From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #906

Study this Passage

  
/ 1232  
  

906. "Et super nube sedens similis Filio hominis." Quod significet Dominum [in caelis] , in Divino Vero seu Verbo, quod ab Ipso, constat ex significatione "nubis albae", quod sit Divinum Verum in ultimis quale est Verbum in sensu litterae, cui sensus spiritualis inest (de qua mox supra); ex significatione "sedere super illa", quod sit in caelis, ubi Divinum Verum est in sua luce, quale est Verbum in sensu spirituali; ex significatione "Filii hominis", quod sit doctrina veri, et in sensu supremo Dominus quoad Verbum (de qua supra, n. 63, 151). Quod per "nubem" significetur Verbum, et per "sedentem super nube" Dominus quoad Verbum, quisque mirari potest, quoniam coram illis, qui omnia secundum sensum litterae Verbi comprehendunt, non videri aliud potest quam quod "nubes" significet nubem, et non tale spirituale quale est Verbum, quia hoc non apparet affine aut concordans cum nube; sed usque est Divinum Verum in ultimis, quale est Verbum in littera, quod significatur: causa est, quia in mundo spirituali Divinum Verum defluens ex superioribus caelis in inferiora apparet sicut nubes; visa etiam est mihi, et ex illa, et ejus variegatione concludere potui de quali veri quod inter se locuti sunt angeli caeli superioris.

[2] Simile significatum est per "nubem" quae super Monte Sinai, cum promulgabatur Lex, quae erat Divinum Verum, apparuit; et per "nubem" quae super Tentorio conventus quovis die visa est, et quae quandoque implevit illud; tum per

Nubem lucidam, quae obumbravit Petrum, Jacobum et Johannem, cum transformatus apparuit Jesus; e qua nube vox audita est, dicens, "Hic est Filius meus dilectus, in quo Mihi complacuit; Ipsum audite" (Matthaeus 17:5; Luca 9:34, 35);

tum in sequentibus locis apud Evangelistas,

"Tunc apparebit signum Filii hominis, .... et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria" (Matthaeus 24:30; Luca 21:27):

Et Jesus dixit, "Nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, et venientem in nubibus caeli" (Matthaeus 26:64; Marcus 14:61, 62):

per "venire in nubibus caeli", etiam in his locis intelligitur manifestatio Domini in Verbo; nam post adventum Ipsius manifeste viderunt praedictiones de Domino in propheticis Verbi, quas non prius; et adhuc manifestius hodie, cum sensus spiritualis Verbi apertus est, in quo in supremo sensu ubivis agitur de Domino, de subjugatione infernorum ab Ipso, et de glorificatione Humani Ipsius; hic sensus est qui intelligitur per "gloriam", in qua venturus; quod "gloria" significet Divinum Verum spirituale, quale est in caelis, videatur supra (n. 1 33, 874). Ex his constare potest quid significat quod Johanni visa sit "nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis"; nam agitur in nunc sequentibus de separatione bonorum a, malis ante ultimum judicium, ac dein de illo judicio; similiter ac praedictum est a Domino quod "venturus in nubibus caeli", apud Evangelistas, et quoque in primo capite Apocalypseos his verbis,

Jesus Christus, "qui est Testis fidelis, primogenitus ex mortuis, et Princeps regum terrae;.... ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus" (vers. 5, 7).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #33

Study this Passage

  
/ 1232  
  

33. "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum." - Quod (significet) illa, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum, a Domino solo in aeternum, constat a significatione "gloriae", quod sit Divinum Verum in caelo (de qua n. 4809. 1 5922, 8267, 8427, 9429); et ex significatione "roboris", quod sit Divinum Bonum per Divinum Verum, quoniam Divino Bono per Divinum Verum est omne robur et omnis potentia (videatur n. 3091, 3563, 6344, 2 6423, 8304, 9643, 10019, 10182; et in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli a Domino, n. 228-233): quod "In saecula saeculorum" sit in aeternum, patet absque explicatione.

Quod "gloria" sit Divinum Verum in caelo est quia Divinum Verum ibi est lux; et illa quae ex luce caeli existunt, vocantur gloria, quia existunt a Domino, et repraesentant Divinum Verum quod ab Ipso, et narrant gloriam Ipsius; imprimis quae intra angelum, quae sunt intelligentiae et sapientiae. (Quod lux caeli sit Divinum Verum, et quod omnia quae in caelo sunt, tam extra quam intra angelum, ex luce ibi existant, videatur in Opere De Caelo et Inferno 126-140, 172, 173, 176.) Creditur in mundo quod per "gloria sit Deo" intelligatur quod Deus velit gloriam ab homine propter Se, et quod illa afficiatur, ac propterea benefaciat; sed fallitur. Deus vult gloriam ab homine propter hominem; sic enim homo omnia tribuit Divino et nihil sibi; et cum hoc facit, tunc Divinum potest influere cum Divino Vero et dare ei intelligentiam et sapientiam: sic et non aliter Dominus glorificatur in homine; Dominus enim amat unumquemvis, et ex amore vult ut gloria Ipsius, hoc est, Divinum Verum, sit in illis; quod etiam docet Dominus apud Johannem:

"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis; in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et efficiamini discipuli mei" (15:7, 8).

(Quod salus generis humani sit gloria Domini, n. 4347, 4593, 5957, 7550, 8263, 10646.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232