From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #948

Study this Passage

  
/ 1232  
  

948. [Vers. 5.] "Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo." - Quod significet Divinum Verum in Verbo interius a Domino revelatum, constat ex significatione "templi", quod sit Divinum Verum a Domino (de qua, n. 220, 391, 915); ex significatione "tabernaculi testimonii", quod etiam sit Divinum Verum sed interius; simile enim per "tabernaculum", quod per "templum" significatur; sed cum dicitur "templum tabernaculi testimonii", significatur Divinum Verum interius: quod hoc revelatum sit, intelligitur per quod "viderit quod id apertum esset in caelo." Per Divinum Verum interius revelatum, intelligitur Verbum quoad sensum internum; nam Verbum est Divinum Verum, ac sensus internus seu spiritualis est illud interius. Per "testimonium" intelligitur Lex quae in arca reposita fuit, quae ideo dicta fuit "arca testimonii." (Quid porro "testimonium" in lato et in stricto sensu significat, videatur supra, n. 10, 392, 635, 649, 749.)

[2] Agitur in nunc sequentibus in hoc capite de Verbo interius revelato antequam ecclesia prorsus devastata est; nam in sequente capite agitur de plenaria ejus devastatione, quae describitur per "septem angelos habentes septem phialas plenas ira Dei", ac per earum "projectionem in terram." Quod, antequam plene devastata est ecclesia, Verbum interius revelatum sit, hoc est, quoad sensum spiritualem, est quia tunc instaurabitur Nova Ecclesia, in quam invitantur illi qui a priori ecclesia sunt; et pro Nova Ecclesia est Divinum Verum interius revelatum; hoc non potuit prius revelari, propter causas de quibus in sequentibus. Similiter nunc factum est ut factum est in fine Ecclesiae Judaicae; in fine enim ejus, qui fuit cum Dominus in mundum venit, apertum est Verbum interius; revelata enim sunt a Domino, cum fuit in mundo, Divina vera interiora, quae novae ecclesiae ab Ipso instaurandae inservitura erant, et quoque inserviebant: hodie quoque propter similes causas Verbum interius est apertum, et inde revelata sunt Divina vera adhuc interiora, quae inservitura sunt Ecclesiae Novae, quae Nova Hierosolyma vocabitur.

[3] Qualis Divina providentia Domini fuit in revelandis Divinis veris, ab ecclesiis progressive instauratis videri potest. Fuerunt plures ecclesiae in nostra tellure una post alteram: fuit Antiquissima quae ante diluvium, fuit Antiqua quae post diluvium, tum Hebraea, et dein Israelitica, post hanc fuit Christiana, et nunc incohat Nova. Divina vera intima fuerunt revelata illis qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt; Divina autem vera exteriora fuerunt revelata illis qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt; at Divina vera extrema seu ultima Ecclesiae Hebraeae, ac demum Israeliticae, cum qua ecclesia tandem omne Divinum Verum periit, nam in Verbo tandem nihil fuit quod non adulteratum; at post ejus finem revelata sunt Divina vera interiora pro Ecclesia Christiana a Domino; et nunc adhuc interiora vera pro ventura ecclesia; interiora illa vera sunt quae in sensu interno seu spirituali Verbi sunt. Ex his patet quod progressio Divini Veri fuerit ab intimis ad ultima, ita a sapientia ad meram ignorantiam, et quod nunc fiat progressio ejus ab ultimis ad interiora, ita ab ignorantia iterum ad sapientiam.

[4] (Continuatio.) [DE VITA SECUNDUM PRAECEPTA DIVINA, QUAE CONTINENTUR IN DECALOGO.]

Religio apud hominem consistit in vita secundum praecepta Divina, quae in summa continentur in decalogo.

Apud illum qui non vivit secundum illa, non potest esse religio, quia non timet Deum, minus amat illum, nec timet hominem, minus amat illum; num timet Deum aut hominem qui furatur, adulteratur, occidit, false testatur? Usque tamen quisque potest vivere secundum illa, et qui sapit ille vivit sicut homo civilis, sicut homo moralis, et sicut homo naturalis; sed qui non vivit secundum illa sicut homo spiritualis, non potest salvari; nam vivere secundum illa sicut homo spiritualis, est propter Divinum in illis; at vivere secundum illa sicut homo civilis est propter justum, ac ut fugiat poenas mundi; et vivere secundum illa sicut homo moralis est propter honestum, ac ut fugiat jacturam famae et honoris; vivere autem secundum illa ut homo naturalis, est propter humanum, ac ut fugiat diffamiam quod non sit sanae mentis. Leges tam civiles quam morales et naturales omnes dictant quod non sit furandum, non adulterandum, non occidendum, non false testandum; sed usque non salvatur homo si fugiat illa mala ex illis solis legibus, nisi etiam fugiat illa ex lege spirituali; sic fugit illa ut peccata; apud hunc enim est religio, et est fides quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, et quod vita post mortem sit; immo etiam apud hunc est vita civilis, tum vita moralis et vita naturalis; vita civilis quia est justum, vita moralis quia est honestum, et vita naturalis quia est humanum: at non vivere secundum illa praecepta ut homo spiritualis, is nec est civilis homo, nec moralis, nec naturalis homo, nam ei non est justum, non est honestum, immo non est humanum, quia non Divinum in illis: non enim datur bonum in se et ex se, nisi quod ex Deo; ita non datur aliquod justum, aliquod vere honestum, et vere humanum, in se et ex se, nisi quod ex Deo, et nisi Divinum sit in illis. Expende num aliquis in quo est infernum, seu qui est diabolus, possit facere justum ex justo, seu propter justum, similiter honestum, aut aliquod vere humanum; vere humanum est quod est ex ordine et secundum ordinem, et quod est ex sana ratione; ac Deus est ordo, et ex Deo est sana ratio: verbo, qui non fugit mala ut peccata, non est homo. Omnis qui facit illa praecepta suae religionis, fit civis et incola caeli; at qui facit illa praecepta non suae religionis, sed usque in externis vivit secundum illa ex lege naturali, morali et civili, is fit civis et incola mundi, non autem caeli.

[5] Pleraeque gentes sciunt illa praecepta, et quoque faciunt illa suae religionis, ac vivunt secundum illa quia Deus id vult et mandavit; per id communicationem habent cum caelo, et conjunctionem cum Deo, quare etiam salvantur: at plerique in orbe Christiano hodie non faciunt illa suae religionis, sed suae vitae ciVilis et moralis; non autem in externa forma usque ut appareant, fraudulenter agunt, et illicite lucrantur, non adulteria committunt, non ex odio internecino et vindictis manifeste persequuntur alios, nec falsa testantur; sed haec non faciunt, [non] quia peccata sunt, et contra Deum, sed quia timent suae vitae, suae famae, suae functioni, suae negotiationi, suae possessioni, suo honori et lucro, et suae voluptati; quare si haec vincula non retinerent, facerent illa: hi itaque nullam communicationem sibi fecerunt cum caelo, nec conjunctionem cum Domino, sed modo cum mundo et cum semet, non possunt salvari. Cogites, dum externa illa vincula tibi auferuntur, ut fit cum omni homine post mortem, si non interna vincula, quae sunt timoris et amoris Dei, ita religionis, te detinerent et retraherent, annon in omnis generis furta, adulteria, neces, falsa testimonia et concupiscentias, ex amore eorum, ita ex jucundo eorum, sicut diabolus, rueres: quod ita sit, etiam vidi et audivi.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #220

Study this Passage

  
/ 1232  
  

220. [a] Quid autem "templum" in Verbo significat, etiam dicetur: - "Templum" significat in supremo sensu Divinum Humanum Domini, et in respectivo caelum; et quia caelum, etiam significat ecclesiam, nam ecclesia est caelum Domini in terris; et quia "templum" significat caelum et ecclesiam, etiam significat Divinum Verum procedens a Domino; causa est quia hoc facit caelum et ecclesiam, nam qui recipiunt illud anima et corde, hoc est, fide et amore, illi caelum et ecclesiam constituunt. Quia "templum" illa significat, ideo dicitur "Templum Dei mei"; per "Deum meum", cum a Domino dicitur, intelligitur caelum ac Divinum Verum ibi, quod etiam est Dominus in caelo. Dominus supra caelos est, ac apparet illis qui in caelo Sunt ut Sol. Ex Domino ut Sole ibi procedit lux et calor: lux ibi in sua essentia est Divinum Verum, ac calor ibi in sua essentia est Divinum Bonum; haec duo faciunt caelum in communi et in parte. Divinum Verum est quod intelligitur per "Deum meum": inde est quod in Verbo Veteris Testamenti dicatur "Jehovah" et "Deus"; "Jehovah" ubi agitur de Divino Bono, ac "Deus" ubi de Divino Vero: inde quoque est quod angeli dicantur "dii", et quod "Deus" in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali: inde patet cur dicitur "Templum Dei mei."

(Quod "Jehovah" dicatur ubi agitur de Divino Bono, "Deus" autem ubi de Divino Vero, videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4283, 4402, 7010, 9167.

Quod "Jehovah" dicatur ab esse, ita ab essentia, "Deus" autem ab existere, ita ab existentia, n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579. Et in genere quod bonum sit esse et verum existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" a receptione Divini Veri a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum unitum Divino Bono, in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140. Quod lux in caelis in sua essentia sit Divinum Verum, et calor ibi Divinum Bonum, utrumque a Domino, in eodem opere, n. 126-140, 275.)

[2] Quod "templum" in Verbo significet Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo caelum et ecclesiam, proinde etiam Divinum Verum, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Johannem,

Interrogantibus Judaeis, "Quodnam signum nobis monstras, quod hoc facias? respondit Jesus, et dixit iis, Solvite TEMPLUM hoc, in tribus diebus tamen exsuscitabo illud: et dixerunt Judaei, Quadraginta sex annis aedificatum est Templum; Tunc ergo tribus diebus exsuscitabis illud? Sed Ille loquebatur de TEMPLO CORPORIS sui" (2:18-23):

quod "templum" significet Divinum Humanum Domini, hic aperte dicitur; intelligitur enim per "solutionem TEMPLI" et ejus exsuscitationem post tres dies", Ipsius mors, sepultura et resurrectio.

[3] Apud Malachiam,

Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus, et Angelus foederis, quem quaeritis" (3:1);

hic etiam per "Templum" intelligitur Divinum Humanum Domini; agitur enim ibi de adventu Domini, quare per venire ad "Templum suum" significatur ad Humanum suum.

[4] In Apocalypsi,

"Templum non Vidi" in Nova Hierosolyma, "nam Dominus Deus omnipotens Templum illius est et Agnus" (21:22):

agitur ibi de Novo Caelo et de Nova Terra, quando in internis erunt et non in externis; inde dicitur quod "non templum erit", sed "Dominus Deus omnipotens et Agnus": "Dominus Deus omnipotens" est Ipsum Divinum Domini, et "Agnus" est Divinum Humanum Ipsius; unde quoque patet quod Divinum Ipsius in caelis intelligatur per "Templum."

[5] Apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum" (6:1);

per "thronum altum et elatum" super quo Dominus sedere visus est, significatur Dominus quoad Divinum Verum in caelis superioribus; per "fimbrias" autem ejus significatur Divinum Ipsius Verum in ecclesia.

(Quod "fimbriae", cum de Domino, significant Divinum Ipsius Verum in ultimis, videatur n. 9917.)

Quod velum Templi Disruptum sit in duas partes a summo ad imum, postquam Dominus passus est (Matthaeus 27:51; Marcus 15:34 [, 38]; Luc. 23:45 1 ),

significaverit unionem Divini Humani Domini cum Ipso Divino Ipsius, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9670 2 ).

[6] Per "templum" significatur Divinum Humanum Domini, et simul caelum et ecclesia, in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Incurvabo Me versus templum sanctitatis tuae, et confitebor nomini tuo" (Psalmus 138:2):

apud Jonam,

"Dixi, Expulsus sum a coram oculis tuis, sed tamen addam respicere templum sanctitatis tuae... Et Venit ad Te oratio mea ad templum sanctitatis tuae" (2:5, 8 [B.A. 4, 7]):

apud Habakuk,

"Jehovah in templo sanctitatis 3 suae" (2:20):

apud Matthaeum,

"Vae vobis, duces caeci, qui dicitis, Quicunque juraverit per Templum, nihil est; quicunque vero juraverit per aurum Templi, reus est: stulti et caeci, utrum autem majus est, aurum aut Templum quod sanctificat aurum?" (23:16, 17):

apud Johannem,

Jesus dixit vendentibus in Templo, "Tollite exhinc illa, nec facite Domum Patris mei domum mercaturae: unde recordati sunt discipuli quod scriptum est, Zelus Domus tuae consumpsit Me" (2:16, 17).

[7] Praeterea, multis in locis alibi in Verbo nominatur "templum." Ut sciatur quod per illud intelligatur caelum et ecclesia, tum Divinum Verum procedens a Domino, velim illa loca hic adducere, ne haereat mens in eo, quod solum Templum intelligatur, et non aliquid sanctius; nam Templum quod Hierosolymae sanctum fuit ex eo quod repraesentaverit et inde significaverit sanctum.

Quod "templum" significaverit caelum, patet ab his locis:

- Apud Davidem,

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit de Templo suo vocem meam" (Psalmus 18:7 [B.A. 6]);

apud eundem,

"Bonus dies in atriis tuis prae millibus; elegi ad januam stare in Domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis" (Psalmus 84:11 [B.A. 10]);

apud eundem,

"Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in Domo Jehovae, in atriis Dei germinabunt" (Psalmus 92:13, 14 [B.A. 12, 13]);

apud eundem,

"Unum petii a Jehovah ut maneam in Domo Jehovae et ad visitandum mane Templum Ipsius" (Psalmus 27:4);

apud eundem,

"Quietus ero in Domo Jehovae in longitudinem dierum" (Psalmus 23:6):

apud Johannem,

Jesus dixit, "In Domo Patris mei mansiones multae sunt" (14:2 4 ).

Quod in illis locis per "Domum Jehovae" et "Domum Patris" intelligatur caelum, patet.

[8] Quod etiam ecclesia, in his:

- Apud Esaiam,

"Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in incendium" (64:10 [B.A. 11]);

apud Jeremiam,

"Deserui Domum meam, dereliqui hereditatem meam" (12:7);

apud Haggaeum,

"Commovebo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria;... Mihi argentum et Mihi aurum;... major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (2:7-9);

apud Esaiam,

"Dicet Hierosolymae, Aedificare; et Templo, Fundare" (44:28);

agitur ibi de adventu Domini, et de nova ecclesia tunc.

Apud Sachariam,

"Fundata est Domus Jehovae Templum ut aedificetur" (8:9);

similiter.

Apud Danielem,

Belschazar adduci jussit "vasa auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus, quae e Templo Hierosolymae, ut biberent ex illis ac biberunt vinum et laudaverunt deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis"; et tunc scriptum est in pariete (5:2-4, seq.);

per "vasa auri et argenti quae ex Templo Hierosolymae", significantur bona et vera ecclesiae; per quod "biberint ex illis vinum, et laudaverint deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis", significatur profanatio illorum; ideo scriptum est in pariete, et 5 rex mutatus ab homine in feram.

[9] Apud Matthaeum,

"Accesserunt discipuli ad ostendendum Jesu structuram Templi; Jesus dixit illis, videtis omnia haec? non relinquetur hic lapis super lapide, qui non dissolvetur" (24:1, 2; Marcus 13:1-5; Luca 21:5-7);

quod "non e Templo relinquetur lapis super lapide qui non dissolvetur", significat destructionem et vastationem ecclesiae totalem; "lapis" etiam significat verum ecclesiae; et quia id significabatur, ideo in illis capitibus apud Evangelistas agitur de successiva vastatione ecclesiae.

In Apocalypsi,

"Adstitit angelus dicens, Surge et metire templum Dei et altare, et eos qui adorant in eo" (11:1);

etiam ibi per "templum" significatur ecclesia, et per "metiri" significatur explorare quale ejus. Simile significatur

Per Novum Templum, et ejus mensuras (apud Ezechielem a cap. 40 ad 48).

[10] Quod per "templum" significetur Divinum Verum quod a Domino, constat ex his locis:

- Apud Ezechielem,

"Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen Domus, et impleta est Domus nube; atrium vero plenum erat splendore gloriae Jehovae" (10:4);

per "Domum" ibi intelligitur caelum et ecclesia; ac per "nubem" et per "gloriam" Divinum Verum.

(Quod "nubes" sit Divinum Verum videatur supra, n. 36; et quod similiter "gloria", n. 6 33.)

[11] Apud Micham,

"Ibunt gentes multae et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad Domum Dei" nostri; "ut doceat nos de viis suis, et eamus in semitis Ipsius: nam a Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae) ex Hierosolyma" (4:2);

"mons Jehovae" et "Domus Dei" significat ecclesiam;

similiter "Zion" et "Hierosolyma": "doceri de viis suis et ire in semitis Ipsius", est instrui in Divinis Veris; quare etiam dicitur, "Ex Zione exibit doctrina, et ex Hierosolyma Verbum."

[12] Apud Esaiam,

"Vox 7 tumultus ab urbe, Vox Jehovae e templo" (66:6);

per "urbem" intelligitur doctrina veri; per "templum ecclesia; et per "vocem Jehovae" e templo, Divinum Verum.

In Apocalypsi,

"Prodiit vox magna e templo caeli a throno, dicens... (16:17);

"vox" ibi similiter pro Divino Vero: alibi,

"Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo, et facta sunt fulgura, voces, tonitrua" (11:19);

"fulgura", "voces", "tonitrua", in Verbo significant Divina vera ex caelo (videatur n. 7573, 8914): alibi,

"Apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, et prodierunt e templo septem angeli, habentes septem plagas:... et impletum est templum fumo ex gloria Dei et Virtute Ipsius" (15:5, 6, 8);

septem angeli dicuntur prodiisse e templo quod in caelo, quia per "angelos" significantur Divina vera (videatur supra, n. 130, 200): quid per "fumum ex gloria Dei" significatur, In explicatione illorum in sequentibus videbitur. Praeterea sciendum est quod per Templum a Salomone exstructum, et quoque per Domum silvae Libani, et per singula illorum (de quibus 1 Reg., 6 et 7), significata sint spiritualia et caelestia quae ecclesiae et caeli sunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232