From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #904

Study this Passage

  
/ 1232  
  

904. [Vers. 14.] "Et vidi." Quod significet praedictionem [de separatione] bonorum a malis, constat ex eo, quod "videre" involvat illa quae vidit, quae sunt quae sequuntur; et quia haec in spirituali sensu involvunt primam seu communem separationem bonorum a malis, ideo hic per "Vidi" significatur praedictio de illa. Sciendum est quod in sequentibus in hoc capite praedicatur separatio in communi, ac in sequentibus in particulari, seu in specie, quae describitur per "septem angelos habentes septem phialas excandescentiae Dei": quod separatio bonorum a malis ita describatur, est secundum Divinum ordinem, qui est, ut commune praecedat, antequam particularia et singularia, quae etiam sunt specifica, traduntur. Quod secundum Divinum ordinem sit ut commune praecedat, est ut particularia possint insinuari, ac juste ordinari, ac homogenea fieri, ac affinitate conjungi. (De qua re videantur quae in Arcanis Caelestibus tradita sunt: nempe, Quod communia praecedant, et illis particularia, et his singularia insinuentur, n. 920, 4325, 4329, 4345, 5208, 6089. Quod apud hominem qui regeneratur communia praecedant, et sequantur ordine particularia et singularia, n. 3057, 4345, 4383, 6089. Quod dein omnium subordinatio sit sub communibus apud illum, et sic nexus, n. 5339. Quod communia impleri possint innumeris, n. 7131. Qualis homo in communi est, quod talis sit in singulis suis, n. 1 917, 1040, 1316. Quod id quod communiter regnat, sit in omnibus et singulis, n. 6159, 7648, 8067, 8853-8857, 8865. Haec allata sunt, ut sciatur cur hic primum communia et generica traduntur, ac postea particularia et singularia, )

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #917

Study this Passage

  
/ 10837  
  

917. Quod ‘secundum familias suas’ significent paria, constat ex illis quae prius dicta sunt, nempe quod ‘septena et septena ex mundis et bina et bina ex immundis intraverint’ cap. praec. vii vers. 2, 3, 15; hic autem quod ‘secundum familias’ exiverint: quod non septena et septena, bina et bina dicantur, sed familiae, causa est quia omnia nunc in ordinem a Domino ita redacta sunt ut repraesentent familias; apud hominem regeneratum se ita habent bona et vera, seu illa quae sunt charitatis et inde fidei, quod se mutuo spectent sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut familiae ex una stirpe seu parente, similiter ac se habent in caelo, n. 685, qui est ordo qui bonis et veris inducitur a Domino: in specie hic significatur quod omnia et singula bona spectent sua vera, sicut conjugio conjuncta; et sicut in communi charitas fidem, ita in omni particulari bonum verum; nam commune nisi existat a particulari, non est commune; a particularibus habet commune suam existentiam, et ex illis vocatur commune; in unoquovis homine ita se res habet: qualis homo in communi est, talis est in singularissimis suae affectionis et suae ideae; ex his componitur aut ex his fit talis in communi: quare qui regenerati sunt, tales fiunt in singularissimis quales sunt in communi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.