From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #831

Study this Passage

  
/ 1232  
  

831. [Vers. 15.] "Et datum ei dare spiritum imagini bestiae." Quod significet quod per conjunctionem cum Verbo aliquid vitae spiritualis inesset, constat ex significatione "spiritus", quod sit vita spiritualis (de qua sequitur); et ex significatione "imaginis bestiae", quod sit doctrina fidei separatae a bonis operibus, quae doceretur et crederetur in ecclesia (de qua supra, n. 827 [a]); inde sequitur, quod per "dare spiritum imagini bestiae", significetur quod per conjunctionem ratiociniorum ex naturali homine cum Verbo aliquid vitae spiritualis inesset; sed quale vitae, dicetur in sequentibus. Quod per "spiritum" significetur vita spiritualis, est quia per "spiritum" in supremo sensu significatur Divinum Verum procedens a Domino, et inde applicate ad homines, qui id recipiunt, significatur vita spiritualis (videatur supra, n. 183): vita spiritualis est eadem cum vita ex Divinis veris; et quia Verbum est Divinum Verum, et inde ex illo est vita spiritualis homini, ideo quando ratiocinia ex naturali homine pro fide separata a vita, conjuncta sunt cum Verbo, et inde facta est doctrina pro ecclesia, inest ei aliquid vitae spiritualis; nam omnia quae in Verbo sunt, in se spiritualia sunt, et dant vitam spiritualem illis qui ei student, secundum receptionem corde: quare Dominus dicit,

"Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt" (Johannes 6:63).

[2] Quoniam in antecedentibus actum est de amore caelesti, in quo sunt angeli tertii caeli, velim nunc aliquid dicere de amore spirituali, in quo sunt angeli secundi caeli. Amor spiritualis est amor veri, ac in supremo sensu amor Divini Veri quod procedit a Domino; ita quoque amor in Dominum, sed in inferiori gradu quam in quo sunt angeli caelestes: hi, nempe angeli caelestes, in amore in Dominum sunt ex receptione Divini Boni ab Ipso; illi autem, nempe angeli spirituales, in amore in Dominum sunt ex receptione Divini Veri ab Ipso; differentia est sicut inter amorem voluntate et inter amorem intellectu, aut sicut inter flammam et ejus lucem; etiam lux apud angelos tertii caeli trahit a flammeo, et lux apud angelos secundi caeli trahit a candido (sed plura de his videantur in opere De Caelo et Inferno 126-140). Similiter differt vita illorum: vita angelorum tertii caeli consistit in affectionibus boni, et vita angelorum secundi caeli in affectionibus veri; illa differentia talis est ut probe internoscantur ex faciebus, et quoque ex loquelis. Quoniam amor spiritualis est amor veri, et illi quoad vitam suam sunt affectiones veri, ideo illi loquuntur de sanctis caeli et ecclesiae secus ac angeli tertii caeli, qui de illis non loqui possunt, ut supra dictum est; at quia usque angeli caelestes perficiuntur sapientia per auditionem, ideo sunt angeli intermedii, qui vocantur angeli caelestes spirituales, qui praedicant et docent vera in templis illorum, quae vocantur Domus Dei, et sunt ex ligno.

[3] Quod angeli spirituales, ex amore spirituali qui facit vitam illorum, sint affectiones veri, et non affectiones boni, est quia illi per aliam viam reformantur et regenerantur, ac fiunt angeli, quam angeli caelestes; angeli enim spirituales primum admittunt vera in memoriam, et inde in intellectum, qui sic ab illis formatur; et tunc quantum afficiuntur Divinis veris spiritualiter, hoc est, propter illa, tum propter vitam secundum illa, tantum perficiuntur; angeli autem caelestes non primum admittunt vera in memoriam, sed statim in voluntatem, et per actus in vitam: inde hi non loqui possunt de Divinis veris, sed solum volunt et faciunt illa; illi autem loquuntur Divina vera, quia inscripta etiam sunt memoriae apud illos, et cogitatio ex memoria loquitur.

[4] At spirituales angeli non admittunt aliquod verum in memoriam, et inde in intellectum apud se, nisi videant illud; angeli enim in illo caelo vident vera ex luce veri, ita ex illustratione a Domino; sunt enim vera in caelis objecta spiritualia, quae clarius coram angelis ibi apparent quam objecta naturalia coram hominibus in mundo; quare illi 1 sciunt quod fides non aliud sit quam agnitio veri quia vident quod verum sit, et prorsus non capiunt quod dari possit apud aliquem fides alicujus rei non visae, seu intellectae; sic enim non scit homo num verum sit aut num falsum, ac fides falsi est damnosa: inde patet quod visus intellectualis apud illos sit visus spiritualis. Angeli illi perficiuntur intellectu, quantum in amore veri sunt propter vitam et ejus genuinos usus, ac tantum implantantur vera vitae illorum, ac fiunt affectiones veri; trahunt enim vera omnem suam essentiam et inde vitam a bono, ita intellectus a voluntate et ejus activo; intellectus enim est receptaculum veri, et voluntas est receptaculum boni, et activum eorum complet et fundat; inde etiam vera, ex quibus formatus est intellectus eorum, quando fiunt voluntatis, et inde actus, vocantur bona, sed bona spiritualia; quae quia tunc fiunt amoris illorum, intrant vitam, et formant illam. Ex his quoque patet quod vita cujusvis hominis sit ex operibus ejus, quia affectio quae voluntatis et cogitatio quae intellectus in illis terminantur, et sic existunt; quae nisi terminatae sunt, pereunt: voluntas enim non existit nisi activa fiat; et si non voluntas est, perit intellectus, et remanet solum facultas intelligendi.

[5] Quia amor eorum est amor veri, ideo pro proximo agnoscunt verum actu, quod vocatur bonum spirituale; ita bonum ecclesiae, bonum societatis in qua sunt, bonum concivium in societate, proinde etiam bonum morale quod vocatur sincerum, et bonum civile quod vocatur justum: quare amor eorum erga proximum etiam consistit in exercitiis, quae sunt opera; omnes etiam ibi usus amant, ac intendunt operibus, per quae cogitationes suas tenent quasi domi, et detinent ab otio, quod est, sicut etiam vocatur, pulvinar diaboli. Sciunt quod non alii possint in amore spirituali teneri quam qui jucundum in operibus percipiunt; hi in sua affectione stata sunt, reliqui in omni et sic in nulla, nam divagantur quo voluptates et cupiditates illos ferunt. Angeli secundi caeli etiam, sicut angeli tertii caeli, habitant distincti in societates; at horum societates sunt supra illorum, propter influxum amoris caelestis in amorem spiritualem; nam amor spiritualis trahit suam essentiam ab amore caelesti, per influxum mediatum et immediatum a Domino.

[6] Sunt in caelo spirituali palatia magnifica, in quibus intus omnia fulgent lapidibus pretiosis, et decoramentis in talibus formis ut non aequari possint aliqua pictura in mundo, nec exprimi verbis; ars enim ibi in sua arte est, imprimis architectonica: ex illo caelo trahunt plures artes in mundo suas leges et harmonias, unde pulchritudines. Argentum, quod apud illos qui infra illos caelos habitant invenitur, datur a Domino ex illo caelo, at aurum ex caelo tertio; nam argentum correspondet bono spirituali, quod in sua essentia est verum, et aurum correspondet bono caelesti. Angeli spirituales vestibus ex bysso et serico, in genere splendentibus, induti sunt: et quia caeli spirituales correspondent oculis, ibi sunt paradisiaca, tum visa iridea in multis locis, quae etiam ineffabilis pulchritudinis sunt. Non sciunt aliquid ibi de sensu litterae Verbi, sed de sensu spirituali ejus, in quo sensu illis est Verbum, quod ab unoquovis legitur: ibi justitia, sinceritas, veritas, castitas, et plures moralis vitae laudes regnant. Illi caeli constituunt regium Domini; at caeli superiores, ubi sunt angeli caelestes, constituunt sacerdotium Domini; nam regium Ipsius est Divinum Verum, ac sacerdotium Ipsius est Divinum Bonum.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #827

Study this Passage

  
/ 1232  
  

827. "Dicens habitantibus super terra facere imaginem bestiae." Quod significet ordinationem statutam quod prorsus talia docerentur et crederentur ab omnibus in ecclesia, constat ex significatione "habitantium super terra", quod sint omnes qui ab ecclesia (ut mox supra, n. 826); et ex significatione "imaginis bestiae", quod sit doctrina fidei separatae a bonis operibus et inde cultus, confirmata ex sensu litterae Verbi per ratiocinia ex naturali homine; inde per "facere illam imaginem" significatur facere statutum seu ordinare quod prorsus ita doceatur et credatur; ut quoque factum est in ecclesiis ubi doctrina fidei separatae recepta est.

Quod "imago" illa significet, est quia omnia spiritualia sisti possint per imagines, tum per idola in mundo spirituali, et per illa effigiari singula doctrinae, quod etiam factum vidi; inde est quod "imagines" et "idola" in Verbo talia significent; quod "idola" significent falsa doctrinae, videatur supra (n. 587, 650 [b] 654 [h] 780 [a]): inde nunc per "dicere habitantibus super terra facere imaginem bestiae", significatur ordinatio statuta ut ab omnibus in ecclesia prorsus talia docerentur et crederentur. Quod apud illos qui ab Ecclesiis Antiquis fuerunt imagines repraesentativae doctrinae eorum et inde cultus factae sint, at quod filiis Israelis, propter propensionem animi eorum ad cultum idololatricum, illas facere prohibitum fuerit, constat ex Verbo.

[2] Ut itaque sciatur quod "imagines" talia significent, velim ad confirmationem sequentia loca e Verbo adducere: Apud Mosen,

"Non facies tibi sculptile, aut ullam imaginem quae in caelis desuper, et quae in terris infra, et quae in aquis sub terra; non incurvabis te illis, et non coles illa" (Exodus 20:4, 5);

"Non facietis vobis idola, nec sculptile aut statuam erigetis vobis, nec lapidem imaginis dabitis in terra vestra ad incurvandum vos 1 illis" (Leviticus 26:1);

"Ne faciatis vobis sculptile imaginis ullius similitudinis, figuram maris aut feminae, figuram ullius bestiae quae in terra, figuram ullius avis alae quae volat sub caelo, figuram ullius reptilis in terra, figuram ullius piscis qui in aquis sub terra" (Deuteronomius 4:16-18):

quod filiis Israelis prohibitum fuerit idola, sculptilia, imagines et figuras ullius rei in caelis, in terra, et in aquis facere, erat, quia Ecclesiae Antiquae, quae fuerunt ante Ecclesiam Israeliticam, ecclesiae repraesentativae fuerunt, et quia filii Jacobi prorsus externi homines fuerunt, et externi homines eo tempore, quando omnis cultus repraesentativus fuit, proni ad idololatrias erant, ita ad cultum talium quae coram oculis apparebant. Nunc quia Antiquae Ecclesiae repraesentativae fuerunt, ideo homines istarum ecclesiarum fecerunt sibi sculptilia et imagines variarum rerum, quae repraesentabant et inde significabant caelestia; et antiqui delectabantur illis ex eo quod significarent talia; quare cum illa inspectabant, recordabantur caelestium quae repraesentabant, et quia haec religionis illorum fuerunt, illa colebant; inde erant illis luci, erant excelsa, erant figurae sculptae, fusae et pictae, positae vel in lucis, vel super montibus, vel in templis, vel in domibus eorum. Inde in Aegypto, ubi scientia repraesentationum, quae eadem est cum scientia correspondentiarum, floruit, fuerunt imagines, idola et sculptilia, tum hieroglyphica; similiter apud varias gentes. Sed quando homines ecclesiarum illarum ab internis facti sunt externi, tunc caelestia et spiritualia, quae repraesentabantur et inde significabantur, remanserunt sicut traditiones apud illorum sacerdotes et sapientes, qui vocati sunt magi et harioli; inde vulgus propter religiosum, quod patres illorum in illis viderunt, coepit colere illa, et 2 vocare suos deos. Nunc quia filii Jacobi prae ceteris externi homines fuerunt, et inde proni ad idololatrica, et quoque ad magica, ideo tam severe prohibitum fuit illis sibi facere sculptilia, imagines et figuras ullius similitudinis rerum existentium in caelis, super terra, et in mari; quia omnia quae in mundo sunt, repraesentativa sunt, sicut volatilia, bestiae, pisces, reptilia; nam quantum illa idololatrice colebant, tantum non agnoscebant Jehovam; sed usque quia etiam apud illos repraesentativa ecclesia fuit, aedificatum est Tabernaculum, in quo repraesentativa caelestium praecipua posita fuerunt, sicut mensa super qua panes, altare aureum super quo suffiebatur, candelabrum cum lucernis, arca cum propitiatorio et cum cherubis desuper, altare non procul ab ostio tabernaculi, super quo ignis sacer; ac postea aedificatum est Templum, in quo etiam omnia repraesentativa erant, sicut picturae inibi, lavacra extra illud, mare aeneum sub quo boves qui portabant, tum columnae et porticus, cum vasis ex auro, quae omnia illis licuit colere sicut sancta, modo agnoscerent Tabernaculum ac postea Templum pro Habitaculo Jehovae: haec data sunt illis ne deflecterent ad idololatrica et magica, quae tunc erant apud varias gentes in Asia, ut in Aegypto, Syria, Assyria, Babele, Tyro et Sidone, Arabia, Aethiopia, Mesopotamia, ac imprimis in terra Canaane, et circum illam.

[3] Ex his constare potest unde est quod "idola" in Verbo significent falsa religionis, ac "imagines" doctrinalia. Quod talia fuerint apud varias gentes in terris Asiaticis, constare potest ex diis Labanis Syri, quos Rachel uxor Jacobi abstulit (Genesis 31:19, 20); ex vitulis et aliis idolis in Aegypto; ex hieroglyphicis ibi sculptis et pictis in templis, super obeliscis et super parietibus; ex Dagone idolo Philisthaeorum in Ekrone; ab idolis a Salomone factis, ac postea a regibus in templo Hierosolymae, ac in Samaria; et ab altaribus, statuis, imaginibus et lucis, apud gentes terrae, quae filii Israelis destruere jussi sunt, ut patet ex variis locis in Verbo.

[4] Ex scientia correspondentiarum et repraesentationum etiam fuit,

Quod sacerdotes et harioli Philisthaeorum suaserint ut facerent imagines haemorrhoidum et murium qui vastarunt terram, ex auro, et ponerent illas juxta arcam, quam remittebant super plaustro novo ducto a vaccis; et quod sic darent Deo Israelis gloriam (1 Sam. 6, 3 seq.);

sciebant enim tunc sacerdotes et harioli illorum, quid illa omnia repraesentabant; et quod haemorrhoidum et murium imagines significarent falsa religionis illorum, quae placarentur per illas factas ex auro, ut dona.

[5] Doctrinalia etiam per "imagines significantur in sequentibus locis: Apud Ezechielem,

"Argentum eorum in plateas projicient, et aurum eorum in abominationem erit, ..eo quod decus ornatus sui in superbiam transposuerint, ac imaginis abominationum detestationum suarum fecerint ex eo; ideo dedi id illis in abominationem" (7 [19,] 20):

agitur ibi de devastatione ecclesiae per falsa et mala, quae intelligitur ibi per "gladium", "pestem" et "famem" (vers. 15), quae consument illos: per "argentum", quod in plateas projicient, et per "aurum" quod in abominationem erit, significatur verum ecclesiae ac bonum ejus versa in falsum et in malum; "in plateas projicere" significat dispergere, et "esse in abominationem" significat verti in malum infernale, nam hoc abominationi est: "quod decus ornatus sui in superbiam transposuerint, ac imagines abominationum detestationum suarum fecerint ex eo", significat quod totam ecclesiam et doctrinam ejus, ac omnia quae in ea, impleverint profanis; "decus ornatus" significat ecclesiam et ejus doctrinam; ac "imagines abominationum detestationum" significant omnia ejus, ita doctrinalia, quorum bona et vera profanata sunt; "abominationes" sunt bona profanata, ac "detestationes" sunt vera profanata.

[6] Apud eundem,

"Accepisti..vasa ornatus tui ex auro meo et ex argento meo, quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines maris, cum quibus scortareris" (16:17):

haec de "abominationibus Hierosolymae", per quas intelliguntur adulterationes veri ac boni doctrinae ex Verbo; "vasa ornatus ex auro et argento" significant cognitiones boni et veri ex Verbo; "facere inde imagines maris significat facere doctrinalia ex falsis apparentia sicut ex veris; et "scortari cum illis" significat falsificationem illarum.

[7] Apud eundem,

Oholiba scortata est in Aegypto, .... "amavit filios Aschuris;.... addidit ad scortationes suas..cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictos minio, .... adamavit eos ad aspectum oculorum" (23 4 12, 14, 16):

per "Oholibam" intelligitur Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, proinde doctrina ecclesiae; per "scortari" significatur falsificatio et adulteratio Verbi; et quia per "Aegyptum" significantur vera naturalia, quae vocantur scientifica, et per "Aschurem" vera rationalia, tum in opposito sensu falsa, inde patet quid significatur per "scortari cum illis": quoniam per "Chaldaeos" significantur vera Verbi profanata, quia applicata amoribus sui et mundi, inde per "imagines Chaldaeorum" significantur doctrinalia illis amoribus litantia; "pictae minio", significat illa exterius apparentia sicut vera, tametsi intus sunt profana; simile significatur per "viros pictos super pariete"; "paries pictus" est doctrinalium apparentia in externis. Per "imagines" similia significantur apud Esaiam 2:16; apud Davidem, 73:20; tum in sequentibus in Apocalypsi 14:9-11; 15:2; 16:2; 19:20; 20:4. (Videantur insuper quae de "idolis" et "sculptilibus" supra, n. 587, 650 [d] , 654 [h] , 780 [a] , dicta, et ex Verbo allata et explicata sunt.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232