From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #918

Study this Passage

  
/ 1232  
  

918. "Dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus." Quod significet quod collectio et separatio bonorum a malis fiet, quia non amplius sunt vera fidei, ex causa quia non bonum spirituale, quod est charitas, constat ex significatione "mittere falcem acutam, ac videmiare", quod sit colligere bonos et separare illos a malis (de qua supra, n. 911); (simile per "vindemiare" hic significatur quod supra per "metere", sed "vindemiare" dicitur quia de botris et uvis, et "metere" quia de messe, et per utrumque significatur devastare et finire ecclesiam, quae tam per "messem" quam per "vineam" significatur; et cum ecclesia devastata est et sic finita, tunc fit collectio bonorum, et separatio illorum a malis; quid porro per "vindemiare" significatur, videbitur in sequentibus;) ex significatione "botrorum", quod sint bona et inde vera fidei (de qua sequitur); et ex significatione "quia maturuerunt uvae ejus", quod sit quia non amplius bona charitatis, ita quia finis ecclesiae est: ex his constare potest quod per "Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus", significetur quod collectio et separatio bonorum a malis fiet, quia non amplius bona et vera fidei, ex causa quia non bonum spirituale, quod est charitas.

[2] Quod non vera fidei sint, quia non bonum charitatis, est quia verum non datur absque bono; nam verum trahit suam essentiam seu suam vitam a bono; inde sequitur quod non vera et eorum fides sint, si non bonum seu charitas. Quid charitas, quae idem est cum bono spirituali, paucis dicetur: charitas, seu bonum spirituale, est facere bonum quia verum est, ita est facere verum; ac facere verum est facere illa quae mandata sunt a Domino in Ipsius Verbo; inde patet quod charitas sit bonum spirituale; et cum homo facit bonum quia verum est, seu facit verum, tunc charitas fit bonum morale, quod in externa forma est simile bono, quod apud omnem hominem, qui moralis et civilis homo est, hodie fit; sed differentia est quod bonum morale genuinum sit bonum ex bono spirituali, a quo illud procedit; bonum spirituale enim est ex Domino, at bonum morale est ex homine; quare nisi bonum ex homine sit ex Domino, ita per hominem a Domino, non est bonum; finis propter quem declarat quale est: bonum morale separatum a bono spirituali spectat hominem, ejus honorem, lucrum et voluptatem, ut fines propter quos; at bonum morale ex bono spirituali spectat Dominum, caelum, et vitam aeternam pro fine. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod non verum fidei sit ubi non bonum charitatis; consequenter, quod ubi illa duo non sunt ecclesia devastata sit, de qua re hic et in nunc sequentibus in Apocalypsi agitur. (Quod non fides sit ubi non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 33-39.)

[3] Quod "botrus "et "uva" significent bonum charitatis, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, ut in sequentibus: Apud Jeremiam,

"Consumendo consumam eos, ..non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluens, et dabo illis qui transeunt super illos" (8:13):

"non uvae in vite", significat quod non bonum spirituale apud hominem; "non ficus in ficu", significat quod non bonum naturale apud illum; "vitis" et "ficus" significant hominem quoad ecclesiam, ita ecclesiam apud illum; sed haec videantur supra (n. 403 [b]) explicata.

[4] Apud Esaiam,

"Vinea fuit dilecto meo in cornu filii olei; quam circumdedit et elapidavit eam, et plantavit eam vite nobili, ac aedificavit turrim in medio ejus, etiam torcular excidit in ea, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas" (5:1, 2, 4):

per "vineam" quae fuit dilecto, significatur ecclesia spiritualis, quae apud filios Israelis instituta fuit; "in cornu filii olei", significat cui fuerunt vera ex bono charitatis; "quam circumdedit et elapidavit", significat custoditam a falsis et malis; "plantavit vite nobili", significat cui vera genuina; "aedificavit turrim in medio ejus", significat interiora in quae influxus et per quae communicatio cum caelo; "etiam torcular excidit in ea", significat productionem veri ex bono: "exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas", significat spem fructificationis illorum ex bono charitatis, sed incassum, quia iniquum loco boni.

[5] Apud Micham,

"Vae mihi, ..factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes vindemiae, non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter homines [non] ; omnes sanguinibus insidiantur" (7:1, 2):

dolor propter vastationem boni et inde veri in ecclesia intelligitur et describitur per "Vae mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes vindemiae"; quod non bonum spirituale, nec bonum naturale amplius, ex quibus colatur Dominus, significatur per quod "non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea"; quod non amplius verum spirituale, nec naturale, significatur per "Periit sanctus, et rectus inter homines non"; quod vera et bona Verbi, et inde ecclesiae, destruantur per falsa et mala, significatur per "Omnes sanguinibus insidiantur."

[6] Apud Hoscheam,

"Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio ejus vidi patres vestros" (9:10):

haec de Ecclesia Antiqua, et de ejus instauratione; illa ecclesia hic intelligitur per "Israelem", primus ejus status intelligitur per "in deserto" ac "in initio", ac bonum spirituale quod apud illos per "uvas"; ac bonum inde oriundum in naturali homine per "primitivum in ficu."

[7] Quod homines Antiquae Ecclesiae ibi per "Israelem in deserto" ac per "patres in initio" intelligantur, et non filii Jacobi, constat apud Mosen,

"De vite sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae 1 eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis" (Deuteronomius 32:32):

hic filii Jacobi, quales fuerunt in deserto, describuntur; quod apud illos religio infernalis fuerit, quia gentium deos et idola coluerunt, significatur per quod "vitis Sodomae fuerit vitis eorum, et de agris Gomorrhae"; quod pro bonis charitatis illis fuerint odia, ac pro veris falsa inde erumpentia, significatur per quod "uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis."

[8] Apud Mosen,

"Alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae, lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genesis 49:11):

haec in ultimo sermone Israelis patris ad filios suos; hic ad Jehudam, per quem in sensu supremo intelligitur Dominus quoad ecclesiam caelestem et quoad Verbum; et per "sanguinem uvarum" significatur Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, et in sensu respectivo bonum charitatis. (Sed haec et reliqua, in Arcanis Caelestibus, n. 6375-6379, explicata videantur.)

Per "sanguinem uvarum", verum ex bono spirituali, simile quod per "vinum", significatur etiam Deuteronomius 32:14.

[9] Quod "uvae" significent bonum charitatis, est quia per "vineam" significatur ecclesia spiritualis, et per "vitem" homo illius ecclesiae; ideo per "botros" seu "racemos", et per "uvas", quae sunt fructus, significantur bona quae faciunt illam ecclesiam, quae bona vocantur bona spiritualia, et quoque bona charitatis; et quia ex bono omne verum est, sicut ex uvis omne vinum, ideo per "vinum" in Verbo significatur verum ex bono (de qua "vini" significatione videatur supra, n. 2 220 [b] , 376). Per "botros" autem seu "racemos" proprie significantur variationes status boni spiritualis seu boni charitatis, quia in illis plures uvae in serie cohaerent; quid autem per variationes status boni intelligitur, alibi dicetur.

[10] Quoniam per terram Canaanem repraesentabatur et inde significabatur ecclesia, et ecclesia est ecclesia ex bono spirituali, hoc enim est character ecclesiae, ideo

Exploratores ex terra illa retulerunt botrum uvarum magnitudine insigni, portatum in vecte per duos (Numeri 13:23, 24):

hoc signum repraesentativum ecclesiae, per "terram Canaanem" [significatae] , fuit. Quod ecclesia sit ecclesia ex bono charitatis, est quia hoc bonum in se spectatum est bonum vitae oriundum ex amore in Dominum, consequenter est effectus amoris illius. Per bonum charitatis intelligitur justum, sincerum et rectum in omni opere et in omni functione, ex amore justi, sinceri et recti; qui amor unice est a Domino.

[11] Quoniam adhuc ignotum est quid repraesentabatur per Naziraeum, et quid significabatur per quod abstineret ab uvis et a vino, et quod crescere faceret comam capitis sui, licet illud hic detegere. De abstinentia ab uvis et a vino ita legitur,

"A vino et sicera abstinebit se, acetum vini et acetum sicerae non bibet, immo omnem macerationem uvarum non bibet: uvas quoque recentes aut aridas non comedet: omnibus diebus naziraeatus sui, ab omni quod ex uva fit vini, ab acinis usque ad cutem, non comedet" (Numeri 6:3, 4):

haec lex fuit Naziraeo, antequam impleverat dies naziraeatus sui, quia tunc repraesentabat Dominum quoad primum Ipsius statum: primus status fuit Domino, sicut est omni homini, quod fuerit sensualis; omnis enim homo primum est sensualis, postea fit naturalis et rationalis, dein spiritualis, et demum, si tertius gradus apud illum aperitur, fit caelestis, qualis est angelus tertii caeli. Sensuale hominis significatur per "crinem capitis" (videatur supra, n. 66, 555). Et quia sensuale est extremum vitae hominis, ac in extremo residet omnis potentia, ideo Naziraeis fuit tantum robur. Quod in extremis seu ultimis resideat omnis potentia, consequenter in sensu ultimo Verbi, qui est sensus litterae, qui etiam comae correspondet et illam significat, videatur supra (n. 346, 417, 567, 666, 726). Talis potentia fuit Domino cum fuit puer, qua devicit et subjugavit inferna dirissima, ubi omnes sensuales sunt. Hic status Domini repraesentabatur per dies impletionis apud Naziraeos, quibus impletis intravit Dominus a sensuali et naturali in Divinum spirituale et caeleste. Nunc quia ille status ac ejus bonum et verum significatur per "uvas et per "vinum", ideo non licitum fuit Naziraeo comedere uvas et bibere vinum antequam impleverat illos dies; quod postea ei licitum fuerit, patet ex versu 20 illius capitis, ubi dicitur, "Deinceps bibet Naziraeus vinum."

[12] Quod in fine dierum impletionis

Tonderet caput, et daret crinem capitis super ignem qui sub sacrificio pacificorum (vers. 18),

repraesentabat sensuale tunc novum ex Divino caelesti, novus enim crinis postea Naziraeo crevit: et quoque repraesentabat quod Dominus ex Divino Vero ultimo, quod est sensus litterae, intraverit in Divinum Verum interius, quod est Verbum in sensu interno, usque ad supremum ibi: nam Dominus, dum in mundo erat, fuit Verbum, quia Divinum Verum, ac illud interius per gradus sicut adolevit, usque ad supremum ejus, quod est pure Divinum, prorsus supra angelorum perceptiones. Sciendum est quod Dominus, dum fuit in mundo, ab infantia usque ad ultimum diem ibi, successive progressus sit ad unionem cum ipso Divino, quod in Ipso fuit ex conceptione. (De qua successiva progressione videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1864, 2033, 2632, 3141, 4585, 7014, 10076.) Ex his constare potest quid repraesentabat, quod Naziraeo non concessum fuerit comedere aliquid ex uva, nec bibere aliquid ex vino, ante impletionem dierum naziraeatus sui.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #726

Study this Passage

  
/ 1232  
  

726. "Qui futurus pascere omnes gentes Virga ferrea." - Quod significet quae potentia veri naturalis ex spirituali convincet et arguet illos qui in falsis et malis sunt, et tamen in ecclesia ubi Verbum, constat ex significatione "pascere", quod sit docere (de qua supra. n. 482); hic autem convincere et arguere, quia dicitur quod "pasturus sit virga ferrea"; ex significatione "omnium gentium", quod sint qui in falsis et malis sunt (de qua etiam supra, n. 175, 331 [b] , 625); et ex significatione "virgae ferreae", quod sit potentia veri naturalis ex spirituali; per "virgam" enim seu "baculum" significatur potentia, et praedicatur de Divino Vero Spirituali, et per "ferrum" verum in naturali homine: quod sit potentia veri naturalis hominis ex spirituali, quae significatur per "virgam ferream", est quia omnis potentia quae est veris in naturali homine, est ex influxu veri et boni e spirituali homine; hoc est, ex influxu Divini Veri a Domino per spiritualem hominem in naturalem; soli enim Domino est potentia, et Ipse illam exercet per Divinum Verum quod procedit ab Ipso. Sed ut haec clarius percipiantur, ostendendum est,

(1) Quod Domino sit infinita potentia.

(2) Quod illa sit Domino ex Se per Divinum suum Verum.

(3) Quod omnis potentia simul sit in ultimis, et quod inde infinita potentia sit Domino ex primis per ultima.

(4) Quod angeli et homines, quantum receptiones sint Divini Veri a Domino, tantum potentiae sint.

(5) Quod potentia resideat in veris naturalis hominis, quantum is recipit influxum a Domino per spiritualem hominem.

(6) Quod vera naturalis hominis nihil potentiae habeant absque illo influxu.

[2] (1) Quod Domino sit infinita potentia, constare potest ex eo, quod sit Deus caeli et Deus terrae; quod creaverit universum, tot innumerabilibus stellis, quae sunt soles, plenum; ac tot in illo mundos, et in mundis tellures, qui mundi et in illis tellures plura centena millia numero excedunt; et quod eadem, quia illa creavit, solus conservet et continue sustineat. Tum quod sicut mundos naturales, ita quoque mundos spirituales supra illos creaverit, et hos perpetuo impleat angelis et spiritibus, ad numerum myriadum et myriadum: et quod sub illis abdiderit inferna, tot quoque numero quot caeli sunt: et quod omnibus et singulis qui in mundis Naturae, et in mundis supra Naturam sunt, solus det vitam; et quia solus dat vitam, quod nullus angelus, spiritus et homo movere possit manum et pedem nisi ab Ipso. Qualis infinita Domino potentia sit, imprimis patet ex eo, quod omnes qui ex tot terris in mundos spirituales veniunt, qui sunt aliquot myriades ex sola nostra tellure quavis septimana, et consequenter tot myriades ex tot millenis telluribus in universo, solus recipiat, et per millia Divinae Sapientiae arcana ducat, quemque ad locum suae vitae; fideles ad sua loca in caelis, ac infideles ad sua loca in infernis: et utrobivis omnium cogitationes, intentiones, et voluntates singulariter sicut universaliter regat; ac faciat ut omnes et singuli in caelis sua felicitate gaudeant; ac ut omnes et singuli in infernis in suis vinculis sint, usque adeo ut ne quidem unus ex illis hiscat levare manum, minus exsurgere, et alicui angelo damnum inferre: et quod omnes ita in ordine, et in vinculis, teneantur, utcunque multiplicantur caeli et inferna in aeternum. Haec et plura, quae propter copiam enumerari non possunt, non dari possunt nisi infinita Domino potentia sit. Quod Dominus solus regat omnia, docet Ipse apud Matthaeum,

"Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (28:18):

et

Quod Ipse sit vita (Johannes 5:26; 11:25, 26; 14:6).

[3] (2) Quod infinita potentia sit Domino ex Se per Divinum suum Verum, est quia Divinum Verum est Divinum procedens; et ex Divino quod procedit ex Domino, omnia quae supra de infinita potentia Domini dicta sunt, fiunt. Divinum Verum in se spectatum est Divina Sapientia, quae se quaquaversum extendit, sicut lux et calor in nostro mundo a sole; apparet enim Dominus in mundo spirituali, ubi sunt angeli et spiritus, ut Sol, ex Divino Amore; omne quod procedit ex illo Sole 1 vocatur Divinum Verum; et quod procedit hoc producit; quod procedit hoc quoque est Ipse, quia ex Ipso; quare Dominus in caelis est Divinum Verum. Ut tamen sciatur quod Domino sit infinita potentia per Divinum Verum, aliquid dicetur de ejus essentia et existentia: hoc ex naturali homine et ejus lumine non comprehendi potest, nisi quam per talia quae procedunt ex sole mundi, ex quibus et per quae est illi omnis potentia in suo mundo, et in telluribus quae sub luce et calore ejus sunt. Ex Sole mundi, ut ex suo fonte, exiverunt aurae et atmosphaerae, quae aetheres et aeres vocantur; unde proxime circum illum est purus aether, et remotius ab illo aetheres minus puri, et tandem aeres, sed hi et illi circum tellures. Illi aetheres et aeres volumatim actae dant calorem, at singillatim modificatae dant lucem; per haec exercet sol ille omnem suam potentiam, et producit omnem suum effectum extra se, ita per aetheres et per aeres medio calore et simul media luce.

[4] Ex his potest aliqua idea formari de infinita potentia Domini per Divinum Verum. Ex Ipso ut Sole emanaverunt Similiter aurae et atmosphaerae, sed spirituales, quia ex Divino Amore, qui facit illum Solem: quod tales atmosphaerae in mundo spirituali sint, constare potest ex respiratione angelorum et spirituum. Aurae et atmosphaerae illae spirituales quae proximae Domino ut Soli sunt, purissimae sunt; at per gradus remotae sunt per gradus minus et minus purae: inde est quod tres caeli sint, intimum caelum in aura puriore, medium caelum in aura minus pura, et ultimum caelum in aura adhuc minus pura. Illae aurae seu atmosphaerae, quae spirituales sunt, quia ex Domino ut Sole exstiterunt, communiter actae sistunt calorem, et singillatim modificatae sistunt lucem; ille calor qui in sua essentia est amor, et illa lux quae in sua essentia est sapientia, in specie vocantur Divinum Verum, ac illa simul cum auris, quae quoque spirituales sunt, vocantur Divinum procedens. Ex his nunc caeli creati sunt, et quoque mundi; nam ex spirituali mundo omnia quae in naturali mundo existunt, producta sunt, sicut effectus ex suis causis efficientibus. Ex his nunc sicut in speculo naturali spectari potest creatio caeli et terrae per Divinum Verum procedens a Domino ut Sole, qui supra caelos angelicos est: et quoque aliquantum comprehendi potest quod Domino infinita potentia sit per Divinum procedens, quod in genere vocatur Divinum Verum. Hoc quoque intelligitur per haec verba [apud Johannem] ,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; .... omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: .... et mundus per Ipsum factus est" (1:1, 3, 10):

et apud Davidem,

"Per Verbum Jehovae caeli facti sunt" (Psalmus 33:6):

"Verbum" significat Divinum Verum.

[5] (3) Quod omnis potentia simul sit in ultimis, et quod inde infinita potentia Domino sit ex primis per ultima. Quid per ultima intelligitur, primum dicetur. Prima sunt quae in Domino, et quae proxime 2 procedunt ab Ipso; ultima sunt quae remotissima ab Ipso, quae in Natura sunt, et ultima ibi: haec ultima dicuntur, quia spiritualia, quae sunt priora, in illa desinunt, et super illis ut super basibus suis subsistunt et requiescunt; quare sunt immota: haec inde vocantur ultima ordinis Divini. Quod in ultimis sit omnis potentia est quia priora sunt in illis simul, coexistunt enim ibi in ordine, qui vocatur ordo simultaneus; est enim nexus omnium ab Ipso Domino per illa quae caeli sunt et quae mundi usque ad illa ultima; et quia in ultimis priora, quae successive procedunt, simul sunt, ut dictum est, sequitur quod in ultimis a primis sit ipsa potentia; sed potentia Divina est potentia per Divinum procedens, quod vocatur Divinum Verum, ut in mox superiori articulo ostensum est.

[6] Ex eo est quod humanum genus sit quasi basis columnae, aut quasi fundamentum est palatio, pro caelis; consequenter quod caeli ordine subsistant super illis quae ecclesiae sunt apud homines in mundo; ita super Divinis veris in ultimis, quae sunt Divina vera qualia sunt Verbi in sensu ejus litterae. Quale illis robur inest, non paucis describi potest; in illa ultima apud hominem influit Dominus a Se, ita a primis, ac regit, et in ordine inque nexu continet omnia quae in spirituali mundo sunt.

[7] Quia nunc ipsa Divina potentia in ultimis illis residet, ideo Ipse Dominus in mundum venit, et Homo factus est, ut in ultimis simul esset ut est in primis, ob finem ut per ultima ex primis omnia in ordinem, quae inordinata facta sunt, redigere potuisset, nempe omnia in infernis et quoque in caelis: haec causa adventus Domini fuit; nam proxime ante adventum Domini non fuit aliquod Divinum Verum in ultimis apud homines in mundo, et prorsus non in ecclesia, quae tunc fuit apud gentem Judaicam, nisi falsificatum et perversum, ac inde nec fuit aliqua basis caelis; quare nisi Dominus in mundum venisset, et sic Ipse ultimum assumpsisset, translati fuissent caeli, qui ex incolis hujus telluris fuerunt, 3 aliunde, et omne genus humanum in hac tellure periisset morte aeterna. At nunc est Dominus in suo pleno, et sic in sua omnipotentia in terris sicut est in caelis, quia est in ultimis et in primis: ita salvare potest Dominus omnes qui in veris Divinis ex Verbo sunt, et in vita secundum illa; nam apud hos in ultimis veris ex Verbo potest praesens esse et habitare, quoniam ultima vera etiam Ipsius sunt, et sunt Ipse quia ab Ipso, secundum Ipsius verba apud Johannem,

"Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me, .... et Pater meus 4 amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus" (14:21, 23).

[8] (4) Quod angeli et homines, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, tantum potentiae sint, constare potest ex illis quae nunc supra dictum sunt, quod nempe Domino sit infinita potentia, et Ipsi soli potentia per Divinum suum Verum; et ex eo, quod angeli non sint nisi quam formae recipientes Divini Veri, similiter homines; inde est quod per "angelos" in Verbo significentur Divina vera, et quod dicantur "dii": ex eo sequitur quod quantum et qualiter recipiunt Divinum Verum a Domino, tantum et taliter potentiae sint.

[9] (5) Quod potentia resideat in veris naturalis hominis, quantum is recipit influxum a Domino per spiritualem hominem, consequitur ex illis quae praecedunt, quod nempe omnis potentia sit Divinis veris in ultimis ex primis, ac naturalis homo est receptaculum ultimorum. Sed ad naturalem mentem hominis sunt binae viae, una e caelo, altera e mundo; via e caelo ducit per spiritualem mentem in rationalem et per hanc in naturalem; et via e mundo per sensualem, quae proxime exstat mundo et adhaeret corpori: inde constare potest, quod Dominus cum Divino Vero non influat in naturalem hominem nisi per spiritualem, et quantum naturalis homo inde recipit influxum, tantum ibi potentia sit. Per potentiam ibi intelligitur potentia contra inferna, quae est potentia resistendi malis et falsis, et removendi illa; quae quantum resistuntur et removentur, tantum homo in potentiam angelicam venit, et quoque in intelligentiam, et fit "filius regni." (De Potentia Angelorum, videatur in opere De Caelo et Inferno 228-233; et De Intelligentia et Sapientia illorum, n. 265-275.)

[10] (6) Quod vera naturalis hominis nihil potentiae habeant absque illo influxu, sequitur ut consequens ex mox dictis: vera naturalis hominis absque influxu per spiritualem hominem, nihil Domini in se habent, inde quoque nihil vitae; et vera absque vita non sunt vera, immo interius spectata sunt falsa; ac falsis prorsus nihil potentiae est, quia opposita sunt veris, quibus omnis potentia. Haec nunc allata sunt, ut sciatur quid intelligitur per potentiam veri naturalis ex spirituali, quae significatur per "virgam ferream", qua filius masculus ex muliere natus "omnes gentes pasturus est."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232