From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #979

Study this Passage

  
/ 1232  
  

979. "Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua." - Quod significet quod haec fiant, quia ex Divino Bono ac Divino Vero est omnis essentia, vita et potentia, constat ex significatione "Domini Dei", quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; Dominus enim vocatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero; ex significatione "omnipotentis", quod sit esse, vivere et posse ex Se Ipso (de qua [supra] , n. 43, 689, 939); inde etiam quod sit omnium esse, vivere et posse; nam Dominus ex Se Ipso illa sunt, homo autem a Domino: ex significatione "judiciorum tuorum", quod sint quae fiunt, nempe illa quae supra (versu 6) dicta sunt; quod hoc intelligatur per quae "judicia", patet a versu quinto, ubi dicitur, "Justus Domine es et sanctus, quia haec judicasti": judicia illa dicuntur "vera" ex Divino Vero, et dicuntur "justa" ex Divino Bono, ex quibus duobus omnia fiunt.

(Quod "justum" dicatur de Divino Bono, videatur supra, n. 972.) Haec verba, nempe, "Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua", involvunt eadem quae verba in versu quinto, nempe, "Justus, Domine, es, qui est et qui erat, et sanctus, quia haec judicasti"; differentia solum est, quod haec dicta sint e regno spirituali Domini, illa autem e regno caelesti Ipsius, "etiam" hic est vox confirmativa dictorum e regno spirituali. Quod eadem involvant, vide supra (n. 972-974), et confer.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.)

Ex supra dictis nunc constare potest quid per "bona opera" in Verbo intelligitur; nempe, omnia opera quae ab homine fiunt, dum remota sunt mala ut peccata: nam opera quae deinde fiunt, non ab homine aliter quam sicut ab illo fiunt; fiunt enim a Domino; et quae a Domino, omnia bona sunt, et vocantur bona vitae, bona charitatis, et bona opera: sicut omnia judicia judicis, qui pro fine justitiam habet, et hanc ut Divinam veneratur et amat, ac judicationes propter munera, pro amicitia, et ex favore, ut flagitia detestatur; sic enim consulit bono patriae, efficiendo ut judicium et justitia ibi sicut in caelo regnent; et sic consulit paci cujusvis civis insontis, et custodit a violentia maleficorum; quae omnia sunt bona opera: sunt etiam administratorum officia, et mercatorum negotia omnia bona opera, quando quaestus illicitos ut peccata contra leges Divinas fugiunt. Dum homo fugit mala ut peccata, tunc discit indies quid bonum opus, et apud illum crescit affectio faciendi bonum, et affectio sciendi vera propter bonum; nam quantum scit vera, tantum potest opera plenius et sapientius facere; inde opera fiunt verius bona. Desistas itaque in te quaerere, "Quae sunt bona opera quae faciam, aut quid boni faciam ut vitam aeternam accipiam?" Abstine modo a malis ut peccatis, et specta ad Dominum, ac Dominus docebit et ducet.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #43

Study this Passage

  
/ 1232  
  

43. "Qui omnipotens." - Quod significet ex Se, constat ex eo, quod nulli aliqua potentia sit in caelis quam soli Domino; quare angeli tantum potentiae sunt, seu tantum potentes, quantum a Domino accipiunt; et tantum accipiunt quantum in Divino Bono unito Divino Vero sunt, nam hoc est Dominus in caelo. Inde patet quod solus Dominus sit potens, et nusquam aliquis in caelo quam a Domino. Causa est, quia Divinum Domini est omne in omnibus ibi, facit enim caelum in communi, et apud unumquemvis in particulari. Sunt etiam omnia ab Ipso creata quae creata sunt, ita caelum et terra, quod etiam Ipse docet apud Johannem:

"In principio erat Verbum, ac Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" ( 1 1:1, 3, 4, 14).

Per "Verbum" intelligitur Divinum Verum quod in caelis a quo omnia ibi sunt. Quod illud sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet, quia dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis"; et quia omnis angelorum vita inde est, et quoque omnis lux in caelis inde est, dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum." (Sed haec omnia melius illustrata videantur in opere De Caelo et Inferno; quod nempe Divinum Domini faciat caelum, n. 7-12; quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86; quod inde omnis vita angelis, n. 9; et quoque omnis lux caeli, n. 126-140; quod omnis potentia angelis sit ex Domino, et nulla a se ipsis, n. 228-233. Ex his patet, quod omnipotens sit ex se esse, vivere, et posse.) Quod Divinum Humanum Domini aeque ex Se sit, vivat, et possit, ac Divinum Ipsius in Ipso, quod "Pater" vocatur, etiam docet Dominus:

"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Se Ipso" (Johannes 5:26);

et quod nemo alius vitam habeat in se ipso:

Jesus dixit, "sine Me non potestis facere quicquam" (Johannes 15:5).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232