From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #958

Study this Passage

  
/ 1232  
  

958. CAPUT XVI.

1. Et audivi vocem magnam e templo, dicentem septem angelis, Ite et effundite phialas irae Dei in terram.

2. Et abivit primus, et effudit phialem suam super terram, et factum est ulcus malum et noxium in hominibus habentibus characterem bestiae, et imaginem ejus adorantibus.

3. Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari.

4. Et tertius angelus effudit phialem suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis.

5. Et audivi angelum aquarum dicentem, Justus, Domine, es, qui est et qui fuit, et sanctus, quia haec judicasti.

6. Quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere; digni enim sunt.

7. Et audivi alium ex altari dicentem, Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.

8. Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines per ignem.

9. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei habentis potestatem super plagas has, et non resipuerunt dare Ipsi gloriam.

10. Et quintus angelus effudit [suam] phialem super thronum bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum, et mandebant linguas suas prae molestia.

11. Et blasphemarunt Deum caeli prae molestiis suis et prae ulceribus suis, et non resipuerunt ex operibus suis.

12. Et sextus angelus effudit phialem suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis.

13. Et vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos similes ranis.

14. Sunt enim spiritus daemonum facientes signa, ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in proelium diei illius magni Dei omnipotentis.

15. Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus.

16. Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon.

17. Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna e templo caeli, e throno, dicens, Factum est.

18. Et factae sunt voces, et fulgura et tonitrua; et terrae motus factus est magnus, qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus.

19. Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius.

20. Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt.

21. Et grando magna, quasi talenti pondo, descendit de caelo super homines; et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde.

EXPLICATIO.

VERSUS 1, 2.

"Et audivi vocem magnam e templo, dicentem septem angelis, Ite et effundite phialas Irae Dei in terrae. Et abivit primus, et effudit phialam suam super terram, et factum est ulcus magnum et noxium in hominibus habentibus characterem bestiae, et imaginem ejus adorantibus."

1. "Et audivi vocem [magnam] e templo dicentem septem angelis", significat per Divinum Verum ex Verbo manifestata mala et falsa, quae devastaverunt ecclesiam [n. 959] ; "Ite, effundite phialas irae Dei in terram", significat statum ecclesiae devastatae [n. 960] .

2. "Et abivit primus, et effudit phialam suam super terram", significat statum ecclesiae in communi manifestatum [n. 961] ; "et factum est ulcus magnum et noxium", significat mala ibi opera, et inde falsificationes Verbi [n. 962] ; "in hominibus habentibus characterem bestiae, et imaginem ejus adorantibus", significat qui agnoscunt solam fidem, et doctrinam ejus, et vivunt secundum illam [n. 963] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #959

Study this Passage

  
/ 1232  
  

959. [Vers. 1.] "Et audivi vocem [magnam] e templo dicentem septem angelis." Quod significet per Divinum Verum ex Verbo manifestata mala et falsa quae devastarunt ecclesiam, constat ex significatione "vocis e templo", quod sit Divinum Verum ex Verbo; "vox" enim significat Divinum Verum (videatur [supra,] n. 261, 668), et "templum tabernaculi testimonii", e quo vox exivit, significat Verbum in quo est Divinum Verum et naturale et spirituale (n. 948): ex significatione "septem angelorum", quod sint manifestationes (ut supra aliquoties); et quia per "septem phialas" seu "plagas", quas habebant, significantur mala et falsa quae devastaverunt ecclesiam, ideo hic per "septem angelos" significantur manifestationes omnium malorum et falsorum quae devastaverunt ecclesiam: agitur etiam in nunc sequentibus de manifestatione illorum.

[2] (Continuatio.)

In praecedente capite ad finem cujusvis articuli actum est de Primo Praecepto decalogi; in nunc sequentibus articulis in hoc capite agendum est de reliquis praeceptis decalogi: hic nunc.

DE SECUNDO PRAECEPTO, "NON PROFANABIS NOMEN DEI."

Quid per "nomen Dei" intelligitur, hic primum dicetur, et deinde quid per "profanare" illud. Per "nomen Dei" intelligitur omne quale per quod Deus colitur; nam Deus in suo quali est, et est suum quale: essentia Ipsius est Divinus Amor, et quale Ipsius est inde Divinum Verum unitum Divino Bono; ita apud nos in terris est Verbum; quare etiam dicitur apud Johannem,

"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum" (1:1);

et inde etiam est doctrina genuini veri et boni ex Verbo, nam secundum illam est cultus.

[3] Nunc quia quale Ipsius est multiplex, continetenim omnia quae ab Ipso, ideo Ipsi plura nomina sunt, et unumquodvis nomen quale Ipsius in genere et in specie involvit et exprimit. Nominatur enim "Jehovah", "Jehovah Zebaoth", "Dominus", "Dominus Jehovih", "Deus", "Messias" aut "Christus", "Jesus", "Salvator", "Redemptor", "Creator", "Formator", "Factor", "Rex" et "Sanctus Israelis", "Petra" et "Lapis Israelis", "Schiloh", "Schaddai", "David", "Propheta", "Filius Dei" et "Filius hominis", praeter alia. Omnia haec nomina sunt nomina unius Dei, qui est Dominus; sed usque ubi dicuntur in Verbo, significant aliquod universale attributum aut quale Divinum distinctum ab attributis seu qualitatibus Divinis aliis. Similiter ubi dicitur "Pater, Filius et Spiritussanctus", non sunt tres qui intelliguntur, sed unus Deus; seu non sunt tria Divina, sed unum; et hoc trinum, quod unum, est Dominus.

[4] Quoniam unumquodvis nomen significat aliquod attributum seu quale distinctum, ideo per "profanare nomen Dei", non intelligitur profanare ipsum nomen, sed quale Ipsius. Causa quod per "nomen" significetur quale, est etiam quia in caelo quisque nominatur secundum quale suum; et quale Dei seu Domini est omne quod ex Ipso, per quod colitur. Inde est quod in inferno, quia non ibi agnoscitur aliquod Divinum quale Domini, non possit nominari Dominus; et quod nomina Ipsius non possint in mundo spirituali ab aliquo enuntiari aliter quam sicut Divinum Ipsius agnoscitur; omnes enim ibi ex corde loquuntur, ita ex amore et inde agnitione.

  
/ 1232