From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #94

Study this Passage

  
/ 1232  
  

94. EXPLICATIO.

VERSUS 1-7.

Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua, ambulans in medio septem candelabrorum aureorum. Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter nomen meum laborasti, et non defecisti. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac; sin minus, veniam tibi alto, et movebo candelabrum tuum de loco suo, si non resipueris. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae est in medio paradisi Dei."

1. "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe", significat ad recordationem illis qui infra Ecclesia, in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt (n. 95); "Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua", significat a quo omnes cognitiones boni et veri sunt (n. 96); "ambulans in medio septem candelabrorum aureorum", significat a quo via omnibus in novo caelo et nova ecclesia" (n. 97).

2. "Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam", significat omni", quae cogitant, volunt, et faciunt, ita, omnia amoris et fidei in spirituali et naturali homine (n. 98); ("et quod non possis ferre malos", significat quod rejiciant mala, (n. 99); "et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, ac inveneris eos mendaces", significat etiam falsa quantum possunt scrutari (n. 100).

3. "Et sustinuisti, et tolerantiam habes", significat resistentiam contra illos qui pugnant vera fidei et assiduitatem instruendi (n. 101); "(et) propter nomen meum laborasti", significat agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum (n. 102); "et non defecisti", significat quousque potuerunt (n. 103).

4. "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris", significat quod non vitam, qualis illis qui in incohante ecclesia, essentiale cognitionum faciant (n. 104).

5. "Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac", significat recordationem priorum, et inde quod deviaverint a vero, ac ut in animum veniat bonum vitae incohantis ecclesiae (n. 105); "sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris", significat si non, quod certum sit non dari caelum (n. 106).

6. "Sed (hoc) habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi, significat aversationem a Divino pro illis qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide, ex 4210 non vera (n. 107).

7. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis", significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 108); "vincenti dabo edere de arbore vitae", significat qui corde recipit, implebitur bono amoris et inde gaudio, caelesti (n. 109); "quae est in medio paradisi Dei", significat quod illuc spectent et inde procedant omnes cognitiones boni et veri in caelo et in ecclesia (n. 110).

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #104

Study this Passage

  
/ 1232  
  

104. (Vers. 4.) "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris." - Quod significet quod non vitam, qualis illis qui in incohante ecclesia, essentiale cognitionum faciant, constat ex significatione "charitatis primae", quod sit vita secundum cognitiones boni et veri, qualis illis qui in incohante ecclesia, de qua sequitur; et ex significatione "relinquere charitatem illam", quod sit eam non essentiale cognitionum facere; nam qui cognitionibus veri et boni student, et per eas salvari se credunt, illi faciunt cognitiones essentiale, et non vitam, cum tamen vita secundum cognitiones est essentiale. Sed quia in nunc sequentibus de hoc essentiali ecclesiae et salutis agitur, plura de eo ibi dicentur. Quod charitas sit vita, est quia omnis vita secundum praecepta Domini in Verbo vocatur charitas; quapropter charitatem exercere est secundum praecepta illa vivere. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, in articulo De Amore erga Proximum seu Charitate, n. De 84-106; et in opusculo De Ultimo Judicio 33-39.) Vita incohantis ecclesiae hic intelligitur per "charitatem primam"; nam omnis ecclesia incipit a charitate, et deflectit successive ab illa ad solam fidem, vel ad opera meritoria.

(De qua re, et de charitate, videantur quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, nempe, Quod omnis ecclesia incohet a charitate, sed quod temporis tractu ab illa deflectat, n. 494, 501, 1327, 3773, 1 4689:

et sic ad falsa ex malo et tandem ad mala, n. 1834, 1835, 2910, 4683, 4689:

communiter ad solam fidem, n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094,

Comparatio ecclesiae incohantis et decrescentis cum ortu et occasu solis, n. 1837;

et cum hominis infantia at senectute, n. 10134.

Quod non prius ecclesia sit apud hominem, quam cum cognitiones veri et boni implantatae sunt vice, n. 3310.

Quod charitas faciat ecclesiam, n. 809, 916, 1798, 1799, 1844, 1894.

Quod internum ecclesiae sit charitas, n. 4766, 5826.

Quod una ecclesia foret, et non plures ut hodie, si omnes spectarentur ex charitate, tametsi quoad doctrinalia fidei et quoad ritualia cultus differrent, n. 1286, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385, 2982, 3267, 3451.

Quod cultus Domini consistat in vita charitatis, n. 8254, 8256.

Quod quale cultus sit secundum quale charitatis, n. 2190.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232