From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #825

Study this Passage

  
/ 1232  
  

825. "Ut et ignem faciat descendere a caelo in terram coram hominibus." Quod significet amorem falsi ex malo oriundum ex fastu propriae intelligentiae sicut foret amor veri ex bono qui 1 e caelis in ecclesia, constat ex significatione "ignis", quod sit amor in utroque sensu, nempe amor in Dominum, et amor erga proximum, et in opposito sensu amor sui et amor mundi (de qua supra, n. 504, 539); et inde amor boni et veri, tum amor mali et falsi, nam omnia bona et inde vera profluunt ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, et vicissim omnia mala et inde falsa ex amore sui et amore mundi: inde est, quod qui in amore sui et mundi sunt, in amore omnium malorum inde oriundorum, et in amore falsorum ex illis malis sint; (de quibus amoribus, et inde oriundis malis et falsis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83 2 ): ex significatione facere illum, nempe ignem, "descendere e caelo"; hoc dicitur, quia tale fit in mundo spirituali ab illis qui [in] fide separata sunt, per artes ibi notas: quod sit apparentia sicut amor falsi ex malo foret amor veri ex bono, est ex confirmatione fidei separatae a vita per sensum litterae Verbi; nam quod confirmatur ex Verbo, ex caelo confirmatur; at falsum, dum ex Verbo, non ex caelo confirmatur, sed modo apparet sicut e caelo confirmatum: et ex significatione "coram hominibus", quod sit imprimis coram illis qui in fastu propriae intelligentiae sunt, et qui scriptis et praedicationibus apud se haereticum id dogma confirmant; ex illis derivatur id ad simplices, qui non in fastu propriae intelligentiae sunt, at hi non confirmant illud apud se, sed autumant quod ita sit, quia a viro eruditionis et inde auctoritatis dictum est et asseveratum; verum hi solum id memoria tenent, illi autem implantant illud suae vitae, imprimis si vixerunt secundum illud; et quod implantatur vitae, hoc in aeternum inhaeret, non autem quod solum memoriae.

[2] Fastus propriae intelligentiae est apud omnes qui falsa confirmant usque ad destructionem Divini Veri, in quo sunt angeli caeli: sunt enim illi in eo fastu qui se solum spectant, hoc est, sui famam, in scriptis et in praedicationibus; sunt enim in amore sui, et omnis qui in amore sui est, dum scribit et praedicat, in fastu est, et fastus ex proprio hominis omnia trahit; inde est quod dicatur fastus propriae intelligentiae; amor sui residet in voluntate, ac fastus propriae intelligentiae in cogitatione inde; hi itaque, dum aliquid ex se cogitant, non possunt aliter quam falsa cogitare; proprium enim, quod est voluntatis, proinde amoris, dominatur, quod in se spectatum non est nisi quam malum: aliter illi qui in amore usuum sunt, et inde in amore veri propter verum.

[3] Quoniam hi, qui in fastu propriae intelligentiae sunt, removent opera a fide, et propterea non sciunt quid opera, ne quidem quid charitas et quid proximus, immo postquam se confirmaverunt, non volunt scire; quare hic dicetur quid bona opera. Bona opera sunt omnia quae homo facit, scribit, praedicat, immo quae loquitur, non a semet sed a Domino; et a Domino facit, scribit, praedicat et loquitur, quando vivit secundum leges suae religionis. Leges nostrae religionis sunt, quod nempe Deus unus colendus sit, quod adulteria, furta, neces, falsa testimonia, fugienda sint, ita quoque fraudes, illicitae lucrationes, odia, vindictae, mendacia, blasphemationes, et plura, quae non solum in decalogo, sed etiam ubivis alibi in Verbo, dicuntur peccata contra Deum, et quoque abominationes; quum homo illa fugit, quia contra Verbum et inde contra Deum sunt, et quia ex inferno sunt, tunc vivit homo secundum leges suae religionis; et quantum religionem vivit, tantum ducitur a Domino; et quantum ducitur a Domino, tantum opera ejus sunt bona; ducitur enim tunc ad faciendum bona, et ad loquendum vera, propter bona et propter vera, et non propter semet et propter mundum; usus sunt ei jucunditates, et vera sunt ei deliciae; indies etiam docetur a Domino quid faciendum et loquendum est, tum quid praedicandum aut quid scribendum, nam remotis malis continue sub auspicio Domini est, ac in illustratione: at ducitur ac docetur non immediate per aliquod dictamen, aut per aliquam inspirationem perceptibilem, sed per influxum in ejus jucundum spirituale, unde ei fit perceptio secundum vera ex quibus est intellectus ejus; ex quo cum agit, apparet sicut a se agat, attamen agnoscit corde quod sit a Domino. Omnes angeli in tali statu sunt; et omnes infantes in caelo per illam viam ad caelum ducuntur.

[4] Aliter vero est cum homine, quando a malis abstinet, et illa fugit, propter leges civiles, et propter laesionem famae suae; is non fugit illa ex aliqua origine spirituali, sed ex origine naturali; inde is quidem opera facit quae exterius apparent sicut bona, sed usque interius mala sunt; sunt sicut picturae ex luto stercoreo inductae coloribus ad visum pulchris, aut sicut meretrices apparentes in forma venusta, et ornatae vestibus candidis, ac super fronte et sub auribus diadematibus, et usque intus scatent fetoribus. Expende nunc, qualis hodie est orbis Christianus, quot sunt hodie qui fugiunt adulteria, fraudes, lucrationes illicitas, odia, vindictas, mendacia et blasphemationes, [non] quia contra Verbum sunt, et sic contra Deum, sed quia contra leges civiles sunt, et [propter] famam, ac timorem jacturae honoris et lucri in mundo; sed inquire interius in causam, et appercipies quod hoc inde sit, quia non credunt quod caelum et infernum sint, et quod non vita post mortem. Ex his patet quod quicquid homo facit, tam parvum quam magnum, dum facit ex religione, et in ecclesia ex Verbo, postquam detestatur mala quia peccata sunt et in se infernalia, bonum opus sit; at vicissim, quod quicquid homo facit, tam parvum quam magnum, dum non facit ex religione, et apud nos ex Verbo, malum opus sit. (Plura de his videatur supra, n. 803.)

[5] Sciendum usque est, quod qui mala fugit quia contra leges Divinas in Verbo sunt, etiam fugiat illa quia contra leges civiles et morales in mundo sunt, homo enim ex his cogitat quando in statu naturali est, at ex illis quando in statu spirituali: ex quo sequitur, quod propter famam et sui honorem mala fugere et bona facere, nec damnosum sit, modo Verbum et inde religio locum superiorem teneant, et faciant caput, ac ipse et mundus locum inferiorem, et faciant pedes: sin aliter, pedibus conculcatur religio, et capite colitur mundus.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #539

Study this Passage

  
/ 1232  
  

539. "Et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae." - Quod significet inde densa falsa ex malis amorum terrestrium et corporeorum, constat ex significatione "fumi", quod sit falsum mali (de qua sequitur); ex significatione "putei abyssi", quod sit infernum ubi sunt qui falsificaverunt Verbum (de qua supra, n. 537), et ex significatione "fornacis magnae", quod sint mala amorum terrestrium et corporeorum, ex quibus talia falsa erumpunt (de qua in sequente articulo).

Quod "fumus" significet falsum mali, est quia procedit ex igne, et ignis significat amores sui et mundi, et inde omnia mala; quare etiam inferna quae in falsis sunt ex malis illorum amorum, et magis ubi sunt qui falsificaverunt Verbum applicando ad favorem illorum amorum, apparent in igne sicut fornacis magnae, e qua densus fumus commixtus igni ascendit. Visa etiam mihi sunt, et patuit quod amores illi apud illos sistant apparentiam talis ignis, et quod falsa inde effluentia apparentiam fumi igniti: sed talia non apparent illis qui inibi sunt; sunt enim in amoribus illis et in falsis inde; est vita illorum in illis: ex his usque cruciantur multis modis, et non ex ignibus et fumis, quales sunt in mundo nostro naturali (ut melius constare potest ex articulo in opere De Caelo et Inferno 566-575, ubi agitur de Igne Infernali et de Stridore Dentium.)

[2] Quod "fumus" significet densum falsum quod profluit ex malo, constare potest ex sequentibus locis:

- Apud Mosen,

Abraham "prospexit contra facies Sodomae, et Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei, et vidit et ecce ascendit fumus terrae sicut fumus fornacis" (Genesis 19:28);

per "Sodomam et Amoram" in sensu spirituali intelliguntur illi qui prorsus in amoribus sui sunt; quare per "fumum", qui e terra eorum post combustionem visus Abrahamo est, significatur densum falsum quod est illis qui prorsus in eo amore sunt; qui enim se super omnia amant, illi in maxima caligine sunt quoad spiritualia et caelestia, sunt enim mere naturales et sensuales, et separati prorsus e caelo; et tunc non solum negant Divina, sed etiam excogitant falsa quibus destruant illa: haec falsa sunt quae significantur per "fumum" visum ex Sodoma et Amora.

[3] Apud eundem,

"Et sol occidit, et caligo facta est, et ecce furnus fumi et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa" (Genesis 15:17):

haec dicta sunt de posteritate Abrahami ex Jacobo, ut constare potest ex praecedentibus in illo capite; quod "sol occidit" significat extremum tempus cum consummatio; "et caligo facta" significat cum loco boni malum, et loco veri falsum; "ecce furnus fumi" significat densissimum falsum a malis; "fax ignis" significat aestum cupiditatum; "transivit inter segmenta" significat quae separaverunt illos a Domino. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 1858-2862.)

[4] Apud eundem,

"Exire fecit Moses populum obviam Deo e castris, et constiterunt in inferioribus montis; et Mons Sinai fumabat totus ille, propter quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus sicut fumus fornacis; et tremiscebat totus mons valde" (Exodus 19:17, 18);

et dein,

"Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et Vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo, et dixerunt ad Mosen, Loquere tu cum nobis et audiemus, et ne loquatur cum nobis Deus, ne forte moriamur" (Exodus 20:15, 1618, 19]):

per haec repraesentabatur qualis ille populus fuit; nam Jehovah, hoc est, Dominus, apparet unicuivis secundum quale ejus; illis qui in veris ex bono sunt ut lux serena, at illis qui in falsis ex malo sunt ut fumus ex igne: et quia populus ille in amoribus terrestribus et corporeis fuit et inde in falsis mali, ideo Dominus e Monte Sinai illi apparuit sicut ignis comedens, et sicut fumus fornacis. (Quod tales fuerint filii Jacobi, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus Collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248; et quod Dominus appareat unicuivis secundum quale ejus, ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono sunt, ac ut ignis consumens illis qui in malo, in Arcanis Caelestibus, n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551; quid reliqua in allatis locis significant, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus, quae super Exodum.)

[5] Simile significatur per "fumum" et per "ignem apud Davidem,

"Quando exarsit Illi, .... ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso, et inclinavit caelum et descendit, et caligo sub pedibus Ipsius" (7-9] ; 2 Samuelis 22:8, 9):

non intelligitur quod ascenderit fumus et ignis comedens ex Ipso, quia non Ipsi ira; sed ita dicitur quia talis apparet Dominus illis qui in falsis et malis sunt, nam spectant Ipsum ex suis falsis et malis.

[6] Similia significantur per haec apud eundem,

"Qui spectat terram, et contremiscit, tangit montes et fumigant" (Psalmus 104:32);

apud eundem,

"Jehovah, inclina caelos tuos et descende, tange montes ut fumigent" (Psalmus 144:5).

Apud Esaiam,

"Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea tu tota; quia a septentrione fumus venit" (14:31):

per "portam" significatur verum introducens in ecclesiam; per "urbem" doctrina; per "Philisthaeam" fides; inde per "Ejula porta, clama urbs, liquefacta Philisthaea tu tota", significatur vastatio ecclesiae quoad verum doctrinae, et inde quoad fidem: per "septentrionem" significatur infernum ubi et unde falsa doctrinae et falsa fidei, ac per "fumum" illa falsa; inde per "a septentrione venit fumus" significatur falsum vastans ex infernis.

[7]) agitur ibi etiam de vastatione ecclesiae; et per "accendere fumo currum" significatur pervertere omnia vera doctrinae in falsa; "fumus" est falsum, et "currus" est doctrina: et per quod "leones juvenes comedet gladius" significatur quod falsa destruent vera principalia ecclesiae; "leones juvenes" sunt ecclesiae vera principalia et tutantia, et "gladius" est falsum destruens verum.

[8] Apud Joelem,

"Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi" (3:3 [B.A. 2:30]):

haec de ultimo judicio; et per "sanguinem, ignem et columnas fumi", significatur verum Verbi falsificatum, bonum ejus adulteratum, et inde mera falsa; "sanguis" est verum Verbi falsificatum, "ignis" est bonum ejus adulteratum, et "columnae fumi" sunt inde mera ac densa falsa.

[9] Apud Davidem,

"Impii peribunt, et hostes Jehovae sicut gloria agnorum consumentur, in fumo consumentur" (Psalmus 37:20)

quod impii et hostes Jehovae "consumentur fumo", significat quod perituri per falsa mali; "impii" dicuntur qui in falsis, "hostes" qui in malis, et "fumus" est falsum mali.

[10] Apud eundem,

"Secundum impellere fumum, impelles; sicut liquefieri ceram coram igne, peribunt impii coram Deo" (Psalmus 68:3 [B.A. 2]):

interitus impiorum comparatur fumo qui ab aere impellitur, ac cerae quae coram igne liquescit, quia "fumus" significat falsa, et "ignis" mala.

[11] Apud Esaiam,

"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet" (51:6):

per "fumum" etiam hic significatur falsum, quo perituri sunt qui in priori caelo; et per "veterascentem vestem" significatur verum deperditum per falsa mali: comparatio fit cum fumo evanescente et cum veste veterascente, quia comparationes in Verbo etiam sunt correspondentiae, et aeque significant.

[12] Apud Hoscheam,

"Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum;.... propterea erunt sicut nubes matutae, et sicut ros mane cadens, abiens a turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario" (13:2, 3):

ita describuntur doctrinalia quae ex propria intelligentia, in quibus mala falsi et falsa mali; talia doctrinalia significantur per "fusilia ex argento" et per "idola"; "argentum illorum" significat id quod ex propria intelligentia, ac "opus artificum" significat illam; quare etiam dicitur "In intelligentia sua fecerunt sibi idola, opus artificum totum": quod illa doctrinalia, quia falsa, transitura sint, significatur per quod "abibunt sicut fumus ex fumario"; quod etiam "sicut nubes matutae, sicut ros mane cadens, et sicut ex area", est quia ecclesia in suo principio est sicut nubes matutae, sicut ros mane cadens, et sicut frumentum in area, per quae significantur vera boni et bona veri; quae tamen successive transeunt et vertuntur in falsa mali et in mala falsi.

[13] Per "fumum" etiam significatur falsum alibi in Apocalypsi; ut,

"Ex ore" equorum "exivit ignis et fumus et sulphur, et ex his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne et a fumo et a sulphure" (9:17, 18);

alibi,

"Fumus cruciatus eorum ascendit in saecula saeculorum" (14:11);

et alibi,

"Fumus" ex Babylone "ascendit in saecula saeculorum" ( 1 19:3).

[14] Quoniam "ignis" significat amorem in utroque sensu, tam amorem caelestem quam amorem infernalem, et inde "fumus" significat id quod profluit ex amore, falsum quod ex amore infernali, et verum quod ex amore caelesti, ideo "fumus" etiam in bono sensu significat sanctum verum; hoc significat "fumus" ex igne suffituum, de quo videatur supra (n. 494), et quoque in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Creabit Jehovah super omne habitaculum Montis Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (4:5);

(quae explicata videantur supra, n. 294 [b] , 2 504 [b]): apud eundem,

"Commoti sunt postes liminum voce" clamantium seraphorum, "et domus impleta est fumo" (6:4):

in Apocalypsi,

"Impletum est templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus" (15:8);

et alibi,

"Ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu angeli coram Deo" (8:4).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232