From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #923

Study this Passage

  
/ 1232  
  

923. "Et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum. Quod significet falsificationes Verbi usque ad dominium super intellectum in profluentes ex malo, constat ex significatione "exire e torculari", quod sit produci seu profluere ex malo (de qua in articulis, n. 920, 922, supra); ex significatione "sanguinis", quod sit falsificatio Verbi, per "sanguinem" enim in genuino sensu significatur Divinum Verum, at in opposito sensu significatur violentia illata Divino Vero seu Verbo, quod est falsificatio ejus (de qua "sanguinis" significatione videatur supra, n. 329 (f, g]); et ex significatione "usque ad frena equorum", quod sit usque ad dominium super intellectum, per "equos" enim significatur intellectus, ac per "frena illorum" regimen et dominium; nam insidens equis per frenum regit illos et dominatur super illos.

(Quod "equi" significent intellectum veri ex Verbo, videatur supra, n. 355, 364; et quod "frena" regimen et dominium, videbitur infra.)

[2] Quod dominium super intellectum attinet, est intellectus veri in Verbo qui intelligitur; dum enim falsa religionis confirmantur ex sensu litterae Verbi, tunc intellectus non amplius videt verum; unusquisque enim qui in affectione veri spirituali est, a Domino illustratur dum legit Verbum, ac intellectus est qui illustratur: qui autem non in affectione veri spirituali est, non quoad intellectum potest illustrari, nam is videt verum sicut in nocte, ac falsum sicut in luce: et quia ecclesia talis est in fine ejus, tunc in tantum perit intellectus veri ut non illustrari possit, nam tunc tantum falsa religionis confirmantur ex Verbo, hoc est, falsificatur Verbum; hoc fit apud illos qui per "Babylonem", vers. 8, et per "bestiam", vers. 10, hujus capitis, intelliguntur; de "Babylone" enim dicitur, quod "ex vino irae scortationis suae potaverit omnes gentes"; et de "bestia" ibi, quod "qui adoraverit bestiam, bibet ex vino irae Dei mixto mero excandescentiae Ipsius"; quod per haec et per illa significentur falsificationes Verbi, videatur supra (n. 881 et 887).

[3] Quod intellectus veri in Verbo, apud tales qui intelliguntur per "habitatores Babylonis" et per "adoratores bestiae", perierit, est quia illis non aliquod bonum spirituale est; et hoc bonum, quod est bonum charitatis a Domino, unice aperit mentem spiritualem, per quam influit Dominus et illustrat, et absque illius mentis aperitione non dari potest illustratio, proinde nec intellectus veri: qui credit quod ex lumine rationis solo possit videre aliquod verum ecclesiae, multum fallitur; scire quidem illud ex alio potest, sed non videre illud in luce; dum vult videre illud seu cogitatione assequi illud, oberrant merae umbrae ex falsis, quae scaturiunt ex fallaciis et ex proprio hominis, quae occaecant. Ex his constare potest quid intelligitur per falsificationes Verbi usque ad dominium super intellectum profluentes ex malo, quae significantur per "sanguinem e torculari exeuntem usque ad frena equorum."

[4] In Verbo aliquibus in locis dicitur "frenum", et per id in sensu spirituali significatur coercitio et regimen, ac praedicatur de intellectu et ejus cogitatione, ex causa quia frenum est equis, et per "equos" significatur intellectus; et apud illos quibus non intellectus est, per "equos" significantur ratiocinationes ex falsis. Inde patet quid significatur per "frenum" apud Esaiam,

"Ponam hamum meum in nasum tuum, et frenum meum in labia tua, et reducam te per viam per quam venisti" (37:29):

haec de rege Aschuris, per quem significatur ratiocinatio ex falsis; nam per "Aschurem" in bono sensu significatur rationale; rex ille quia tunc obsidebat Hierosolymam et blasphemabat Deum, ei dictum est quod "poneretur hamus in nasum ejus", per quod significatur quod ei erit stupiditas et fatuitas, nam "nasus" significat perceptionem, et "hamus" extractionem ejus, proprie immersionem in sensuale corporeum, quod separatum a rationali est stupidum; tum dictum est quod "frenum poneretur in labia ejus", per quod significatur insania quoad intellectum veri, nam "labia" significant cogitationem ex intellectu, ac "frenum" retractionem ejus; "reducere illum in viam per quam venit", significat in falsa, per quae periturus; quare exercitus ejus, per quem falsa significantur, ingenti clade periit.

[5] Apud eundem,

"Labia" Jehovae "plena sunt indignatione, ..lingua Ipsius sicut ignis comedens, et spiritus Ipsius sicut flumen inundans, usque ad collum dimidiabit, ad cribrandum gentes cribro vanitatis, et frenum seducens super maxillis populorum" (30:27, 28):

per "labia", "linguam" et "spiritum" Jehovae, significatur Divinum Verum, quod est Verbum, ab ultimis ejus ad intima; illud est quod dicitur esse "plenum indignatione", "sicut ignis comedens", et "sicut flumen inundans", cum adulteratur et falsificatur, ex causa quia adulteratio et falsificatio ejus claudit caelum homini, ac devastat illum; ex apparentia quod caelum hoc faciat, seu quod idem est, Divinum Verum ex quo caelum, dicitur quod ei indignatio, ignis comedens, et flumen inundans sit: "usque ad collum dimidiabit", significat devastationem ejus a falsis usque ut non intelligatur, nam per "collum" significatur conjunctio, quae perit cum aufertur id quod infra est: "ad cribrandum gentes cribro vanitatis", significat adulterationem Verbi per figmenta ab illis qui in malis sunt: "et frenum seducens super maxillis populorum", significat falsificationem veri in Verbo ab illis qui in falsis sunt; "frenum seducens" est proprie abstractio ab intellectu veri; "maxillae" sunt cogitationes a sensuali corporeo, ita ex fallaciis, "populi" praedicantur de illis qui in falsis sunt, et "gentes" de illis qui in malis. Qui non scit correspondentias, opinari potest quod "frenum equorum" significet regimen super intellectum ex sola comparatione; sed est ex correspondentia; quod manifeste constare potest ex eo, quod in mundo spirituali appareant equi varie phalerati et capistrati, et singula quae super equis, una cum illis, correspondentiae sunt.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #887

Study this Passage

  
/ 1232  
  

887. [Vers. 10.] "Et ille bibet ex Vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius." Quod significet appropriationem falsi et inde mali, conjuncti cum falsificatis veris sensus litterae Verbi, constat ex significatione "bibere", quod sit imbuere et appropriare sibi (de qua supra, n. 617 [a, c-e]); ex significatione "vini", quod sit verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (de qua n. 376); ex significatione" irae, quod sit malum, quia hoc irascitur bono, et vult destructionem ejus (de qua, n. 693, 754); "ira Dei" dicitur, at intelligitur ira contra Deum, sicut pluribus in locis ubi tribuitur Deo ira et excandescentia, et in genere malum (videatur n. 481 fin. , 647); hic itaque per "bibere vinum irae Dei" significatur imbuitio et appropriatio falsi et inde mali: quod imbuitio et appropriatio mali fiat per fidem separatam a bonis operibus, est quia dum bona vitae, quae sunt bona opera, separantur sicut non justificantia, ita non salvantia, tunc loco illorum succedunt mala; nam quantum bona recedunt tantum mala intrant, "nemo enim servire potest duobus dominis", nempe malo et bono simul; ex significatione "misceri mero", quod sit conjungi falsificatis veris, de qua sequitur; ex significatione "poculi", quod sit externum continens veri, ita Verbum in sensu litterae ejus; cum enim per "vinum" significatur verum, per "poculum" significatur continens ejus, et sensus litterae Verbi est continens veri tam naturalis quam spiritualis; (quod "poculum" simile significet quod "vinum", ita contentum, et quod etiam continens, constare potest a locis in Verbo, ubi "poculum", "calix", "scyphus" et "phiala" nominantur, quae in explicatione ad capita 16 et 17 sequentia, adducentur): quia "poculum" significat externum seu continens veri, ita sensum litterae Verbi, et hoc falsificatum est ab illis qui in doctrina et simul vita fidei separatae sunt, ideo dicitur "poculum excandescentiae Dei." Dicitur hic "ira" et "excandescentia" Dei, ut multis aliis in locis in Verbo; ac per "iram" intelligitur amor et cupiditas mali apud hominem, et per "excandescentiam" amor et cupiditas falsi apud illum; nam "ira dicitur de malo, et "excandescentia" de falso (de qua re videantur aliqua supra, n. 481 fin. ). Ex his patet quod per "vinum mixtum mero in poculo excandescentiae Dei" significetur conjunctio cum falsificatis veris sensus litterae Verbi.

[2] Quod "misceri mero" significet conjungi falsificatis veris Verbi, est quia per "merum" intelligitur vinum inebrians, et inde quoque inebriatio, proinde in sensu spirituali deliratio in veris per falsa, nam deliratio in veris per falsa est spiritualis inebriatio; vox etiam qua exprimitur "merum" in lingua originali, derivatur a voce quae significat inebriari. Quia hoc significatur per "merum", et illi qui falsificant Verbum spiritualiter inebriati sunt, hoc est, quoad vera delirant, ideo in binis locis ubi in Verbo nominatur "merum", agitur de falsificatione veri, ut apud Esaiam et apud Hoscheam:

[3] Apud Esaiam,

"Quomodo evasit in meretricem urbs fidelis, plena judicio, justitia pernoctabat..; nunc autem homicidae: argentum tuum evasit in scorias, merum tuum mixtum aquis" (1:21, 22):

per "meretricem" in Verbo ubivis significatur falsificatum verum (videatur supra, n. 141, 161), et per "urbem" significatur doctrina; inde per quod "evaserit in meretricem urbs fidelis", significatur quod doctrina, quae prius fuerat doctrina genuini veri, facta sit doctrina falsificati veri: "plena judicio, justitia pernoctabat", significat ubi verum doctrinae et bonum amoris in copia fuit, nam "judicium" in Verbo dicitur de vero doctrinae et intellectus, et "justitia" de bono amoris et voluntatis; "nunc autem homicidae", significat quod falsificatio exstinxerit intellectum veri et perceptionem boni; (quod haec per "homicidam" significentur, videatur supra, n. 589 1 ): "argentum evasit in scorias", significat quod genuinum verum conversum sit in falsum; "merum tuum mixtum aquis", significat verum vile factum et deperditum per falsificationem ejus.

[4] Apud Hoscheam,

"Sociatus idolis Ephraim, dimitte eum; recessit 2 vinum eorum, scortando scortari fecerunt, dilexerunt" (4:17, 18):

per "Ephraimum" significatur intellectus veri ecclesiae; per "idola" significantur falsa religionis; inde patet quid significatur per quod "sociatus est idolis Ephraim": "dimitte eum", significat rejectionem falsorum illius religionis ab ecclesia: "recessit 3 vinum eorum", significat quod verum Verbi perierit; "scortando scortari fecerunt", significat falsificationem ejus; "dilexerunt" significat amorem falsi. Ex his nunc patet quid in specie significatur per "merum."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232