From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #989

Study this Passage

  
/ 1232  
  

989. "Et factum est regnum ejus tenebrosum." - Quod significet ecclesiam inde in meris et densis falsis, constat ex significatione "regni", quod sit ecclesia quoad vera (de qua [supra] , n. 48, [683,] 684 [a] , 685); et ex significatione "tenebrarum", quod sint falsa (de qua, n. 526 [a, b]), hic mera et densa falsa, quia sequitur quod "eo usque ut manderent linguas, et blasphemarent Deum caeli prae molestiis et ulceribus." Quod per solam fidem, seu per fidem separatam a bonis operibus, omnia vera ecclesiae exsulaverint, et loco illorum mera falsa immigraverint, supra passim ostensum est: nec potest aliter fieri, dum a fide separatur et sic a religione excluditur vita.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.)

Quod caelum sit ex conjugiis, et quod infernum ex adulteriis, supra dictum est; nunc dicetur quomodo hoc intelligendum est. Mala hereditaria, in quae homo nascitur, non sunt ex Adamo propter esum ex arbore scientiae, sed a parentibus propter adulterationem boni et falsificationem veri, ita propter conjugium mali et falsi, ex quo amor adulterii existit Amor parentum regnans per traducem derivatur et transcribitur in prolem, et fit ejus natura: si amor parentum est amor adulterii, est quoque amor mali ad falsum, ac falsi ad malum; ex hac origine est homini omne malum, et ex malo est ei infernum. Ex his patet quod homini infernum sit ex adulteriis, nisi reformetur a Domino per vera, et per vitam secundum illa; nec quisquam reformari potest nisi fugiat adulteria sicut infernalia, et amet conjugia sicut caelestia; ita et non aliter malum hereditarium frangitur, et fit mitius in prole.

[3] At sciendum est quod homo quidem nascatur infernum ex parentibus adulteris; usque tamen non nascitur ad infernum, sed ad caelum; provisum enim est a Domino quod nemo ad infernum propter mala hereditaria damnetur, sed propter mala quae homo suamet actualiter per vitam fecerat; ut constare potest ex infantibus post mortem, qui omnes adoptantur a Domino, educantur sub auspicio Ipsius in caelo, et salvantur: ex quo patet quod omnis homo, tametsi ex connatis malis est infernum, usque non ad infernum sed ad caelum nascatur. Simile fit cum omni homine etiam nato ex adulterio, si non ipse adulter fiat: per fieri adulter intelligitur vivere in conjugio mali et falsi, cogitando mala et falsa ex jucundo illorum, et faciendo illa ex amore illorum; omnis homo qui haec facit etiam adulter fit. Ex justitia Divina etiam est ut nemo luat poenas propter mala parentum, sed propter sua; quare providetur a Domino ne post mortem mala hereditaria recurrant, sed mala propria; et propter illa quae recurrunt, homo tunc punitur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #685

Study this Passage

  
/ 1232  
  

685. "Et regnabit in saecula saeculorum. "Quod significet dominium Ipsius Per Divinum Verum in aeternum, constat ex significatione "regnare", cum de Domino, quod sit dominari per Divinum Verum (de qua sequitur); et ex significatione "in saecula saeculorum", quod sit in aeternum.

Quod "in saecula saeculorum sit in aeternum, est quia sensus litterae Verbi est naturalis, cui sensus spiritualis correspondet; sensus naturalis Verbi consistit ex talibus quae in Natura sunt, quae in genere se referunt ad tempora et spatia, adque loca et personas; ac "saecula saeculorum" sunt temporum, quibus in sensu spirituali correspondet aeternum: simile est cum "generatione generationum", ubi agitur de propagatione fidei et charitatis in ecclesia.

[2] Quod "regnare", cum de Domino, significet dominari per Divinum Verum, est quia "dominium" dicitur de bono, ac "regnare" de vero; nam Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero: inde est quod in Verbo passim dicatur utrumque, nempe "dominium" et "regnum", seu "dominari" et "regnare", ut in sequentibus locis:

- Apud Micham,

"Tu.... clive filiae Zionis, ad te veniet et redibit dominium prius, regnum filiae Hierosolymae" (4:8):

quia per "filiam Zionis" significatur ecclesia caelestis, cujus essentiale est bonum amoris, ideo de illa dicitur "dominium"; et quia per "filiam Hierosolymae" significatur ecclesia spiritualis, cujus essentiale est verum doctrinae, ideo de illa dicitur "regnum."

[3] Apud Davidem,

"Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominium tuum in omnem generationem et generationem" (Psalmus 145:13);

apud Danielem,

"Datum est" Filio hominis "dominium, gloria et regnum dominium Ipsius dominium saeculi, .... et regnum Ipsius quod non peribit" (7:14);

apud eundem,

"Regnum et dominium, et majestas regnorum...dabitur populo sanctorum altissimorum" (7:27):

in illis locis "dominium" dicitur de bono, quia ex hoc Dominus vocatur "Dominus", et "regnum" dicitur de vero, quia ex hoc Dominus vocatur "Rex": ut in Apocalypsi,

Qui insedit Equo albo "habebat super vestimento et super femore nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" (19:16):

"Rex regum" dicitur de nomine "super vestimento", et "Dominus dominorum" de nomine "super femore"; per "vestimentum" enim significatur verum, ibi Divinum Verum quia de Domino, et per "femur" bonum, ibi Divinum Bonum Divini Amoris. Similiter applicate ad homines, apud Davidem,

"Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una" (Psalmus 2:2).

Ex his constare potest quid in specie significatur per "regnare in saecula saeculorum." Quod "regnum" significet caelum et ecclesiam quoad verum doctrinae, videatur supra (n. 48): et inde quod "regnare" sit solius Domini; et cum dicitur de homine, quod sit in veris ex bono esse a Domino, et inde in potentia resistendi falsis ex malo (n. 333).

  
/ 1232