845. "Habens intelligentiam computet numerum bestiae." Quod significet quod qui in illustratione sunt, inquirant quale fidei hujus religiosi, constat ex significatione "habens intelligentiam", quod sit qui in illustratione est (de qua sequitur); ex significatione "computare", quod sit inquirere; causa quod "computare" significet inquirere, est quia in binis sensibus Verbi, nempe in sensu litterali et in sensu spirituali, verba praedicantur secundum sua subjecta; ita "computare" de numero, et inquirere de quali fidei: et ex significatione "numeri bestiae", quod sit quale fidei hujus religiosi; quod "numerus" significet quale fidei, videatur supra (n. 841); et quod "bestia" significet fidem separatam a vita, quae fides est hujus religiosi: inde constare potest, quod "Habens intelligentiam computet numerum bestiae", significet quod qui in illustratione sunt, inquirant quale fidei hujus religiosi. Quod illi qui in illustratione sunt, inquisituri sint, est quia quale fidei istius religiosi ab aliis non videri potest, ita nec inquiri; nam omne Verbi, per quod fiet inquisitio, et ex quo judicatio, in luce caeli est, et inde non nisi quam ex illa luce potest videri, et illa lux est quae illustrat hominem; quare inquirere quale fidei alicujus religionis, quod confirmatum est per aliqua loca ex Verbo, non alius potest quam qui in luce caeli est, proinde qui in illustratione est.
Apocalypsis Explicata #841
841. "Aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus." Quod significet vel simile ejus quoad vitam, vel simile ejus quoad fidem, constat ex significatione "nominis", quod sit quale boni amoris et inde vitae, et ex significatione "numeri", quod sit quale veri fidei et inde intelligentiae; inde per "numerum nominis" significatur quale veri fidei et inde intelligentiae ex quali bono amoris et inde vitae; hic in opposito sensu quia dicitur "nomen bestiae" et "numerus nominis ejus." Quod "nomen" in Verbo significet quale alicujus quoad bonum, seu quoad amorem, ita quoad vitam, videatur supra (n. 102, 135, 148, 676, 695 [b] 696 [a] 815 [c]): et quod "numerus" significet quale rei de qua agitur, et quod quale illud determinetur per numeros qui apponuntur, etiam supra (n. 429, 430, 574), ita quale veri fidei: et quod "numerare" significet nosse quale rei, ac ordinare et disponere secundum id (n. 453).
Quod "numerus" significet quale veri et inde fidei, est quia numerus involvit multitudinem, ac "multitudo" in Verbo praedicatur de veris (videatur supra, n. 336 [a] , 337): inde nunc per "numerum nominis" significatur quale veri ex bono, seu quale fidei ex amore; sed hic in opposito sensu, quia dicitur de "bestia."