From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #900

Study this Passage

  
/ 1232  
  

900. "Immo dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis." Quod significet quod illis non amplius pugna contra mala et falsa, ac infestatio ab illis, constat ex significatione "dicit Spiritus", quod sit asseveratio quod verum sit, per "angelum" enim significatur verum a Domino, similiter per "Spiritum"; ex significatione "laborum", quod sint pugnae contra mala et falsa, ac infestationes ab illis, ita tentationes (de qua sequitur); inde "requiescere ab illis" significat quod non amplius in illis erunt; inde patet quod per "Dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis", significetur quod verum sit quod illis non amplius pugna contra mala et falsa, ac infestatio ab illis. In praecedente versu agitur de tentationibus illorum qui vivunt secundum praecepta Domini, et qui agnoscunt Divinum Ipsius; quare in hoc versu agitur de consolationibus, quae tentationes spirituales sequuntur; nam ut supra (n. 897) dictum est, gaudia post omnes tentationes spirituales existunt. Quod per "labores" intelligantur tentationes, est quia tentationes sunt labores animae, seu labores spirituales.

[2] Illae etiam per "laborem" intelliguntur apud Esaiam,

"Jehovah voluit conterere Ipsum, infirmavit; si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur" (53:10, 11):

haec de Domino 1 de quo in toto illo capite agitur; tentationes Domini quae gravissimae fuerunt, quia contra inferna, describuntur, per quod "Jehovah voluerit conterere Ipsum, infirmavit; nam per tentationes amores proprii infringuntur, ita corpus conteritur ac infirmatur; "si posuerit reatum animam suam", significat, si tentationes usque ad mortem subiverit; "videbit semen", significat quod Divinum Verum procedet ab Ipso ("semen" est verum, et ubi de Domino, Divinum Verum); "prolongabit dies", significat Divinum Bonum, quod etiam procedet ab Ipso; ("longum" et inde "prolongare" dicitur de bono (videatur supra, n. 629 [a]), et "dies" significant status;) "et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur", significat quod sic omnia et singula in caelis et in terris in Divino ordine tenebuntur; "ex labore animae suae", significat per tentationes; "videbit, saturabitur", significat glorificationem: haec per illa verba in sensu supremo, in quo de Domino, significantur; in sensu autem respectivo per eadem describitur salvatio generis humani, pro quo Dominus ex Divino Amore pugnavit.

[3] Dicitur, "Si posuerit reatum animam suam", sicut foret dubium quod positurus sit; sed hoc involvit simile quod Ipse dicit apud Johannem,

"Ego pono animam meam, ut rursus accipiam illam; nemo tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso: potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo recipiendi eam: hoc praeceptum accepi a Patre meo" (10:17, 18):

arcanum quod in his verbis latet, non quisquam videre potest, nisi qui scit quales sunt tentationes, per quas homo regeneratur; homo enim in illis tenetur in suo libero, ex quo apparet illi sicut ex se pugnet; immo in tentationibus est homini liberum spirituale fortius quam extra illas, est enim interius: nisi homo ex eo pugnaret in tentationibus, non poterit spiritualis fieri; omne enim liberum est amoris, quare homo tunc ex amore veri et inde ex amore vitae aeternae pugnat; ita non aliter aperitur internum, et homo regeneratur. Ex his paucis aliquatenus videri potest quid illa verba Domini involvunt, nempe quod ex suo libero pugnaverit, et demum posuerit animam suam, ex causa ut omnia ex propria potentia faceret, et inde ex Semet Ipso Justitia fieret, quod non potuit fieri nisi ex libero Ipsius; inde dicitur, "Ego pono animam a Me Ipso; potestatem habeo ponendi illam, et potestatem habeo recipiendi illam; hoc praeceptum accepi a Patre meo."

[4] Qui hoc arcanum non sciunt, illi interpretantur illa verba quemadmodum Ariani, quod non actualis sed adoptivus Filius Dei fuerit; ita quod adoptatus sit quia voluit animam suam ponere, seu mortem crucis subire: non scientes quod illa verba involvant quod ex propria potentia contra inferna ex Humano suo pugnaverit, et illa vicerit, et quod ex propria potentia Humanum suum glorificaverit, hoc est, univerit illud ipsi Divino in Se, et sic illud Divinum fecerit, quod absque absoluto libero relicto Ipsi quoad Humanum nequaquam fieri potuit. Ex his nunc patet cur apud Esaiam dicitur, "Si posuerit reatum animam suam." (Quod liberum sit id quod est amoris et voluntatis, et inde vitae hominis, et quod id appareat sicut ejus proprium, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 141, 145. Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3158, 4031, 8700. Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, et ei appropriari apparenter ut suum, n. 2877, 2879, 2880, 8700. Quod nihil conjungatur homini quod fit in coacto, n. 2875, 8700. Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi, n. 1937, 2881. Quod in omni tentatione sit liberum, sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino, et quod ideo pugnet et velit vincere, et non vinci, quod absque libero non faceret, n. 1937, 1947, 2881. Quod Dominus solus et ex propria potentia contra omnia inferna pugnaverit, et illa vicerit, n. 1692, 1813, 2816, 4295, 8273, 2 9937. Quod inde Dominus Justitia factus est ex Se solo, n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019. Quod tentatio Domini ultima fuerit in Gethsemane et super cruce, et tunc quoque plenaria victoria, per quam subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum suum, n. 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 3 10828: haec omnia ex Arcanis Caelestibus, e quibus plura adhuc collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi De Libero Hominis, n. 148, 149: De Tentationibus in genere, n. 196-200: et De Tentationibus Domini, n. 201, 302.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8273

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8273. ‘Jehovah vir belli’: quod significet quod Dominus contra omnia mala et falsa, quae ab infernis, tutetur, constat ex significatione ‘viri belli’ quod sit qui contra falsa et mala, hoc est, contra inferna, pugnat et vincit, hic qui hominem contra illa tutatur, nam, ut prius ostensum est, Dominus solus pugnat pro homine et tutatur illum cum 1 impugnatur ab infernis, et hoc continue, imprimis in tentationibus, quae sunt pugnae spirituales; Dominus ‘vir belli’ appellatur ex eo primum quod, cum in mundo fuit, solus, hoc est, ex Se, pugnaverit contra inferna, quae tunc quoad plurem partem aperta fuerunt, et omnes quotcumque in alteram vitam veniebant, aggrediebantur et subjugare conabantur. Causa quod diabolica turba, hoc est, 2 inferna, tunc ita grassarentur, erat quia Divinum transiens per caelum, quod ante Adventum Domini Divinum Humanum fuit, non valuit contra mala et falsa quae tam immensum aucta fuerunt; idcirco 3 Ipsi Divino placuit Humanum assumere, et Hoc Divinum facere, et tunc simul per pugnas in Se admissas turbam illam diabolicam in inferna conjicere, et ibi includere, ac subjicere caelis, et simul 4 etiam ipsos caelos in ordinem redigere; ex his pugnis Dominus primum vocatur ‘vir belli’; et postea quod, cum ita vicerat inferna et justitia factus, ex Divina potentia tutetur homines et hoc continue, et imprimis in pugnis tentationum.

[2] Quod Dominus solus et ex Se pugnaverit contra inferna et vicerit illa, ita apud Esaiam,

Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest advenire; dum veritas sublata est, et recedens a malo insanus; vidit Jehovah, et malum fuit in oculis Ipsius quod non judicium; et vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, 59:14-17;

describitur hic status illius temporis 5 in utroque mundo, et quod Dominus 6 ex Se solus rem lapsam restituerit: pariter alibi apud eundem,

Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? Hic honorabilis in vestitu Suo, incedens in multitudine roboris Sui? Ego Qui loquor in justitia, magnus ad 7 salutem; torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum, unde sparsa est victoria illorum super vestes Meas; nam dies vindictae in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat: circumspexeram sed non auxilians, et obstupui sed non suffulciens, ideo salutem 8 Mihi praestitit brachium Meum, 63:1-5;

ex his constare potest quod Dominus in mundo pugnaverit solus contra inferna ac illa vicerit;

[3] cum pugnis et victoriis super inferna ita se habet: qui semel illa vincit perpetuo illa vincit, nam per victoriam comparat sibi potentiam super illa, 9 tantum enim in se confirmat et tantum sibi appropriat bonum quod amoris et verum quod fidei, contra quae postea inferna nihil audent; Dominus cum in mundo fuit, tentationum pugnas in Se ab omnibus infernis admisit, et per illas Humanum in Se Divinum fecit, et simul tunc sub oboedientiam redegit inferna in perpetuum, videatur n. 1663, 1668, 1690, 1692, 1737, 1813, 2803, 2776, 2786, 2795, 2803, 2814, 2816, 4287; inde est quod solus Dominus super inferna potentiam habeat in aeternum, et ex Divina 10 potentia pro homine 11 pugnet. Inde nunc est quod Dominus dicatur ‘vir belli’, et quoque ‘heros’, ut quoque apud Esaiam,

Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, super hostes Suos invalescet, 42:13:

et apud Davidem,

Quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli. Quis hic Rex gloriae? Jehovah Zebaoth (exercituum), Ps. 24:8, 10.

[4] In Verbo ubi memoratur bellum, in sensu interno intelligitur bellum spirituale quod contra falsa et mala, seu quod idem, quod contra diabolum, hoc est, inferna, n. 1664, 2686; de bellis seu pugnis Domini contra inferna agitur in sensu interno, tam in historicis Verbi quam in propheticis; pariter de bellis et pugnis Domini pro homine 12 ; apud antiquos, apud quos Domini Ecclesia fuit, etiam fuit Verbum, tam historicum quam propheticum, quod hodie non exstat; Verbum historicum vocatum est 13 Liber Bellorum Jehovae, et Verbum propheticum Enuntiata; hoc Verbum memoratur apud Moschen Num. 21:14 et 27; quod per vocem illam ibivers. 27significentur 14 prophetica, 15 patet ex significatione ' 16 illius vocis Num. 23:7, 18; 24:3, 15; per Bella Jehovae ibi intellecta fuerunt pugnae et victoriae 17 Domini, cum fuit in mundo, contra inferna; et quoque pugnae et victoriae Ipsius perpetuae 18 postea pro homine, pro Ecclesia, ei pro regno Suo; 19 nam inferna continue se efferre volunt, nihil enim aliud spirant quam dominatum, sed reprimuntur a solo Domino: conatus illorum enitendi 20 apparent sicut ebullitiones, ac sicut ejectiones 21 dorsi ab homine; sed quoties hoc conantur, toties plures ibi profundius dejiciuntur.

Footnotes:

1. oppugnatur

2. infernum tunc ita grassaretur

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. quoque

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript places this after solus.

7. salvandum

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. nam tantum

10. The Manuscript inserts Sua.

11. The First Latin Edition solus

12. The Manuscript inserts Ecclesia.

13. The Manuscript inserts ab illis.

14. The Manuscript inserts enuntiata quae.

15. constat

16. vocis illius alibi, ut

17. The Manuscript places this after pugnae.

18. dein

19. contra illa nam

20. qui apparuerint

21. quae sunt ab homine per dorsum, aliquoties mihi videre datum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.