From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #928

Study this Passage

  
/ 1232  
  

928. "Angelos septem habentes plagas septem ultimas." - Quod significet a Domino per Divinam in Verum manifestata mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastarunt ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus, constat ex significatione angelorum, quod sint Divina vera a Domino (de qua supra, n. 130, 302); ex significatione "septem", quod sint omnia et prorsus (de qua [supra] , n. 20, 24, 257, 300); ex significatione "plagarum", quod sint mala et falsa quae devastarunt ecclesiam (de qua supra, n. 584): et quia "septem" sunt omnia et prorsus, inde per "septem plagas" significantur mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastant ecclesiam; (omnia mala in complexu quae illis qui devastant, significantur per numerum "mille sexcenta", cap. 14 vers. 20, de quo [supra] , n. 924; et omnia falsa in complexu quae illis qui devastant, significantur per numerum "sexcenta sexaginta et sex", cap. 13 vers. 18, de quo, n. 847); et ex significatione "ultimarum", quod sit quoad omnia bona et vera, nam tunc ultimum et consummatum est: ex his patet, quod per "angelos septem habentes plagas septem ultimas", significetur quod a Domino per Divinum Verum manifestata sint mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastarunt ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus. Quomodo a Domino manifestata sunt mala et falsa, quae prorsus devastarunt ecclesiam, describitur in sequentibus hujus capitis (a versu 5 ad 8).

[2] Quod ecclesia quoad omnia bona et vera devastata sit, constare potest ex eo, quod Ecclesia Christiana a principio ejus divisa sit in duas, quarum una in Apocalypsi describitur per "draconem" et binas "bestias", altera vero per "meretricem insidentem bestiae coccineae" et per "Babyloniam"; illa quae describitur per "draconem" et binas ejus "bestias", est ecclesia apud Reformatos; et illa quae describitur per "meretricem" illam et per "Babyloniam", est ecclesia apud Pontificios. Ecclesia apud Reformatos devastata est per solam fidem, et ecclesia apud Pontificios per dominium super animas hominum et super caelum. De hujus ecclesiae devastatione quoad omnia bona et inde vera, agitur in cap. 17 et 18: et de ecclesiae devastatione apud Reformatos descripta est in cap. 12 et 13; et ulterius in cap. 16, per "septem angelos habentes phialas plenas ira Dei."

[3] Quod utraque ecclesia quoad omnia bona et vera per mala et falsa devastata sit, constare manifeste potest ex eo, quod vix aliquis hodie sciat quod Deus unus sit, et quod Ille sit Dominus; tum quid amor in Dominum, et quid charitas erga proximum, et inde quid bona opera; immo quid fides in sua essentia, et quod non fides sit quam vocant fidem; tum quid conscientia, quid liberum arbitrium, quid regeneratio, quid tentatio spiritualis, quid Baptismus, quid Sancta Cena, quid caelum et infernum, quale Verbum, praeter plura; et quia non illa sciunt, latent bona et vera, et quantum mundana et coporea amantur, tantum illa vilipenduntur, immo rejiciuntur, et tunc pro bonis intrant mala, et pro veris falsa; ita devastatur ecclesia.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #847

Study this Passage

  
/ 1232  
  

847. "Et numerus ejus sexcenta sexaginta et sex." Quod significet quod usque quale ejus sit ex omnibus falsis et inde omnibus malis in complexu, constat ex significatione "numeri", quod sit quale fidei separatae a vita; et ex significatione "sexcenta sexaginta sex", quod sint omnia falsa et inde omnia mala in complexu; quod is numerus illa significet, est quia "sex" significant omnia, ac praedicantur de veris et inde bonis, ac in opposito sensu de falsis et inde malis; numerus enim ille est compositus ex numeris 2 et 3 in se ductis, ac numerus "duo" praedicatur de bonis, et in opposito sensu de malis, ac numerus "tria" de veris ac in opposito sensu de falsis, ac numerus compositus simile significat cum numeris simplicibus ex quibus compositus est; inde nunc est quod "sex" significent omnia vera et inde omnia bona in complexu, ac in opposito sensu omnia falsa et inde mala in complexu. Ut significentur omnia illa ad plenum, ideo triplicatur ille numerus, ac per triplicationem exsurgit sexcenta sexaginta et sex; per "triplicatum" enim significatur prorsus ac plenum a principio ad finem, hic itaque quod prorsus nihil veri et boni supersit.

[2] Quod per omnem numerum in Verbo significetur aliquid rei aut status, et quod quale ejus determinetur per numeros qui apponuntur, videatur supra (n. 203, 429, 574, 841); quod numeri majores et congregati ex minoribus similia significent cum minoribus et simplicibus, ex quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 430); ita numerus "sexcenta sexaginta et sex" similia cum "sex", et "sex" similia cum "tribus" et cum "duobus" ex quibus per multiplicationem exsurgunt; quod "tria" significent plenum, completum, prorsus et omnia, a principio ad finem, ac dicantur de veris et de falsis, supra (n. 532), et quod "duo" similiter de bonis et de malis (n. 532 fin. ): simile quod per "sex" etiam significatur per "duodecim", quia duodecim exsurgunt per multiplicationem 3 in 4, ac "quatuor" similiter ac "duo" praedicantur de bonis, et quoque de malis. Ex his nunc patet quod per numerum "sexcenta sexaginta sex", qui numerus dicitur esse "hominis", et quem computare dicitur esse "intelligentiae", significetur quale fidei separatae a bonis operibus, quod sit ex omnibus falsis et inde omnibus malis in complexu; quod dicatur "intelligentiae esse computare illum numerum", non significat intelligentiam esse scire aut invenire significationem illius numeri, sed intelligentiam esse inquirere et videre falsa et mala quae faciunt quale fidei separatae a vita.

[3] Quod quale illius fidei tale sit quoad falsa, videbitur in mox sequentibus; quod etiam tale sit quoad mala, est quia dum removerentur bona opera, ac removentur dum creditur quod prorsus nihil justificent aut salvent, sequitur quod loco illorum sint mala opera; homo enim vel in bonis vel in malis erit; non potest esse in utrisque simul, quod intelligitur per haec Domini verba,

"Nemo potest duobus dominis servire;..aut unum odio habebit, et alterum diliget;.... non potestis Deo servire et mammonae" (Matthaeus 6:24):

inde est quod ex fide removente bona opera, quae sunt bona vitae, sequantur omnia mala in complexu. Praeterea omnis religio pro fine habet vitam; docet enim mala quae fugienda sunt, ac bona quae facienda; religio quae pro fine non habet vitam, non dici potest religio; consequenter ubi docetur quod opera vitae nihil faciant, sed sola fides; et ubi hoc docetur, annon omnia mala vitae, quantum non leges civiles vetant ac inhibent, permissa sunt? sola enim fides illa celat, remittit, aufert; quod ita sit, constare potest ex eo, quod dicatur quod sola fides justificet vitam, et tamen docetur quod homo non salvetur per aliquod bonum vitae, et quoque quod salvetur ex fide illa etiam in ultima mortis hora, tum quod justificetur eodem momento quo recipit illam fidem; et similia plura, quae prorsus persuadent quod vita non sit finis istius religionis; et si religio pro fine non habet vitam, sequitur quod laxet frena malis omnis generis.

[4] Quod omnia falsa in complexu sint illis qui tam doctrina quam vita in fide illa sunt, constare potest ex eo, quia fides sola justificans seu salvans est haec fides, quod Pater miserit Filium, qui reconciliaret Sibi genus humanum per passionem crucis et sic sublationem damnationis; sed qualis haec fides est, et quid veri aut non veri in illa est, supra expositum est; et quisque videre potest quod in illa fide non sit nisi quam cogitatio, ac nihil vitae; nam dicitur, si id cum fiducia et confidentia credimus, hoc est, cogitatione agnoscimus, quod salvemur. Si salus sit in hac sola fide, quid ergo tunc opus est scire quid amor in Dominum, quid charitas erga proximum, quid vita hominis, ac vitae bona et mala, quid remissio peccatorum, quid reformatio et regeneratio? annon omnia illa sunt sola illa fides? Si quaeritur quid remissio peccatorum, annon est sola illa fides? Si quaeritur quid charitas erga proximum, annon est sola illa fides? si quaeritur quid est ecclesia, annon est sola illa fides? Ita in reliquis.

[5] Inde patet quod illa sola fides absorpserit, et quasi draco deglutiverit omnia vera et bona Verbi et inde ecclesiae, quae tamen innumerabilia sunt, et per quae omnis intelligentia et sapientia est angelis, et per quae omnis salus est hominibus. Quia per illam solam fidem exsularunt omnia vera ac bona ecclesiae, sequitur quod loco illorum sint falsa et inde mala, et consequenter ecclesia devastata; immo etiam, per hoc verum, quod homo ex se non facere possit bonum quod bonum est, rejiciuntur omnia vera et bona ecclesiae, quasi homini liceat sic desistere ab illis faciendis, quia potius damnabilia, si non bona, quam salutifera: et mirum est quod per unum verum male intellectum, omnia vera et bona ecclesiae in toto complexu rejecta sint. Haec sunt quae per "numerum bestiae sexcenta sexaginta et sex", in sensu spirituali significantur.

  
/ 1232