From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #84

Study this Passage

  
/ 1232  
  

84. Et ecce vivens sum in saecula saeculorum." - Quod significet ab Ipso vita aeterna, constat ex significatione "vivens esse", quod sit esse ab aeterno, et in Ipso solo vita a Se Ipso (de qua supra, 1 n. 82); hic autem quod sit vita in aliis, et vita Ipsius in aliis est vita aeterna; nam dicitur mox prius, quod fuerit "mortuus", per quod significatur quod fuerit rejectus, quia non receptus fide et amore; quare hic per "vivens" esse significatur quod recipiatur ab illis qui in vita Ipsius sunt, quae vita est in fide et amore apud hominem, et illa vita est vita aeterna: quod (per) "in saecula saeculorum" significatur in aeternum, patet absque explicatione. Quod vita Domini sit vita fidei et amoris in Ipsum, et quod illa vita sit vita aeterna, ex pluribus locis in Verbo constat, ut a sequentibus:

- Apud Johannem,

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit in Filium, non videbit vitam" (3:14-16, 36);

apud eundem,

"Aqua, quam Ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:10, 11, 14); "aqua" est verum fidei (videatur supra, n. 71):

apud eundem,

"Omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habet Vitam aeternam; verba, quae Ego loquor, spiritus sunt et vita sunt" (6:40, 63); "verba" quae Dominus loquitur etiam sunt vera fidei:

apud eundem,

Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet" (11:25, 26);

apud eundem,

"Operamini cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis dat" (6:27); "cibus" quem Dominus dat, etiam est verum et bonum fidei, quia intelligitur cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 8562, 9003).

Dictum est quod vita Domini sit in fide et amore in Ipsum apud hominem; causa est quia omne fidei et amoris est ab Ipso, et quod ab Ipso est etiam Ipse est, est enim Divinum Ipsius procedens, quod vocatur "Spiritus veritatis" et "Spiritus Sanctus": et quia Dominus est in illo, et est Ipse, ideo dicitur quod mansuri sint in Domino, per quod intelligitur in fide et amore in Ipsum ab Ipso; ut apud Johannem:

"Jesus dixit, Manete in Me et Ego in Vobis: .... si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis petetis, et fiet vobis: .... manete in amore meo; si verba mea servaveritis, manebitis in amore meo" .... "qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (15:4-10).

Ex his sciri potest, quid intelligitur per haec apud Johannem,

"Vos videtis Me; quia Ego vivo et vos vivetis" (14:19).

(Quod "videre" Dominum sit credere in Ipsum, videatur supra, n. 14, 25, 37; et quod "fidem habere" seu "credere" in Dominum sit in amore et charitate esse, in opusculo De Ultimo Judicio 33-39; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #37

Study this Passage

  
/ 1232  
  

37. "Et videbit Ipsum omnis oculus." - Quod significet quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione "videre", quod sit intelligere, percipere et agnoscere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4723, 10705); et ex significatione "oculi", quod sit intellectus et fides (de qua n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051, 10569), ita qui in veris ex bono sunt; nam hi in fide sunt et inde intellectu.

Quod "oculus" significet intellectum et fidem, est ex correspondentia; intellectus enim est visus internus, et is visus est qui videt per oculum; determinat enim hunc ad objecta, et disponit interiora ejus, quae sunt plura, ad receptionem: inde apparet iris et pupilla nunc dilatata, nunc contracta, nunc obscura, nunc lucida, quandoque scintillans, prorsus secundum intellectus cupidinem et desiderium. Inde est, quod ab oculis aliquatenus videri possit affectio cogitationis. Ex hac correspondentia est quod "oculus" significet intellectum. Quod etiam "oculus" significet fidem, est quia vera fidei non alibi quam in intellectu resident; vera quae non ibi resident, non sunt in homine (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-36).

Quod "oculus" in sensu spirituali sit fides, est quoque ex aspectu Domini ab angelis; vertunt enim jugiter faciem ad Ipsum, et Vident Ipsum fide et intellectu (de qua conversione videatur in opere De Caelo et Inferno 123, 142, 143, 145, 151, 153, 255, 272, 510).

  
/ 1232