From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #989

Study this Passage

  
/ 1232  
  

989. "Et factum est regnum ejus tenebrosum." - Quod significet ecclesiam inde in meris et densis falsis, constat ex significatione "regni", quod sit ecclesia quoad vera (de qua [supra] , n. 48, [683,] 684 [a] , 685); et ex significatione "tenebrarum", quod sint falsa (de qua, n. 526 [a, b]), hic mera et densa falsa, quia sequitur quod "eo usque ut manderent linguas, et blasphemarent Deum caeli prae molestiis et ulceribus." Quod per solam fidem, seu per fidem separatam a bonis operibus, omnia vera ecclesiae exsulaverint, et loco illorum mera falsa immigraverint, supra passim ostensum est: nec potest aliter fieri, dum a fide separatur et sic a religione excluditur vita.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.)

Quod caelum sit ex conjugiis, et quod infernum ex adulteriis, supra dictum est; nunc dicetur quomodo hoc intelligendum est. Mala hereditaria, in quae homo nascitur, non sunt ex Adamo propter esum ex arbore scientiae, sed a parentibus propter adulterationem boni et falsificationem veri, ita propter conjugium mali et falsi, ex quo amor adulterii existit Amor parentum regnans per traducem derivatur et transcribitur in prolem, et fit ejus natura: si amor parentum est amor adulterii, est quoque amor mali ad falsum, ac falsi ad malum; ex hac origine est homini omne malum, et ex malo est ei infernum. Ex his patet quod homini infernum sit ex adulteriis, nisi reformetur a Domino per vera, et per vitam secundum illa; nec quisquam reformari potest nisi fugiat adulteria sicut infernalia, et amet conjugia sicut caelestia; ita et non aliter malum hereditarium frangitur, et fit mitius in prole.

[3] At sciendum est quod homo quidem nascatur infernum ex parentibus adulteris; usque tamen non nascitur ad infernum, sed ad caelum; provisum enim est a Domino quod nemo ad infernum propter mala hereditaria damnetur, sed propter mala quae homo suamet actualiter per vitam fecerat; ut constare potest ex infantibus post mortem, qui omnes adoptantur a Domino, educantur sub auspicio Ipsius in caelo, et salvantur: ex quo patet quod omnis homo, tametsi ex connatis malis est infernum, usque non ad infernum sed ad caelum nascatur. Simile fit cum omni homine etiam nato ex adulterio, si non ipse adulter fiat: per fieri adulter intelligitur vivere in conjugio mali et falsi, cogitando mala et falsa ex jucundo illorum, et faciendo illa ex amore illorum; omnis homo qui haec facit etiam adulter fit. Ex justitia Divina etiam est ut nemo luat poenas propter mala parentum, sed propter sua; quare providetur a Domino ne post mortem mala hereditaria recurrant, sed mala propria; et propter illa quae recurrunt, homo tunc punitur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #683

Study this Passage

  
/ 1232  
  

683. "Dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius." - Quod significet omnia in caelis et in terris subjecta Domino, quando separati sunt mali a bonis, et quod tunc Divinum Bonum ac Divinum Verum procedens a Domino clare recipiatur, constat ex significatione "regnorum mundi", cum facta sunt Domini, quod sit quod recipiatur Divinum procedens a Domino amore et fide (de qua sequitur); et ex significatione "Domini et Christi Ipsius", quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et quoad Divinum Verum ex illo Amore procedens; quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Christus" ex Divino Vero, videbitur infra.

[2] Quod "regnum Domini" sit receptio Divini Boni ac Divini Veri, ita apud illos qui recipiunt, constare potest ex eo, quod Dominus apud angelos caeli et apud homines ecclesiae regnet per id quod procedit ab Ipso, quod communiter vocatur Divinum Bonum ac Divinum Verum, tum justitia et judicium, et quoque amor et fides: haec sunt per quae Dominus regnat; proinde illa sunt proprie regnum Domini apud illos qui recipiunt; nam cum illa regnant apud angelos et homines tunc Ipse Dominus regnat, quae enim procedunt ab Ipso sunt Ipse; Dominus in caelo non aliud est quam Divinum procedens.

[3] Dominus quidem non modo regit illos qui recipiunt Divina caelestia et spiritualia ab Ipso, sed etiam illos qui non recipiunt, sicut omnes in inferno; sed usque non dici potest quod ibi sit regnum Domini, quoniam prorsus nolunt regi ex Divino quod procedit, et secundum ejus ordinis leges; immo negant Dominum, et se avertunt ab Ipso; at usque Dominus regit illos, non sicut regni sui subditos et cives, sed sicut refractarios et rebelles, tenendo in vinculis ne malum faciant sibi mutuo, ac imprimis illis qui e regno Ipsius sunt.

[4] Quod illud sit regnum Domini quod procedit ab Ipso et recipitur, constare potest a locis in Verbo ubi "regnum Dei" dicitur: ut in Oratione Domini,

"Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo etiam in terra" (Matthaeus 6:10):

quod ibi per "regnum" intelligatur receptio Divini Boni ac Divini Veri, quae procedunt a Domino, et in quibus est Dominus apud angelos caeli et apud homines ecclesiae, patet; nam sequitur, "Fiat voluntas tua sicut in caelo etiam in terra"; voluntas Dei fit cum illa recipiuntur corde et anima, hoc est, amore et fide.

[5] Et alibi,

"Quaerite primo regnum 1 caelorum et ejus justitiam, tunc..omnia adjicientur vobis" (Matthaeus 6:33):

per "regnum caelorum" in spirituali sensu intelligitur Divinum Verum, et per "justitiam" Divinum Bonum; quare dicitur, "Quaerite primo regnum caelorum et ejus justitiam"; et in supremo sensu per "regnum caelorum" intelligitur Dominus, quoniam Ipse est omne sui regni, et per "justitiam" in eodem sensu significatur meritum Domini: et quia homo, qui regitur a Domino, non vult et amat nisi quae Domini sunt, ducitur ipso nesciente ad felicia in aeternum; ideo dicitur quod "omnia adjicientur illi", per quod intelligitur quod omnia ad salutem illius optato evenient.

[6] Quoniam caelum est caelum ex receptione Divini Veri a Domino, similiter ecclesia, ideo caelum et ecclesia in communi sensu intelligitur per "regnum Dei" et per "regnum caelorum": quare illi qui recipiunt Divinum Verum vocantur a Domino "filii regni", apud Matthaeum,

"Ager est mundus, semen. .sunt filii regni, zizania sunt filii mali" (13:38):

quod recipientes Divini Veri intelligantur per "filios regni patet, nam dicitur "Semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali"; per "semen" intelligitur Divinum Verum, et per "zizania" falsum infernale; et vocantur "filii", quia "filii" in Verbi sensu spirituali significant vera, ac in opposito sensu falsa, videatur supra (n. 166).

[7] Praeterea quod "regnum Dei" significet ecclesiam quoad vera ex bono, et quoque caelum, videatur etiam supra (n. 48): et quod "regnum Dei apud hominem" significet in veris ex bono esse a Domino, ita in sapientia, et inde in potentia resistendi falsis et malis, et sic quod "regnare" sit solius Domini, etiam supra (n. 333).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232