From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #928

Study this Passage

  
/ 1232  
  

928. "Angelos septem habentes plagas septem ultimas." - Quod significet a Domino per Divinam in Verum manifestata mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastarunt ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus, constat ex significatione angelorum, quod sint Divina vera a Domino (de qua supra, n. 130, 302); ex significatione "septem", quod sint omnia et prorsus (de qua [supra] , n. 20, 24, 257, 300); ex significatione "plagarum", quod sint mala et falsa quae devastarunt ecclesiam (de qua supra, n. 584): et quia "septem" sunt omnia et prorsus, inde per "septem plagas" significantur mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastant ecclesiam; (omnia mala in complexu quae illis qui devastant, significantur per numerum "mille sexcenta", cap. 14 vers. 20, de quo [supra] , n. 924; et omnia falsa in complexu quae illis qui devastant, significantur per numerum "sexcenta sexaginta et sex", cap. 13 vers. 18, de quo, n. 847); et ex significatione "ultimarum", quod sit quoad omnia bona et vera, nam tunc ultimum et consummatum est: ex his patet, quod per "angelos septem habentes plagas septem ultimas", significetur quod a Domino per Divinum Verum manifestata sint mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastarunt ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus. Quomodo a Domino manifestata sunt mala et falsa, quae prorsus devastarunt ecclesiam, describitur in sequentibus hujus capitis (a versu 5 ad 8).

[2] Quod ecclesia quoad omnia bona et vera devastata sit, constare potest ex eo, quod Ecclesia Christiana a principio ejus divisa sit in duas, quarum una in Apocalypsi describitur per "draconem" et binas "bestias", altera vero per "meretricem insidentem bestiae coccineae" et per "Babyloniam"; illa quae describitur per "draconem" et binas ejus "bestias", est ecclesia apud Reformatos; et illa quae describitur per "meretricem" illam et per "Babyloniam", est ecclesia apud Pontificios. Ecclesia apud Reformatos devastata est per solam fidem, et ecclesia apud Pontificios per dominium super animas hominum et super caelum. De hujus ecclesiae devastatione quoad omnia bona et inde vera, agitur in cap. 17 et 18: et de ecclesiae devastatione apud Reformatos descripta est in cap. 12 et 13; et ulterius in cap. 16, per "septem angelos habentes phialas plenas ira Dei."

[3] Quod utraque ecclesia quoad omnia bona et vera per mala et falsa devastata sit, constare manifeste potest ex eo, quod vix aliquis hodie sciat quod Deus unus sit, et quod Ille sit Dominus; tum quid amor in Dominum, et quid charitas erga proximum, et inde quid bona opera; immo quid fides in sua essentia, et quod non fides sit quam vocant fidem; tum quid conscientia, quid liberum arbitrium, quid regeneratio, quid tentatio spiritualis, quid Baptismus, quid Sancta Cena, quid caelum et infernum, quale Verbum, praeter plura; et quia non illa sciunt, latent bona et vera, et quantum mundana et coporea amantur, tantum illa vilipenduntur, immo rejiciuntur, et tunc pro bonis intrant mala, et pro veris falsa; ita devastatur ecclesia.

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Apocalypsis 12

Study

   

1 Et signum magnum apparuit in cælo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim :

2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.

3 Et visum est aliud signum in cælo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus ejus diademata septem,

4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.

5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,

6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.

7 Et factum est prælium magnum in cælo : Michaël et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus :

8 et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum :

14 et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.

15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.

17 Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.

18 Et stetit supra arenam maris.