From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #989

Study this Passage

  
/ 1232  
  

989. "Et factum est regnum ejus tenebrosum." - Quod significet ecclesiam inde in meris et densis falsis, constat ex significatione "regni", quod sit ecclesia quoad vera (de qua [supra] , n. 48, [683,] 684 [a] , 685); et ex significatione "tenebrarum", quod sint falsa (de qua, n. 526 [a, b]), hic mera et densa falsa, quia sequitur quod "eo usque ut manderent linguas, et blasphemarent Deum caeli prae molestiis et ulceribus." Quod per solam fidem, seu per fidem separatam a bonis operibus, omnia vera ecclesiae exsulaverint, et loco illorum mera falsa immigraverint, supra passim ostensum est: nec potest aliter fieri, dum a fide separatur et sic a religione excluditur vita.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.)

Quod caelum sit ex conjugiis, et quod infernum ex adulteriis, supra dictum est; nunc dicetur quomodo hoc intelligendum est. Mala hereditaria, in quae homo nascitur, non sunt ex Adamo propter esum ex arbore scientiae, sed a parentibus propter adulterationem boni et falsificationem veri, ita propter conjugium mali et falsi, ex quo amor adulterii existit Amor parentum regnans per traducem derivatur et transcribitur in prolem, et fit ejus natura: si amor parentum est amor adulterii, est quoque amor mali ad falsum, ac falsi ad malum; ex hac origine est homini omne malum, et ex malo est ei infernum. Ex his patet quod homini infernum sit ex adulteriis, nisi reformetur a Domino per vera, et per vitam secundum illa; nec quisquam reformari potest nisi fugiat adulteria sicut infernalia, et amet conjugia sicut caelestia; ita et non aliter malum hereditarium frangitur, et fit mitius in prole.

[3] At sciendum est quod homo quidem nascatur infernum ex parentibus adulteris; usque tamen non nascitur ad infernum, sed ad caelum; provisum enim est a Domino quod nemo ad infernum propter mala hereditaria damnetur, sed propter mala quae homo suamet actualiter per vitam fecerat; ut constare potest ex infantibus post mortem, qui omnes adoptantur a Domino, educantur sub auspicio Ipsius in caelo, et salvantur: ex quo patet quod omnis homo, tametsi ex connatis malis est infernum, usque non ad infernum sed ad caelum nascatur. Simile fit cum omni homine etiam nato ex adulterio, si non ipse adulter fiat: per fieri adulter intelligitur vivere in conjugio mali et falsi, cogitando mala et falsa ex jucundo illorum, et faciendo illa ex amore illorum; omnis homo qui haec facit etiam adulter fit. Ex justitia Divina etiam est ut nemo luat poenas propter mala parentum, sed propter sua; quare providetur a Domino ne post mortem mala hereditaria recurrant, sed mala propria; et propter illa quae recurrunt, homo tunc punitur.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #48

Study this Passage

  
/ 1232  
  

48. "In regno." Quod significet in ecclesia ubi vera, constat ex significatione "regni" in Verbo, quod sit caelum et ecclesia; quod sit ecclesia quoad Verum, seu ubi vera, est quia per regium Domini significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, et inde per "reges" significantur vera (ut ostensum videatur supra, n. 31). Ecclesia quoad verum dicitur, et intelligitur ecclesia quoad vera ex bono. Causa est quia non dantur vera absque bono, vera enim habent vitam ex bono; vera apud hominem qui non in bono est, sunt quidem in se vera, sed non sunt vera in illo (ut pluribus ostensum videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27).

[2] Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, constat ex pluribus locis in Verbo, quorum aliqua velim afferre:

- Ut apud Matthaeum,

"Filii regni ejicientur in tenebras exteriores" (8:12);

"filii regni" ibi sunt qui ab ecclesia ubi non vera sed falsa regnant.

Apud eundem,

"Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde (ejus); hic est qui juxta viam seminatus est... Ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni" (13:19, 38);

audire "Verbum regni" est vera ecclesiae; et quia "semen" significat Vera, ideo illi qui recipiunt vera dicuntur "filii regni."

(Quod "semen" sit verum ecclesiae, videatur n. 3038, 3373, 3671, 10248, 10249.)

Apud eundem,

Ideo auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum" (21:43);

quod "regnum Dei" ibi significet ecclesiam quoad vera, ita quoque vera ecclesiae, patet, quoniam dicitur quod auferetur eis, "et dabitur genti facienti fructum"; "fructus" est bonum.

Apud eundem,

In consummatione saeculi "excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum" (24 [3,] 7);

"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae; "gens contra gentem" est malum contra bonum; et "regnum contra regnum" est falsum contra verum.

(Quod "gens" sit bonum ecclesiae, et in opposito sensu malum ibi, videatur n. 1059, 1159, 1258, (1259,) 1260, 1416, 1849, 6005.)

[3] Ex his patet quid per "regnum" intelligitur in Oratione Dominica,

"Adveniat regnum tuum, et fiat voluntas tua sicut in caelo etiam in terra Tuum est regnum, potentia et gloria" (Matthaeus 6:10, 13);

"Adveniat regnum tuum", significat ut recipiatur verum; "fiat voluntas tua", significat quod recipiatur ab illis qui faciunt voluntatem Dei; "Tuum est regnum, potentia et gloria", significat Divinum Verum a Deo solo; dicitur etiam "potentia et gloria", quia Divino Vero est omnis potentia et gloria (videatur supra, n. 33 1 ). Ex his videri potest quid significat "regnum Dei" in perplurimis locis in Verbo, quod nempe ecclesiam quoad vera, et quod caelum, ac in supremo sensu Dominum quoad Divinum Humanum: quod in supremo sensu per "regnum" significetur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia ab Ipso omne Divinum Verum procedit; et quod per "regnum" significetur caelum, est quia caelum apud angelos non aliunde est quam ex Divino Vero quod procedit a Divino Humano Domini (videatur in opere De Caelo et Inferno 7-12, 78-86, 126-140).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232