From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #94

Study this Passage

  
/ 1232  
  

94. EXPLICATIO.

VERSUS 1-7.

Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua, ambulans in medio septem candelabrorum aureorum. Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter nomen meum laborasti, et non defecisti. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac; sin minus, veniam tibi alto, et movebo candelabrum tuum de loco suo, si non resipueris. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae est in medio paradisi Dei."

1. "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe", significat ad recordationem illis qui infra Ecclesia, in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt (n. 95); "Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua", significat a quo omnes cognitiones boni et veri sunt (n. 96); "ambulans in medio septem candelabrorum aureorum", significat a quo via omnibus in novo caelo et nova ecclesia" (n. 97).

2. "Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam", significat omni", quae cogitant, volunt, et faciunt, ita, omnia amoris et fidei in spirituali et naturali homine (n. 98); ("et quod non possis ferre malos", significat quod rejiciant mala, (n. 99); "et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, ac inveneris eos mendaces", significat etiam falsa quantum possunt scrutari (n. 100).

3. "Et sustinuisti, et tolerantiam habes", significat resistentiam contra illos qui pugnant vera fidei et assiduitatem instruendi (n. 101); "(et) propter nomen meum laborasti", significat agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum (n. 102); "et non defecisti", significat quousque potuerunt (n. 103).

4. "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris", significat quod non vitam, qualis illis qui in incohante ecclesia, essentiale cognitionum faciant (n. 104).

5. "Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac", significat recordationem priorum, et inde quod deviaverint a vero, ac ut in animum veniat bonum vitae incohantis ecclesiae (n. 105); "sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris", significat si non, quod certum sit non dari caelum (n. 106).

6. "Sed (hoc) habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi, significat aversationem a Divino pro illis qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide, ex 4210 non vera (n. 107).

7. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis", significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 108); "vincenti dabo edere de arbore vitae", significat qui corde recipit, implebitur bono amoris et inde gaudio, caelesti (n. 109); "quae est in medio paradisi Dei", significat quod illuc spectent et inde procedant omnes cognitiones boni et veri in caelo et in ecclesia (n. 110).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #96

Study this Passage

  
/ 1232  
  

96. "Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua." - Quod significet a quo omnes cognitiones boni et veri, constat ex significatione "septem stellarum", quod sint omnes cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et ex significatione "dextrae", cum de Domino, quod sit quod ab Ipso (de qua etiam supra, n. 72, 79): inde per haec, "tenens septem stellas in dextra sua", significatur, quod a Domino omnes cognitiones boni et veri. Quod dicatur quod sic dicat "tenens septem stellas in dextra sua et ambulans in medio (septem) candelabrorum aureorum", est quia per "stellas" significantur cognitiones boni et veri, et per "candelabra aurea" novum caelum et nova ecclesia; praeficitur sic descriptioni cuivis ecclesiae Divinum characteristicon, quod indicat de quo agitur (ut quoque descriptioni ecclesiarum sequentium, ut vers. 8, 12, 18; 3:1, 7, 14); causa quod praeficiatur, est quia omne ecclesiae est a Domino. Inde quoque patet, cur in primo capite Dominus quoad Divinum Humanum suum per repraesentativa, quae visa Johanni, descriptus est; quod nempe ut inde desumeretur quod praeficiendum esset descriptioni cujusvis ecclesiae, in testimonium et memoriale quod omne ecclesiae sit a Domino, et quidem a Divino Humano Ipsius, ex hoc enim procedit omne bonum amoris et verum fidei quae faciunt ecclesiam: quod immediate procedit ex ipso Divino Ipsius, hoc non pervenit ad hominem, quia ipsum Divinum Ipsius est invisibile, et inde non in cogitationem cadit; et quod non in cogitationem cadit, hoc nec in fidem, nam omne quod fidei est cogitabitur.

Quod "Filius hominis, qui per repraesentativa visa Johanni in primo capite descriptus est, sit Dominus quoad Divinum Humanum, et inde procedens Divinum Verum, videatur supra (n. 63). Quod de cognitionibus veri et boni hic primum agatur, est quia illae sunt prima ecclesiae; nemo enim initiari potest in fidem et charitatem, quae faciunt ecclesiam, nisi per cognitiones quae sunt ecclesiae ex Verbo (videatur appendix ex Arcanis Caelestibus in opere De Caelo et Inferno, post n. 356).

  
/ 1232