From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #931

Study this Passage

  
/ 1232  
  

931. [Vers. 2.] "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne." - Quod significet communia veri in Verbo pellucentia ex veris spiritualibus quae ex bono amoris, constat ex significatione "maris vitrei", quod sint communia veri pellucentia ex veris spiritualibus (de qua supra, n. 275 [a]); et ex significatione "ignis" quod sit bonum amoris (de qua, n. 68, 496, 504, 916). Paucis hic dicetur unde est quod "mare vitreum" significet communia veri in Verbo pellucentia ex veris spiritualibus. Per "mare" significantur vera in communi, quia per "aquas", "fontes" et "fluvios" significantur vera ex quibus intelligentia, et "mare" est illorum receptaculum commune. Vera in communi, seu communia veri, suntqualia sunt vera in sensu litterae Verbi, et sensus litterae Verbi est naturalis, et omne naturale est receptaculum commune spiritualium; nam non datur aliquid in natura mundi seu naturale, quod non ex spirituali existit; naturale enim formatum est ex spirituali sicut effectus ex sua causa efficiente, et quia sic millia, quae sunt spiritualia, efficiunt et formant unum naturale, quare hoc unum, quia est continens millia, est commune.

[2] Tale quoque est Verbum in sensu litterae respective ad Verbum in sensu spirituali; et quia sensus spiritualis est in sensu naturali Verbi, et ille in hoc pellucet coram angelis, inde est quod Verbum quoad communia Veri pellucentia ex veris spiritualibus, significetur per "mare vitreum." Similiter per "mare vitreum" alibi in Apocalypsi,

"Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo" (4:6):

etiam

civitas Nova Hierosolyma, tum platea civitatis, visae sunt "Sicut aurum purum simile vitro pellucido" (21:18, 21),

quia per "civitatem" illam significatur doctrina ecclesiae, et per "plateam" verum illius doctrinae; et vera doctrinae illius, quia genuina, ex veris spiritualibus trahunt lucem suam et inde pellucentiam; haec pellucentia est quae significatur per "vitrum" et per "crystallum:"

"Etiam expansum super capitibus cheruborum visum est sicut species crystalli mirabilis" (Ezechiel 1:22),

significat Divinum spirituale in caelo. Quod per "mare vitreum" significetur Verbum in sensu litterae pellucens ex sensu spirituali ejus, constat etiam ex eo, quod juxta illud visi sint "qui victoriam habuerunt de bestia", et per illos significantur qui Verbum non falsificaverunt, et per id lucem sensus spiritualis non exstinxerunt.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #68

Study this Passage

  
/ 1232  
  

68. "Et oculi Ipsius sicut flamma ignis." - Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, constat ex significatione "oculorum", quod sint intellectus (de qua supra, n. 37), et cum de Domino, quod sint praesentia, et inde providentia (n. 3860, 10569), de qua sequitur; et ex significatione "flammae ignis", quod, cum de Domino, sit Divinus Amor. Causa quod "flamma ignis" sit Divinus Amor, est quia Dominus e caelo apparet ut Sol, et Divinum quod procedit ab Ipso ut lux, flammea in intimo seu tertio caelo, et candida in medio seu secundo caelo; ipse Divinus Amor est qui ita apparet. Inde est, quod "ignis" et "flamma" in Verbo significent amorem. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt: nempe, Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu, n. 934, 4906, 5215.

Quod "ignis sacer" et "caelestis" sit Divinus Amor, et omnis affectio quae illius Amoris, n. 934, 6314, 6832. Quod binae omnes caloris sint; una ex sole mundi, ex quo omnia vegetant in tellure; altera ex Sole caeli, qui est Dominus, ex quo omne vitae angelis et hominibus, n. 3338, 5215, 7324. Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit, n. 4906, 5071, 6032, 6314. Quod flammea sit verum ex bono intimi caeli, et lux verum ex bono medii caeli, n. 3222, 6832; ex causa, quia lux in intimo caelo apparet flammea, et in medio candida, n. 9570. Et praeterea in opere De Caelo et Inferno 116-140.) Quod "oculi" cum de Domino, significent Divinam Providentiam, est quia cum de homine, significant intellectum, et Divinus Intellectus quia infinitus est Divina Providentia. Non aliud per "oculos" Jehovae significatur apud Esaiam,

"Inclina, Jehovah, aurem tuam et audi; et aperi, Jehovah, oculos tuos et vide" (37:17);

apud Jeremiam,

"Ponam oculum meum super illos in bonum, et reducam eos super terram hanc et aedificabo eos" (24:6);

apud Davidem,

"Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum" (Psalmus 33:18);

et apud eundem,

"Jehovah in templo sanctitatis suae;... oculi Ipsius vident, et palpebrae Ipsius probant filios hominis" (Psalmus 11:4);

et alibi. (Quid Divina Providentia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 267-279.)

  
/ 1232