From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #875

Study this Passage

  
/ 1232  
  

875. "Quia venit hora judicii Ipsius." Quod significet separationem viventium secundum Divina vera a non viventibus secundum illa, constat ex significatione "horae", quod sit status, hic status ultimus ecclesiae (de qua sequitur); et ex significatione "judicii", quod sit separatio bonorum a malis, ita viventium secundum Divina vera Domini a non viventibus secundum illa, hi enim sunt mali, illi autem boni; quod separatio illorum significetur per "ultimum judicium", constare potest ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio dicta sunt: quod sit separatio viventium secundum Divina vera a non viventibus secundum illa, constare potest a locis in Verbo ubi de ultimo judicio agitur; ut a capite [l] 25 apud Matthaeum, ubi describitur separatio ovium ab hircis, quod "oves" sint qui bona fecerunt, et "hirci" qui non bona; tum a locis in Verbo ubi dicitur

quod "quisque judicabitur secundum opera", hoc est, secundum vitam ejus, (Ut Matthaeus 16:27; Johannes 5:29; 1 Apocalypsis 14:13; 20:12, 13; cap. 22:12, et alibi;)

videatur supra (n. 785). Quod dicatur "hora judicii", est quia "hora" significat non modo tempus, sed etiam statum; (sicut "dies", "septimana", "mensis", "annus", et in genere "tempus", videatur supra, n. 571, 610, 2 664, 673, 747, 761; ac de significatione "horae" in specie, n. 194, 488, 673); quod toties in Verbo dicatur "hora" et "dies", est propter sensum spiritualem in singulis Verbi; nam dum homo cogitat horam et diem, et inde tempus, angeli, qui in spirituali sensu Verbi sunt, cogitant statum; causa est quia angeli non aliquam ideam temporis habent, quoniam non illis sunt dies, septimanae, menses et anni, quales in mundo, sed sunt illis mutationes status, ex quibus mensurant successiva (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 162-169, ubi De Tempore in Caelo actum est] .

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #673

Study this Passage

  
/ 1232  
  

673. [Vers. 13.] "Et in illa hora." - Quod significet dum ille status, constat ex significatione "horae", quod sit status; hic itaque ille status quando "bini testes ascenderunt in caelum, ac viderunt illos inimici illorum." Quod "hora" significet statum, est quia in Verbo "tempora", et quae temporis sunt, sicut "horae", "dies", "septimanae", "menses", "anni" "saecula", et praeterea "mane", "meridies", "vespera", "nox", tum "ver", "aestas", "autumnus" et "hiems", 1 significant status vitae. (Quod talia significentur per "tempora", illustratum et ostensum est in opere De Caelo et Inferno 162-169, ubi De Tempore in Caelo actum est; ut et supra, n. 571, 610, 664; et quod "hora" significet durationem quamcunque status, minorem et majorem, ita tempus et statum, supra, n. 194; et quod numerus adjectus determinet statum quoad ejus quale, n. 488.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232