertit ad bonum, ita vivificatur verum. Per intelligentiam et sapientiam non intelligitur ingeniositas ratiocinandi de veris et bonis, sed facultas videndi et intelligendi vera et bona, quae facultas est homini a Domino.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #580

Study this Passage

  
/ 1232  
  

580. [Vers. 19.] "Nam potestas illorum in ore illorum erat." - Quod significet cogitationes sensuales et inde ratiocinationes, quod illis maxime valerent, constat ex significatione "potestatis illorum", quod sit valere, hic maxime valere; et ex significatione "oris", quod sit cogitatio sensualis et inde ratiocinatio: per "os" enim et per ea quae oris sunt significantur illa quae intellectus et inde cogitationis et loquelae sunt, haec enim correspondent ori; nam omnia organa quae una voce dicuntur oris, sicut larynx, glottis, guttur, lingua, os, labia, sunt organa inservientia intellectui pro enuntiatione et elocutione; inde est quod per "os" significetur cogitatio et inde ratiocinatio: at quia cogitatio hominis est interior et exterior, nempe spiritualis, naturalis et sensualis, ideo per "os" significatur cogitatio quae est homini de quo agitur, hic cogitatio sensualis, quia de homine facto sensuali per falsa mali agitur. Cogitatio sensualis est cogitatio omnium infima, et est materialis et corporea; in hac cogitatione sunt omnes qui in malis quoad vitam et inde in falsis quoad doctrinam sunt, utcunque creduntur docti et eruditi, et quoque utcunque possunt falsa in decora serie concinnare, ac elegante et eloquente sermone exornare.

[2] Quod "os" ex correspondentia, ita in spirituali sensu, significet cogitationem, at in sensu naturali enuntiationem, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Os justi meditatur sapientiam" (Psalmus 37:30):

per "os" ibi significatur cogitatio ex affectione, nam homo ex illa meditatur sapientiam, non autem ex ore et ejus loquela.

Apud Lucam,

Jesus dixit, "Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt se opponere" (21:15):

"os" ibi pro loquela ex intellectu, ita pro cogitatione ex qua homo loquitur.

Apud Matthaeum,

"Non quod intrat in os, immundum reddit hominem; sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem:.... quod ingreditur in os, in Ventrem abit, et in latrinam ejicitur; quae vero egrediuntur ex ore, ex corde egrediuntur;.... ex corde egrediuntur cogitationes malae, caedes, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae" (15:11, 17-19):

per "illa quae ingrediuntur in os" in sensu litterae intelliguntur omnis generis cibi, qui post usum in corpore per ventrem abeunt in latrinam; at vero in sensu spirituali per "illa quae ingrediuntur in os" significantur omnia quae ex memoria et quoque ex mundo intrant in cogitationem, haec etiam correspondent cibis; et illa quae ingrediuntur cogitationem et non simul voluntatem, non immundum reddunt hominem, nam memoria et inde cogitatio sunt homini solum sicut introitus ad illum, quoniam voluntas est ipse homo: quae modo ingrediuntur cogitationem et non ulterius, illa quasi per ventrem in latrinam rejiciuntur; "venter" ex correspondentia significat mundum spirituum, unde cogitationes apud hominem influunt, et "latrina" significat infernum.

[3] Sciendum est quod homo non purificari possit a malis et inde falsis, nisi immunda quae ei insunt emergant usque in cogitationem, ac ibi videantur, agnoscantur, discernantur et rejiciantur. Ex his patet quod per "id quod ingreditur in os" in sensu spirituali significetur quod ingreditur in cogitationem ex memoria et ex mundo; at vero per "id quod egreditur ex ore" in sensu spirituali significatur cogitatio ex voluntate seu ex amore: per "cor" enim, ex quo egreditur in os et ex ore, significatur hominis voluntas et amor; et quia amor et voluntas faciunt totum hominem, homo enim talis est qualis ejus amor, inde illa quae inde in os et ex ore egrediuntur, immundum faciunt hominem; quae quod sint mala omnis generis, constat ex enumeratis ibi. Ita intelligitur hoc Domini verbum in caelis.

(Quod "cor" significet voluntatem et amorem, videatur supra, n. 167.)

[4] Apud Esaiam,

"Volavit ad me unus ex seraphim, in cujus manu pruna.... ex altari; et tetigit os meum et dixit, Ecce tetigit haec labia tua, ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur" (6:6, 7):

quod "unus ex seraphim tetigerit pruna ex altari os et labia prophetae" significat purificationem ejus interiorem, quae est intellectus et voluntatis, et inde inaugurationem in munus docendi; per "prunam ex altari" significatur Divinus Amor, a quo omnis purificatio; et per "os" et "labia" significatur cogitatio et affectio, seu quod idem, intellectus et voluntas; quibus purificatis homo ab iniquitate et peccato removetur; quare dicitur, "Ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur": quod non recedat iniquitas per prunam admotam ori et labiis, unicuivis constare potest. (Quod illa quae oris sunt correspondeant intellectualibus, quia ex illis vox et loquela procedit, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8068, 9384. "Ex ore et ex corde", quod sit ex intellectu et voluntate, n. 3313, 8068, ibi.)

  
/ 1232