From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #930

Study this Passage

  
/ 1232  
  

930. VERSUS 2-4

"Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et victoriam habentes de bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus, stantes juxta mare vitreum, habentes citharas Dei. Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum. Quis non timeat Te, Domine, et glorificet nomen tuum? quia solus sanctus; quare omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt."

2. "Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne", significat communia veri ex Verbo pellucentia ex veris spiritualibus, quae ex bono amoris [n. 931] ; "et victoriam habentes de bestia", significat qui vitam charitatis vixerunt, et inde non falsificarunt Verbum, [n. 932] ; "et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus", significat et qui non agnoverunt doctrinam fidei separatae a charitate, et aliquid quale ejus [n. 933] ; "stantes juxta mare vitreum", significat quia in veris ex Verbo fuerunt [n. 934] ; "habentes cithras Dei", significat glorificationem Domini ex affectione spirituali [n. 935] .

3. "Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni", significat agnitionem et confessionem praeceptorum in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem et confessionem Divini Domini in Humano Ipsius [n. 936, 937] ; "dicentes, Magna et mirabilia opera tua", significat quod omnia bona caeli et ecclesiae sint ab Ipso [n. 938] ; "Domine Deus omnipotens", significat quia Divinum Bonum est Ipse [n. 939] ; "justae et verae viae tuae", significat quod omnia vera caeli et ecclesiae sint ab Ipso [n. 940] ; "Rex sanctorum", significat quia Divinum Verum est Ipse [n. 941] .

4. "Quis non timeat Te, Domine?" significat cultum Domini ex bono amoris [n. 942] ; "et glorificet nomen tuum", significat cultum Ipsius ex veris quae ex illo bono [n. 943] ; "quia solus sanctus", significat quia est Ipsum Bonum et Verum, et inde ad Ipso omne bonum et omne verum [n. 944] ; "quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te", significat quod omnes qui in bono amoris et inde veris sunt, agnituri sint Divinum Ipsius [n. 945] ; "quia judicia tua manifestata sunt", significat quod Divina vera illis revelata sint [n. 946] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #938

Study this Passage

  
/ 1232  
  

938. "Dicentes, Magna et mirabilia opera tua." - Quod significet quod omnia bona caeli et ecclesiae sint ab Ipso, constat ex significatione "operum Domini", quod sint omnia bona caeli et ecclesiae; quod haec per "opera Ipsius" significentur, est quia sequitur, "justae et verae viae tuae", et per "vias" Domini significantur omnia vera caeli et ecclesiae: in Verbo enim ubi dicitur de bono etiam dicitur de vero, propter conjugium caeleste, quod est conjugium boni et veri, in singulis ejus; inde quoque patet quod per "opera" hic significentur bona, et per "vias" vera: quod bona caeli et ecclesiae sint opera Domini, est quia caelum est caelum et ecclesia est ecclesia ex bono amoris in Dominum et bono amoris erga proximum (videatur opus De Caelo et Inferno 13-19).

[2] [Continuatio.]

Actum est in articulo 936 de desistentia a malis ex libero spirituali, in quo unusquisque homo tenetur a Domino: at quia omnia mala, in quae homo nascitur, trahunt suas radices ex amore imperandi super alios, et ex amore possidendi bona aliorum, et omnia jucunda vitae propriae hominis ex binis illis amoribus scaturiunt, et quia omnia mala ex illis sunt, inde etiam horum amores et jucunda, nempe malorum, sunt vitae propriae hominis. Nunc quia mala sunt vitae hominis inde, sequitur quod homo ab illis ex se nullatenus desistere possit, id enim foret desistere a sua vita ex sua vita; quare provisum est ut ab illis desistere possit a Domino; utque possit, datum ei est liberum cogitandi quod velit, et quoque supplicandi Dominum de ope: quod in libero sit, est quia est in medio inter caelum et infernum, consequenter inter bonum et malum; et qui in medio est, in aequilibrio est, et qui in aequilibrio is potest facili opera et sicut sua sponte se vertere huc illuc, et eo plus, quia Dominus continue resistit malis et repellit ea, ac elevat hominem, et trahit illum ad Se. Sed usque existit pugna, quia mala, quae sunt vitae hominis, a malis, quae ab inferno jugiter exsurgunt, incitantur; et tunc pugnare debet homo contra illa, et quidem sicut a se; si non sicut a se, mala non separantur.

  
/ 1232