From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #900

Study this Passage

  
/ 1232  
  

900. "Immo dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis." Quod significet quod illis non amplius pugna contra mala et falsa, ac infestatio ab illis, constat ex significatione "dicit Spiritus", quod sit asseveratio quod verum sit, per "angelum" enim significatur verum a Domino, similiter per "Spiritum"; ex significatione "laborum", quod sint pugnae contra mala et falsa, ac infestationes ab illis, ita tentationes (de qua sequitur); inde "requiescere ab illis" significat quod non amplius in illis erunt; inde patet quod per "Dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis", significetur quod verum sit quod illis non amplius pugna contra mala et falsa, ac infestatio ab illis. In praecedente versu agitur de tentationibus illorum qui vivunt secundum praecepta Domini, et qui agnoscunt Divinum Ipsius; quare in hoc versu agitur de consolationibus, quae tentationes spirituales sequuntur; nam ut supra (n. 897) dictum est, gaudia post omnes tentationes spirituales existunt. Quod per "labores" intelligantur tentationes, est quia tentationes sunt labores animae, seu labores spirituales.

[2] Illae etiam per "laborem" intelliguntur apud Esaiam,

"Jehovah voluit conterere Ipsum, infirmavit; si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur" (53:10, 11):

haec de Domino 1 de quo in toto illo capite agitur; tentationes Domini quae gravissimae fuerunt, quia contra inferna, describuntur, per quod "Jehovah voluerit conterere Ipsum, infirmavit; nam per tentationes amores proprii infringuntur, ita corpus conteritur ac infirmatur; "si posuerit reatum animam suam", significat, si tentationes usque ad mortem subiverit; "videbit semen", significat quod Divinum Verum procedet ab Ipso ("semen" est verum, et ubi de Domino, Divinum Verum); "prolongabit dies", significat Divinum Bonum, quod etiam procedet ab Ipso; ("longum" et inde "prolongare" dicitur de bono (videatur supra, n. 629 [a]), et "dies" significant status;) "et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur", significat quod sic omnia et singula in caelis et in terris in Divino ordine tenebuntur; "ex labore animae suae", significat per tentationes; "videbit, saturabitur", significat glorificationem: haec per illa verba in sensu supremo, in quo de Domino, significantur; in sensu autem respectivo per eadem describitur salvatio generis humani, pro quo Dominus ex Divino Amore pugnavit.

[3] Dicitur, "Si posuerit reatum animam suam", sicut foret dubium quod positurus sit; sed hoc involvit simile quod Ipse dicit apud Johannem,

"Ego pono animam meam, ut rursus accipiam illam; nemo tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso: potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo recipiendi eam: hoc praeceptum accepi a Patre meo" (10:17, 18):

arcanum quod in his verbis latet, non quisquam videre potest, nisi qui scit quales sunt tentationes, per quas homo regeneratur; homo enim in illis tenetur in suo libero, ex quo apparet illi sicut ex se pugnet; immo in tentationibus est homini liberum spirituale fortius quam extra illas, est enim interius: nisi homo ex eo pugnaret in tentationibus, non poterit spiritualis fieri; omne enim liberum est amoris, quare homo tunc ex amore veri et inde ex amore vitae aeternae pugnat; ita non aliter aperitur internum, et homo regeneratur. Ex his paucis aliquatenus videri potest quid illa verba Domini involvunt, nempe quod ex suo libero pugnaverit, et demum posuerit animam suam, ex causa ut omnia ex propria potentia faceret, et inde ex Semet Ipso Justitia fieret, quod non potuit fieri nisi ex libero Ipsius; inde dicitur, "Ego pono animam a Me Ipso; potestatem habeo ponendi illam, et potestatem habeo recipiendi illam; hoc praeceptum accepi a Patre meo."

[4] Qui hoc arcanum non sciunt, illi interpretantur illa verba quemadmodum Ariani, quod non actualis sed adoptivus Filius Dei fuerit; ita quod adoptatus sit quia voluit animam suam ponere, seu mortem crucis subire: non scientes quod illa verba involvant quod ex propria potentia contra inferna ex Humano suo pugnaverit, et illa vicerit, et quod ex propria potentia Humanum suum glorificaverit, hoc est, univerit illud ipsi Divino in Se, et sic illud Divinum fecerit, quod absque absoluto libero relicto Ipsi quoad Humanum nequaquam fieri potuit. Ex his nunc patet cur apud Esaiam dicitur, "Si posuerit reatum animam suam." (Quod liberum sit id quod est amoris et voluntatis, et inde vitae hominis, et quod id appareat sicut ejus proprium, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 141, 145. Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3158, 4031, 8700. Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, et ei appropriari apparenter ut suum, n. 2877, 2879, 2880, 8700. Quod nihil conjungatur homini quod fit in coacto, n. 2875, 8700. Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi, n. 1937, 2881. Quod in omni tentatione sit liberum, sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino, et quod ideo pugnet et velit vincere, et non vinci, quod absque libero non faceret, n. 1937, 1947, 2881. Quod Dominus solus et ex propria potentia contra omnia inferna pugnaverit, et illa vicerit, n. 1692, 1813, 2816, 4295, 8273, 2 9937. Quod inde Dominus Justitia factus est ex Se solo, n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019. Quod tentatio Domini ultima fuerit in Gethsemane et super cruce, et tunc quoque plenaria victoria, per quam subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum suum, n. 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 3 10828: haec omnia ex Arcanis Caelestibus, e quibus plura adhuc collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi De Libero Hominis, n. 148, 149: De Tentationibus in genere, n. 196-200: et De Tentationibus Domini, n. 201, 302.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2803

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2803. Quod Divinum Verum sit ‘filius’, et Divinum Bonum sit ‘pater’, constare potest ex significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ‘patris’ quod sit bonum: tum ex conceptione et nativitate veri quod sit ex bono; aliunde verum quam ex bono esse et existere nequit, ut pluries ostensum: hic quod ‘Filius’ sit Divinum Verum, et ‘Pater’ Divinum Bonum, est quia Unio Divinae Essentiae cum Humana, et Humanae cum Divina, est Conjugium Divinum Boni cum Vero, et Veri cum Bono, ex Quo conjugium caeleste; in Jehovah enim seu Domino nihil est nisi infinitum, et quia infinitum, non capi potest aliqua idea, modo quod sit Esse et Existere omnis boni et veri, seu ipsum Bonum et ipsum Verum; ipsum Bonum est Pater, et ipsum Verum est Filius; sed quia Conjugium Divinum est, ut dictum, Boni et Veri, et Veri et Boni, est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut Ipse Dominus docet apud Johannem, Jesus dicit ad Philippum, Nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me?... credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:10, 11

et alibi apud eundem Evangelistam, Jesus dixit ad Judaeos, Si utique Mihi non creditis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre, 10:36, 38: et alibi, Ego pro illis oro, ... omnia namque Mea Tua sunt, et Tua Mea, ... utque omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, 17:9, 10, 21: et alibi, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso:... Pater glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te, 13:31, 32; 17:1;

[2] inde constare potest qualis est 1 unio Divini et Humani in Domino, quod nempe sit mutuo et vicissim seu reciproca, quae Unio est quae vocatur Conjugium Divinum, ex quo descendit conjugium caeleste, quod est ipsum regnum Domini in caelis, de quo ita apud Johannem, In illo die cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, 14:20: et alibi, Pro his oro, ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint, Ego in illis et Tu in Me; ... ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis,

17:21-23, 26;

[3] quod conjugium hoc caeleste sit boni et veri, ac veri et boni, videatur n. 2508, 2618, 2728, 2729 seq. ; et quia Divinum Bonum nusquam esse et existere potest absque Divino Vero, et Divinum Verum nusquam absque Divino Bono, sed unum in altero mutuo et vicissim, inde manifestum est quod Conjugium Divinum fuerit ab aeterno, hoc est, Filius in Patre, et Pater in Filio, ut Ipse Dominus docet apud Johannem, Nunc glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria, quam habui antequam mundus esset, apud Te, 17:5, 24;

[4] sed Divinum Humanum quod fuit natum ab aeterno, 2 nascebatur etiam in tempore, et quod natum in tempore, et 3 glorificatum, idem est; inde est quod toties Dominus dixerit quod iret ad Patrem Qui misit Ipsum, hoc est, quod ad Patrem rediret; et apud Johannem, In principio erat Verbum, (Verbum est ipsum Divinum Verum) et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: ceterum Verbum caro factum, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate, 1:1-3, 14; videatur etiam Joh. 3:13; 6:62.

Footnotes:

1. The Manuscript has sit

2. The Manuscript inserts ut salvaretur genus humanum.

3. The Manuscript has cum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.