From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #9

Study this Passage

  
/ 1232  
  

9. Quando quis scit quod omnia nomina in Verbo significent res, et quod nomina duodecim filiorum Jacobi, aut duodecim tribuum, significent omnia vera et bona ecclesiae in complexu, et similiter nomina duodecim discipulorum Domini, et quod "Petrus", "Jacobus" et "Johannes" significent fidem, charitatem, et bonum charitatis, is videre potest plura arcana in Verbo; quemadmodum, cur Dominus imposuit Simoni nomen "Petrus", ac Jacobo et Johanni nomina "Boanerges", quae significant "filios tonitrui" (Marc. 3 [16,] 17);

"Petrus" enim sicut "petra" significat Dominum quoad verum ex bono, seu fidem ex charitate; et "filii tonitrui" significant illos qui ex affectione quae amoris recipiunt vera caeli.

(Quod "petra" significet Dominum quoad verum ex bono seu fidem ex charitate, videatur n. 8581, 10580; similiter "Lapis Israelis", n. 6426: et quod "tonitrua" significent Divina vera ex caelo, n. 7573, 8914; ac "fulgura" splendores illorum, n. 8813; inde etiam tonitrua dicta fuerunt "voces", n. 7573, 8914.)

[2] Aliqua arcana, quae videre possunt illi qui sciunt quod "Petrus" significet fidem, et "Johannes" bonum charitatis, velim memorare:

Primum, – Cur Dominus ad Petrum dixit,

"Ego tibi dico, quia tu es Petrus, et super hac petra aedificabo meam ecclesiam;... et dabo tibi claves regni caelorum" (Matthaeus 16:18, 19).

Apparet ex littera sicut Petro data sit illa potentia, cum tamen nulla data est Petro; sed dictum ad illum, quia "Petrus" significabat verum ex bono quod a Domino, et vero ex bono quod a Domino est omnis potentia, ita Domino ex bono per verum (quod ita sit, illustratum videas in opusculo De Ultimo Judicio 57).

Alterum arcanum quod videri potest cum scitur quod "Petrus" significet fidem, est, – Cur Dominus dixit ad illum, quod

Antequam gallus cecinerit, ter Ipsum abnegaturus esset; quod etiam factum est (Matthaeus 26:34, seq.).

Per illa significabatur, quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum quia nulla charitas; 1 "gallicinium" enim aeque ac "diluculum" significat ultimum tempus ecclesiae (n. Arcana Coelestia 10134 2 ); ac "tria" vel "ter" significant completum ad finem (n. 2788, 4495, 5159, 3 9198, 10127. Quod finis ecclesiae sit quando non fides quia non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 33-39, seq.).

[3] Tertium arcanum quod videri potest, est, – Quid haec sequentia de Petro et Johanne significant:

Jesus dixit ad Petrum, "Simon Jona, diligis Me?... Dicit Ei, Etiam Domine, Tu scis quod amem Te. Dicit ei, Pasce agnos meos. Dicit ei secundo, Simon Jona, diligis Me? Ait Illi, Etiam Domine, Tu scis quod amem Te. Dicit ei, Pasce oves meas. Dicit ei tertio, Simon Jona, amas Me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas Me; et dicit Ei, Domine, Tu omnia scis, Tu cognoscis quod amem Te. Et dicit ei, Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. .... ..Et hoc effatus dicit ei, Sequere Me. Conversus Petrus videt discipulum quem diligebat Jesus sequentem;.... et dicit, Domine, hic quid? Dicit ei Jesus, Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere Me" (Johannes 21:15-22 4 ).

Quid haec significant, nemo scire potest nisi sciat sensum internum, et quod "Petrus" significet fidem, ac "Johannes" bonum charitatis; ita "Petrus" illos in ecclesia qui in fide sunt, et "Johannes" illos qui in bono charitatis. Quod Jesus ter dixerit ad Petrum, "Amas Me", et Petrus ter dixerit", (Tu scis) quod amem Te", et quod Jesus tunc dixerit, "Pasce agnos meos", et "Pasce oves meas", significat quod illi qui in fide sunt ex amore instruere debeant illos qui in bono amoris in Dominum et in bono charitatis erga proximum sunt; illi enim qui in fide ex amore sunt etiam in veris sunt, et illi qui inde in veris sunt, instruunt de bono et ducunt ad bonum; nam omne bonum spirituale, quod homini, comparatur et implantatur per vera. (Quod significent illos qui in bono innocentiae et amoris in Dominum sunt, videatur n. 3994, 10132; quod "oves" illos qui in bono charitatis erga proximum, n. 4169, 4809; et quod "pascere" sit instruere, n. 5201, 6078.)

[4] Deinde describitur a Domino qualis fides futura est primo tempore ecclesiae, et qualis futura ultimo; primum tempus ecclesiae intelligitur per "cum esses junior", et ultimum tempus per "cum senueris"; quod "cum esset junior, cingeret se ipsum, et ambularet quo vellet", significat quod primo tempore ecclesiae haurirent vera ex bono charitatis, et quod ex libero agerent, nam ex libero agere est ex affectione veri ex bono; "quando senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis", significat quod ultimo tempore ecclesiae non amplius ex bono charitatis haurirent vera, ita non scirent aliunde quam quia dicuntur ab alio, et sic quod in statu servo erunt, nam status servus fit quando non bonum ducit.

(Quod "vestimenta" significent vera, videatur n. 1073, 2576, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536; et quod ideo "cingere se" sit haurire et appercipere vera, n. 9952; quod "ambulare" sit agere et vivere; quod ex libero agere, sit ex amore seu affectione, quoniam quod homo amat hoc libere facit, n. 2870, 3158, 5 8987, 8990, 9585, 9591. Quod omnis ecclesia incipiat a charitate, sed quod temporis successu deflectat ad fidem, et tandem ad solam fidem, n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094.)

[5] Quia fides ultimo tempore ecclesiae talis fit ut rejiciat bonum charitatis, dicendo quod sola fides faciat ecclesiam et salvet, et non bonum vitae quod est charitas, ideo Jesus dixit ad Petrum, per quem ibi fides talis intelligitur, "Sequere Me; et conversus Petrus videt discipulum quem diligebat Jesus sequentem, ... et dicit, Domine, quid hic?" Per quae significatur, quod fides ultimo tempore ecclesiae averteret se a Domino; nam dicitur de Petro, per quem significatur illa fides, quod "conversus" viderit, et quoque dixerit de discipulo quem Jesus diligebat, seu de Johanne, per quem significatur bonum charitatis, "Quid hic?" hoc est, quod non sit aliquid: sed dixit ad eum Jesus, "Si volo eum manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere Me"; per quae significatur, quod bonum charitatis secuturum sit Dominum et Ipsum agniturum, usque ad ultimum tempus ecclesiae veteris et primum novae. (Quod ultimum tempus ecclesiae veteris dicatur "consummatio saeculi", et principium novae dicatur "adventus Domini", videatur n. 4535, 10622.)

Quartum arcanum, quod videri potest, est, – Cur Dominus dilexit Johannem prae reliquis discipulis, et cur ideo Johannes accubuit ad pectus seu in sinu Domini (Johannes 13:23; 21:20); quod nempe fuerit quia bonum amoris erat in conspectu Domini cum videbat Johannem, qui id bonum repraesentavit et significavit, quia id bonum est quod facit caelum et ecclesiam. (Videatur in opere De Caelo et Inferno 13-19.)

Quintum arcanum est quod patet cum scitur quod Johannes repraesentaverit bonum amoris, nempe, – Quid significatur per Domini verba e cruce ad Mariam matrem et ad Johannem:

"Jesus videt matrem, et discipulum astantem quem diligebat: dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus; et dicit discipulo illi, Ecce mater tua; et ex illa hora accepit eam discipulus ille in domum suam propriam" (Johannes 19:26, 27);

per "matrem" et per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, et per "Johannem" bonum charitatis; et per illa, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis.

(Quod per "mulierem" in Verbo intelligatur ecclesia, videatur n. 252, 253, 749, 770, 3160, 6014, 7337, 8994; quod similiter per "matrem", n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, 6 5581, 8897, 10490; quod "accipere in domum propriam "sit cohabitare, patet.) Ex his nunc constare potest, quanta arcana latent in Verbo, quae solum patent illis qui sciunt ejus sensum internum seu spiritualem. Absque illo sensu nec sciri potest quid significatur per quod Apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matthaeus 19:28; Luca 22:30);

per "apostolos" ibi non intelliguntur apostoli, sed omnia vera ex bono quae a Domino; ita significatur per ea verba, quod Dominus solus omnes judicaturus sit ex veris quae ex bono, ita unumquemvis secundum illa.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10132

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10132. ‘Agnos filios anni in diem’: quod significet bonum innocentiae in omni statu, constat ex significatione ‘agnorum’ quod sint bonum innocentiae, de qua sequitur, ex significatione 'filiorum ‘anni’ quod sit quale infantiae, cui tamen vera implantata sunt, de qua etiam sequitur, et ex significatione ‘in diem’ quod sit in omni statu, nam per ‘diem’ significatur status, et per mane diei 1 ac per vesperam ejus, in quibus fiebant holocausta ex agnis, significatur omnis status; quod ‘dies’ sit status, videatur n. 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680, et quod vices statuum 2 se habeant sicut vices diei quoad mane, meridiem, vesperam, noctem, et iterum mane, n. 5672, 5962, 6110, 8426.

[2] Quod ‘agni’ sint bonum innocentiae, constat ex locis in Verbo ubi agni nominantur, ut apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis, et saginatum una; et puer parvus ducet ea; ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum suam impellet; non corrumpent se in toto monte sanctitatis Meae. Et fiet in die illo, radicem 3 Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent; et erit quies Ipsius gloria, 11:6, 8-10; describitur hic status pacis et innocentiae in caelis et in Ecclesia postquam Dominus in mundum venit; et quia status pacis et innocentiae describitur, memorantur agnus, haedus, et vitulus, tum puer parvus, lactens, et ablactatus, et per omnes illos 4 significatur bonum innocentiae, bonum innocentiae intimum per ‘agnum’, bonum innocentiae interius per ‘haedum’, et bonum innocentiae exterius per ‘vitulum’; similiter per ‘puerum’, ‘lactentem’, et ‘ablactatum’; ‘mons sanctitatis’ est caelum et Ecclesia ubi bonum innocentiae, ‘gentes’ sunt qui in illo bono sunt, ‘radix 5 Jischaji’ est Dominus a Quo id bonum; 6 bonum amoris ab Ipso in Ipsum, quod etiam bonum caeleste vocatur, est bonum innocentiae;

[3] quod ‘agnus’ sit bonum innocentiae in genere, ac in specie bonum innocentiae intimum, constat ex eo quod primo loco 7 8 nominetur, tum ex eo 9 quod Ipse Dominus dicatur Agnus, videbitur in 10 sequentibus; quod ‘haedus’ sit bonum innocentiae interius, videatur n. 3519, 4871, quod ‘vitulus’ seu juvencus sit bonum innocentiae exterius, n. 430, 9391, quod ‘puer’ sit innocentia, n. 5236, similiter 11 ‘lactens’, ‘ablactatus’, seu infans 12 n. 430, 2280, 3183, 3494, 5608, mons sanctitatis' quod sit ubi bonum amoris in Dominum, n. 6435, 8758, quod ‘gentes’ sint qui in illo bono, n. 1416, 6005;

[4] quod bonum amoris in Dominum, quod bonum caeleste vocatur, sit bonum innocentiae, constat ex illis qui in caelo intimo sunt, qui quia in illo bono sunt, apparent 13 nudi et sicut infantes, ex causa quia nuditas est innocentia, pariter infantia, videantur citata n. 9277, et n. 3887, 9680. Dicitur quod commorabitur lupus cum agno, quia per ‘lupum’ significantur qui contra innocentiam, ut quoque apud eundem,

Lupus et agnus pascent simul, non malum facient, nec perdent in toto monte sanctitatis Meae, 65:25:

et apud Lucam, Dixit Jesus ad discipulos quos emisit, Ecce mitto vos sicut agnos in medium luporum, 10:3.

[5] Quoniam Dominus cum in mundo quoad Humanum Suum fuit ipsa Innocentia, et quoniam inde omne innocentiae ab Ipso procedit ideo Dominus dicitur Agnus, et Agnus Dei, ut apud Esaiam,

Mittite 14 Agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae zionis, 16:1:

apud eundem,

Exactionem sustinuit et afflictus est, non tamen aperuit os Suum; sicut agnus ad mactationem ducitur, 53:7:

apud Johannem, Vidit Johannes Baptista Jesum venientem, dixit, Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi, 1:29, 36: in Apocalypsi, Agnus qui in medio throni pascet eos, ac deducet eos ad vive fontes aquarum, 7:17: et alibi, Hi sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno, 14:4;

praeter 15 pluries alibi in Apocalypsi, ut 5:6, 8, 12, 13, 6:1, 16, 7:9, 10, 14, 12:11, 13:8, 14:1, 15:3, 17:14, 19:7, 9, 21:9, 14, 16 22, 23, 27, 22:1, 3.

[6] Quia agni sunt qui in innocentia, ideo Dominus dixit ad Petrum, primum, Pasce agnos Meos, et postea, Pasce oves Meas, et adhuc, Pasce oves Meas, Joh. 21:15-17;

‘agni’ 17 ibi sunt qui in bono amoris in Dominum, nam hi in bono innocentiae prae reliquis sunt, ‘oves’ autem 18 qui in bono charitatis erga proximum, et qui in bono fidei.

[7] Simile per ‘agnos’ significatur apud Esaiam,

Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et bracchium ipsius dominatur Ipsi; sicut pastor gregem Suum pascet, in bracchium Suum colliget agnos, in gremio Suo portabit, lactentes leniter ducet, 40:10, 11;

quod haec de Domino dicta sint 19 , patet; quia per agnos intelliguntur qui in amore in Ipsum, ita in bono innocentiae, ideo dicitur quod ‘illos colliget in bracchium Suum et portabit in gremio’, sunt enim conjuncti Domino per amorem, et amor est conjunctio spiritualis, et ideo quoque additur quod ‘lactentes leniter ducet’, ‘lactentes’ enim et infantes sunt qui in bono innocentiae, n. 430, 2280, 3183, 3494.

[8] Ex his nunc constare potest quid significant holocausta et sacrificia ex agnis, et cur illa quolibet die fierent, quolibet sabbato, quolibet novilunio, et quolibet festo, [et] in festo Paschatis singulis diebus; et cur ad 20 festum Paschatis agnus, qui dicebatur agnus Paschalis, comederetur; de quo ita apud Moschen, Mensis hic vobis caput mensium, primus hic vobis respectu mensium anni; sumetis pecudem masculum de agnis vel de haedis; ac sument de sanguine, et dabunt super postes, et super superliminare, et super domus in quibus comedent eam; non comedent de ea crudum aut coctum in aquis, sed assum igne, Exod. 12:1 21 seqq. ;

per festum Paschatis significabatur 22 liberatio eorum qui recipiunt Dominum amore et fide, a damnatione, n. 9286, 9287-9292, ita qui in bono innocentiae sunt, nam bonum innocentiae est intimum amoris et fidei, et est anima illorum; quapropter dicitur quod sanguinem ejus darent super postes, superliminare, et domus, nam ubi bonum innocentiae est, illuc 23 infernum 24 intrare non potest; quod comederent assum igne, erat causa quia per id significabatur bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum a Domino.

[9] Quia agnus innocentiam significabat, ideo cum impleti fuerunt dies post partum, offerebatur agnus filius anni in holocaustum, ac filius columbae aut turtur in sacrificium, Lev. 12:6;

per filium columbae et per turturem similiter significabatur 25 innocentia, ac per agnum per partum in sensu spirituali significatur partus Ecclesiae, qui est boni amoris, non enim 26 alius partus in caelo intelligitur; et per holocaustum et sacrificium 27 ex illis significatur purificatio a malis per bonum innocentiae; nam hoc bonum est in quod Divinum influit ac per quod purificat.

[10] Quod qui peccaverit per errorem, offerret agnum aut capellam caprarum, aut duos turtures, aut duos filios columbarum, in reatum, Lev. 5:1-13, erat causa quia ‘peccatum per errorem’ est peccatum ex ignorantia, et si in ignorantia est innocentia, fit purificatio. De Naziraeo etiam dicitur quod cum implevit naziraeatum suum, offerret agnum filium anni in holocaustum, et agnam filiam anni in sacrificium peccati, et arietem unum in sacrificium eucharisticum tum calathum azymorum placentas mixtas oleo, et lagana azymorum uncta oleo, Num. 6:13-15;

per illa omnia, nempe per agnum, agnam, arietem, panes azymos, placentas, lagana, et oleum, significantur caelestia, hoc est, quae amoris sunt in Dominum a Domino; quod illa a Naziraeo post impletionem dierum naziraeatus sacrificarentur, erat causa quia Naziraeus repraesentabat caelestem hominem, seu 28 Dominum quoad Divinum Caeleste, n. 3301; Divinum Caeleste est Divinum Domini in caelo intimo, et hoc Divinum est innocentia.

[11] Ex his constare potest quod per ‘agnum’ significetur bonum innocentiae, nam per omnes bestias quae sacrificabantur, aliquid Ecclesiae significatum est; quod apprime constare potest ex eo quod Ipse Dominus dicatur Agnus, ut constat ex locis supra citatis; et quoque quod illi dicantur 29 ‘agni’ qui Dominum amant, ut apud Esai. 40:10, 11;

et apud Johannem 21:15;

et quod etiam homines probi dicantur ‘oves’, Matth. 15:21-29, 25:31-41, 30 26:31; Joh. 10:7-16, 26-31, 21:16, 17, et alibi; ac homines mali ‘hirci’, Matth. 25:32 31 ; Sach. 10:3; Dan. 8:5-11, 25; quod omnes bestiae utiles ac mites significent affectiones et inclinationes bonas, at inutiles et immites affectiones et inclinationes malas, videantur citata n. 9280. Bonum innocentiae significatur non modo per ‘agnum’ sed etiam per ‘arietem’ et per ‘juvencum’, sed cum differentia quod per ‘agnum’ significetur bonum innocentiae intimum, per ‘arietem’ bonum innocentiae interius seu medium, ac per ‘juvencum’ bonum innocentiae externum;

[12] est enim apud hominem externum, internum, et intimum in unoquovis erit bonum innocentiae, ut homo regeneratus sit, nam bonum innocentiae est ipsa essentia omnis boni; quia hi tres gradus innocentiae significantur per juvencum, arietem, et agnum, ideo illi tres offerebantur in sacrificium et in holocaustum quando repraesentabatur purificatio per id bonum, quod factum in singulis noviluniis, in festis, die primitiarum, cum inaugurabatur altare, ut patet in Num. 7:15, 21, 27, 33 32 seq. , 28:1-fin. , et 29:1-fin. ; quod ‘juvencus’ sit bonum innocentiae externum, videatur n. 9391, 9990, quod ‘aries’ sit bonum innocentiae internum, n. 10042. Quid innocentia, et qualis illa apud infantes, qualis apud simplices qui in ignorantia, et qualis apud sapientes, videantur citata n. 10021 fin.

[13] Quod dicatur quod agnus qui offerretur in holocaustum, esset filius anni, significabat quod tunc esset agnus, cum enim excedebat annum, erat ovis; et quia agnus erat sicut infans ovis, per illum significabatur tale bonum quod infantiae est, quod est bonum innocentiae; inde quoque erat quod agni 33 offerrentur in holocaustum in primo mense anni, quando Pascha, Exod. 12:2 seq. ; Num. 28:16, 19; 34 in die primitiarum, Num. 28:26, 27; 35 in die quo motitabant manipulum, Lev. 23:11, 12, nam per primum mensem anni, perque diem primitiarum, et per diem motitationis manipuli, etiam status infantiae, ita status innocentiae, significabatur.

Footnotes:

1. ejus

2. The Manuscript places this after habeant.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. omnia illa

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts nam.

7. The Manuscript inserts hic.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et

10. ut constabit a

11. quod

12. The Manuscript inserts sit innocentia.

13. The Manuscript inserts et.

14. Mitte, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. etiam

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. enim

18. The Manuscript inserts sun.

19. dicantur

20. ante

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. significatur

23. ibi

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. significatur

26. quia non

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. ita

29. illi dicuntur

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

35. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.