From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #820

Study this Passage

  
/ 1232  
  

820. Quoniam in articulo praecedente (n. 817 [a-d]) ostensum est, quod in Verbo per Cainum, Reubenem et Philisthaeos repraesentati sint qui in veris separatis a bono sunt, velim nunc ostendere quod per "Petrum Apostolum" in Verbo Evangelistarum intelligatur verum ex bono quod a Domino, et quoque in opposito sensu verum separatum a bono; et quia verum est fidei et bonum est charitatis, per illum etiam intelligitur fides ex charitate et quoque fides separata a charitate: duodecim enim apostoli, sicut duodecim tribus Israelis, repraesentaverunt ecclesiam quoad omnia ejus, ita quoad vera et bona; nam omnia ecclesiae ad duo illa se referunt, sicut ad fidem et amorem, vera enim sunt fidei, et bona sunt amoris: in genere repraesentaverunt Petrus, Jacobus et Johannes, fidem, charitatem et opera charitatis; quare illi tres prae reliquis secuti sunt Dominum; de quibus ideo dicitur apud Marcum,

"Non permisit cuiquam Ipsum sequi, nisi Petrum, Jacobum et Johannem" (5:37).

[2] Et quia verum ex bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, ideo Petrus per Andream fratrem ejus primum vocatus est, deinde Jacobus et Johannes: ut constat apud Matthaeum,

"Ambulans..Jesus ad Mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem dictum Petrum et Andream fratrem ejus, jacientes rete in mari, erant enim piscatores; et dixit illis, Venite post Me, et faciam vos piscatores hominum; et illi statim relinquentes retia secuti sunt Ipsum" (4:18-20);

apud Johannem,

Andreas "invenit fratrem proprium Simonem, et dicit ei, Invenimus Messiam, quod est, si interpreteris, Christus; ducit illum itaque ad Jesum, et inspiciens illum Jesus, dixit illi, Tu es Simon Jonae filius; tu vocaberis Kephas, quod interpretamur Petrus" (1:41-43);

et apud Marcum,

Jesus ascendens montem vocat ad Se quos volebat primum Simonem, et imposuit ei nomen Petrus; deinde Jacobum filium Zebedaei, et Johannem fratrem Jacobi (3:13, 16, 17).

Quod Petrus esset primus apostolorum, erat quia verum ex bono est primum ecclesiae; homo enim ex mundo non scit aliquid de caelo et inferno, nec de vita post mortem, immo nec de Deo; lumen ejus naturale non docet aliud quam quod intravit per oculos, ita non nisi quam quod mundi et quod sui est: vita ejus quoque inde est; et quamdiu homo solum in illis est, in inferno est. Ut autem inde abducatur, et perducatur ad caelum, necessarium est ut discat vera, quae non solum doceant quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quodque vita post mortem sit, sed etiam doceant viam ad caelum. Inde constare potest quod verum sit primum, per quod homini est ecclesia; sed verum ex bono; nam verum absque bono est modo cognitio quod ita sit, et sola cognitio non aliud facit quam ut homo possit fieri ecclesia; sed non fit priusquam vivit secundum cognitiones; tunc conjungitur verum bono, ac homo introducitur in ecclesiam: vera etiam docent quomodo homo victurus est; et quando tunc afficitur veris propter vera, quod fit quando amat vivere secundum illa, tunc ducitur a Domino, et datur ei conjunctio cum caelo, et fit spiritualis, et post mortem angelus caeli. Sed usque sciendum est quod vera non producant illa, sed bonum per vera, ac bonum est a Domino. Quoniam verum ex bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, ideo Petrus primum vocatus est, ac primus apostolorum fuit; nominatus etiam est a Domino "Kephas", quod est Petra; sed ut esset nomen personae, dicitur Petrus. Per "Petram" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum procedens a Domino; inde in sensu respectivo per "petram" significatur verum ex bono quod a Domino; simile per "Petrum."

(Quod "petra" significet illa, videatur supra, n. 411; quid autem "Simon Jonae" significat, videatur etiam supra, n. 443 [a] .)

[3] Quod tres illi apostoli piscatores fuerint, et quod dictum sit illis, "Venite post Me, et faciam vos piscatores hominum, erat quia "piscari significat instruere naturales homines; erant enim eo tempore tam intra ecclesiam, quam extra illam, naturales homines, qui sicut receperunt Dominum, et receperunt vera ab Ipso, facti sunt spirituales.

[4] Ex his concludi potest quid significant haec quae a Domino ad Petrum de "clavibus" dicta sunt; quae ita leguntur apud Matthaeum,

Cum dixerunt quidam Jesum esse Johannem Baptistam, alii Eliam, alii, Jeremiam, vel alium prophetarum, dixit Jesus discipulis, "Vos vero, quid Me dicitis esse? Respondens..Simon Petrus, dixit, Tu es Christus, ille Filius Dei viventis: et respondens Jesus dixit.., Beatus es, Simon fili Jonae, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: quin immo vero tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt illi: et dabo tibi claves regni caelorum; et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis" (16:14-19).

Quoniam verum ex bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, et illud per "Petrum" significabatur, ideo haec a Domino dicta sunt ad Petrum, et tunc dicta quando ille agnovit Dominum pro Messia seu Christo, et pro Filio Dei viventis: nam absque illa agnitione verum non est verum, nam verum suam originem, essentiam et vitam ducit a bono, ac bonum a Domino. Quoniam verum a bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, ideo dicit Dominus, "Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam": quod per "Petrum" seu "Petram" in supremo sensu significetur Divinum Verum procedens a Domino, et in sensu respectivo verum a bono, quod a Domino, mox supra dictum est: quod portae inferni non praevaliturae sint, significat quod falsa ex malo, quae ex infernis, non hiscent exsurgere contra illos qui ab ecclesia in veris ex bono a Domino sunt: per "portas inferni" significantur omnia inferni, quibus omnibus sunt portae, per quas falsa ex malo exhalantur et exsurgunt: per "claves caelorum" significatur intromissio in caelum omnibus illis qui in veris ex bono a Domino sunt: "quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis", significat quod a Domino caelum aperiatur illis qui in veris ex bono ab Ipso sunt, et quod claudatur illis qui non sunt. Haec dicta sunt ad Petrum, sed quia per "Petrum" intelligitur verum ex bono quod a Domino, haec de Domino dicta sunt, a quo bonum et inde verum; quare tunc dicta sunt quando Petrus agnovit Dominum pro Messia seu Christo, proque Filio Dei viventis ut primum etiam implantatum est bonum veris apud hominem, conjungitur ille angelis; quamdiu autem bonum non implantatum est veris apud hominem, tamdiu caelum ei clausum est; nam tunc pro bono ei est malum, et pro veris sunt falsa. Ex his patet quam sensualiter cogitant qui Petro illam potestatem attribuant, cum tamen illa potestas est solius Domini.

[5] Quod per "Petrum" significetur verum ex bono quod a Domino, e caelo manifestatum sit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 57). Quoniam "Petrus" significabat verum ex bono quod a Domino, et inde quoque doctrinam, et sic repraesentabat illos qui in veris ex bono, et in doctrina genuini veri a Domino sunt, et quoniam hi sunt qui alios instruunt et qui a Domino instruuntur, ideo Petrus toties locutus est cum Domino, et quoque instructus a Domino. Locutus est cum Domino quando Dominus transformatus est,

De tribus tabernaculis faciendis (Matthaeus 17:1-5; Marcus 9:2-8; Luca 9:26-36).

Dominus tunc repraesentavit Verbum, quod est Divinum Verum; ac per "tabernacula" significatur cultus Domini ex bono amoris et inde veris. (Videatur supra de transformatione Domini, n. 594[a] : et de significatione "tabernaculorum", n. 799.) Locutus est de Domino,

Quod esset Christus, Filius Dei viventis (Johannes 6:67-69).

Instructus est a Domino,

De charitate quod condonandum fratri quoties peccaverit (Matthaeus 18:21, 22);

De regeneratione, quae significatur per quod qui semel lotus est, non opus habeat nisi quoad pedes lavetur (Joh. 13:10 1 );

De potentia veri ex bono a Domino, 2 quae intelligitur [per] potentiam illorum qui habent fidem Dei (Marcus 11:21, 23, 24);

De peccatis, quod remittantur illis qui in fide ex amore sunt (Luca 7:40-48);

De hominibus qui spirituales sunt, quod liberi sint, et quod qui naturales sunt servi sint; instruebatur Petrus de eo dum ex ore piscis sumpsit staterem, et illum dedit in tributum (per "piscem" enim significatur naturalis homo, et similiter per "tributarium") (Matthaeus 17:24-27);

Praeter alia plura (de quibus Matthaeus 14:26-31; 19:27, 28; Marcus 10:28, seq.; cap. 13:3, seq.; cap. 16:7; Luca 22:8, seq.; cap. 24:12, 33, 34; Johannes 18:10, 11; 20:3-8; 21:1-11).

[6] Quoniam illi qui in veris ex bono amoris in Dominum sunt, seu in doctrina ex illis, repraesentabantur per Petrum, et illi sunt qui instruent alios, ideo dixit ad illum Dominus, quando respondit quod amaret Ipsum, quod "pasceret agnos et oves Ipsius"; de quibus ita apud Johannem,

"Postquam..pransi sunt, dicit Jesus Simoni Petro, Simon Jona, amasne Me plus quam hos? Dicit Ipsi, Immo, Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce agnos meos. Dicit illi iterum.., Simon Jona, amasne Me? Dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce oves meas. Dicit illi tertium, Simon Jona, amasne Me? Contristatus est Petrus, qua dixit illi tertium, Amasne Me? ideo dicit illi, Domine, Tu omnia nosti, Tu nosti quod amem Te; dicit illi Jesus, Pasce oves meas" (21:15-17):

ex his manifeste patet quod Petrus repraesentaverit verum ex bono amoris in Dominum; quare etiam nunc vocabatur "Simon Jona", nam per "Simonem Jonae" significatur fides ex charitate; per "Simonem" auscultatio et obedientia, et per "Jonam" columba, per quam significatur charitas: quod illi qui in doctrina veri ex amore in Dominum sunt, instructuri sint illos qui ab ecclesia Domini erunt, intelligitur per interrogationem Domini, "Amasne Me"; et dein per "Pasce agnos meos" et "oves meas"; non quod solus Petrus instructurus sit, sed omnes illi qui per Petrum repraesentati sunt; qui sunt, ut dictum est, qui in amore in Dominum sunt, et inde a Domino in veris: quod Petrus ter interrogatus sit, significabat plenum tempus a principio ecclesiae ad finem ejus, nam "tria" id significant; quare cum tertia vice interrogabatur, dicitur quod "contristatus sit Petrus."

[7] Et quia tertia interrogatio significabat finem ecclesiae, ideo sequuntur nunc haec Domini verba ad Petrum, apud Johannem,

"Amen, amen, dico tibi, cum fuisti junior cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando vero senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis:.... et cum hoc dixisset, dicit illi, sequere Me: conversus vero Petrus videt discipulum quem Jesus amabat, sequentem, qui etiam accumbebat in cena super pectore Ipsius.... : 3 hunc videns Petrus, dicit ad Jesum, Domine, hic vero quid? Dicit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me. Exivit ergo verbum hoc inter fratres, quod discipulus ille non moriturus esset; verum non dixit Jesus illi quod moriturus non esset, sed, Si illum volo manere donec venio, quid ad te?" (21:18-23):

quid illa omnia significant, nemo scire potest, nisi sciat quod per "Petrum" significetur fides ex charitate, et quoque fides absque charitate; fides ex charitate in ecclesia dum incohat, et fides absque charitate dum ecclesia desinit; ita quod per "Petrum, cum fuit junior, significetur fides ecclesiae incohantis, et per illum "dum factus est senex", fides ecclesiae desinentis; et quod per "cingere et ambulare" significetur addiscere vera ac vivere secundum illa: inde patet quod per "Dico tibi, cum fuisti junior, cingebas te ipsum et ambulabas quo volebas", significetur quod ecclesia in suo initio in veris quae ex bono docebitur, et per illa ducetur a Domino; et quod per "quando senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis, significetur quod ecclesia in fine suo non vera sciet sed falsa, quae sunt fidei absque charitate, et per illa ducetur; "cingere se" significat instrui in veris, simile quod "vestiri", quia "vestes" significant vera induentia bonum (videatur supra, n. 195, 395, 637); et "ambulare" significat vivere secundum illa (videatur etiam supra, n. 97); inde "cingere se ipsum, et ambulare quo vult", significat libere circumspicere, ac videre vera, ac facere illa; "extendere" autem "manus", significat non in libero illo esse, "manus" enim significant potentiam veri ex ejus intellectu et perceptione, et "extendere manus" significat non illam potentiam habere, inde nec liberum cogitandi et videndi verum; "alius te cinget et ducet quo non vis", significat quod agnoscenda pro veris illa quae alius dictat, et ipse non videt, ut fit hodie cum religioso de sola fide. Haec fides nunc intelligitur per "Petrum"; quare dicitur quod "conversus Petrus viderit discipulum, quem Jesus amabat, sequentem", et quod "dixerit de illo, Hic vero quid?" tum quod Jesus dixerit ad Petrum, "Quid ad te?" Per "discipulum sequentem Jesum" significabantur bona vitae, quae sunt bona opera; quae quod non peritura sint ad finem vitae, describitur per sequentia ibi.

[8] Ex his constare potest quod per "Petrum" etiam significetur fides separata a charitate; ut quoque dum

Petrus ter abnegavit Dominum (Matth. 4 ; Marcus 14:29-31, 54, 66-72; Luca 22:33, 34, 50, 51, 55-62 Johannes 13:36-38; 18:16-18, 25-27):

Tum etiam cum Dominus conversus a Petro dixit ei, "Abi post Me, Satana; scandalum Mihi es, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum" (Matthaeus 16:21-23):

Et quando dixit ei Dominus, "Simon, Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut cribraret vos sicut triticum" (Luca 22:31).

Haec omnia adducta sunt, ut sciatur quod per "Petrum" apud Evangelistas in sensu repraesentativo significetur verum ex bono quod a Domino, tum fides ex charitate; et quoque in opposito sensu verum separatum a bono, quod in se est falsum, tum fides separata a charitate, quae in se non est fides.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #799

Study this Passage

  
/ 1232  
  

799. "Et tabernaculum Ipsius." Quod significet omnem ecclesiae doctrinam et cultum inde, constat ex significatione "tabernaculi", quod sit ecclesia quoad doctrinam et cultum, inde etiam doctrina et cultus ecclesiae; haec itaque falsificare significatur per "blasphemare tabernaculum Dei." Quod "tabernaculum" significet ecclesiam quoad doctrinam et cultum, est quia illi qui ab ecclesia antiquissimis temporibus erant habitabant in tabernaculis et tentoriis, cum quibus etiam peregrinati sunt, erant enim plerique tunc pastores ovium; et paterfamilias docuit illos qui e domo illius prognati erant praecepta charitatis, et inde vitam amoris, in tabernaculis, sicut postea in templis; inde "tabernaculum" significabat simile quod "domus Dei", nempe, cultum Dei secundum doctrinam, proinde etiam ecclesiam, quoniam ecclesia est ecclesia ex vita secundum doctrinam, et vita secundum doctrinam est cultus.

[2] Quoniam antiquissimi illi, apud quos ecclesia fuit, adorabant Deum sub forma Humana, et quia Deus sub forma Humana est Dominus, inde Ipsum colebant; inde ecclesia illorum fuit ecclesia caelestis, quae distinguitur ab ecclesia spirituali in eo, quod ecclesia caelestis in amore in Dominum, et in cultu ex illo amore sit, et quod ecclesia spiritualis in amore erga proximum, et in cultu ex illo amore sit: et quia talis fuit ecclesia apud antiquissimos, et doctrina amoris in Dominum docebatur in tabernaculis, et inde tabernacula prae templis a Domino amabantur, ideo ex mandato Domini super Monte Sinai aedificatum est tabernaculum, in quo gens Israelitica sanctum cultum haberet; et postea in memoriam sanctissimi cultus in tabernaculis institutum est Festum Tabernaculorum. Ex his patet unde est quod "tabernaculum" significet ecclesiae doctrinam et inde cultum.

[3] Quod "tabernaculum" illa significet, etiam constare potest a sequentibus locis: Apud Mosen,

"Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob; tentoria tua, Israel" (Numeri 24:5):

hic et alibi in Verbo dicuntur "tabernacula", tum "tentoria"; et per "tabernaculum" significatur ecclesia ab illis qui in bono amoris in Dominum sunt, et per "tentorium" significatur ecclesia ex illis qui in veris ex illo bono sunt; et quia doctrina et inde cultus faciunt ecclesiam, ideo per "tabernaculum" significatur doctrina boni amoris, et per "tentorium" doctrina veri ex illo bono: inde etiam per "tabernacula" in plurali significantur bona ecclesiae et doctrinae; et per "tentoria" vera ecclesiae et doctrinae. Inde patet quid significatur per illa 1 Bileami verba, "Bona sunt tabernacula tua, Jacob; tentoria tua, Israel"; per "Jacobum" enim significatur ecclesia quae in bono doctrinae et vitae est, et per "Israelem" ecclesia quae in veris ex bono.

[4] Apud Jeremiam,

Jehovah "reducit captivitatem tabernaculorum Jacobi, et tentoriorum ejus miserebor; et aedificabitur urbs super tumulo suo, et palatium ejus juxta morem priorem habitabitur" (30:18):

hic quoque "tabernacula" et "tentoria" dicuntur; et per "tabernacula" significantur bona ecclesiae seu doctrinae ejus, et per "tentoria" significantur vera ecclesiae seu doctrinae ejus; per "captivitatem" significatur captivitas spiritualis, quae est quando bona et vera ecclesiae seu doctrinae quasi incarcerata sunt; quare "captivitatem reducere" significat restaurare illa. (Quid reliqua significantur, videatur supra, n. 724).

[5] Apud Esaiam,

"Amplifica locum tabernaculi tui, et cortinas tentoriorum tuorum expandant, ne prohibeas, longos fac funes tuos, et clavos tuos firma" (54:2):

haec de "sterili", quae non pepererat, per quam significantur gentes apud quas ecclesia a Domino instauranda erat: status boni amoris illius ecclesiae significatur per "locum tabernaculi tui"; et vera ex illo bono significantur per "cortinas tentoriorum tuorum"; fructificatio boni et multiplicatio veri significatur per "amplificare" et "extendere"; per "funes" significatur conjunctio illorum, et per "clavos" firmatio.

[6] Apud Davidem,

"Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad videndum suavitatem Jehovae, et ad visitandum mane templum Ipsius; quia abscondet me in tentorio suo in die malo, occultabit me in occulto tabernaculi sui, in petra exaltabit me" (Psalmus 27:4, 5):

hic dicuntur "domus Jehovae", "templum", "tentorium" et "tabernaculum"; et per "domum Jehovae" significatur ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, per "templum" ecclesia quae in veris ex illo bono, per "tentorium Jehovae" significatur Divinum Verum, et per "tabernaculum" Divinum Bonum; inde patet, quod per "manere in domo Jehovae omnibus diebus vitae", non intelligatur in domo Jehovae manere, sed in bono amoris in Dominum; et quod per "visitare mane templum Jehovae" non intelligatur quovis mane id visitare, sed vera illius boni inquirere et discere; inde per "abscondere in tentorio" significatur tenere in Divino Vero, et tutari a falsis, et per "occultare in occulto tabernaculi" significatur tenere in Divino Bono, ac tutari a malis; per "exaltare in petra" significatur instruere in interioribus veris.

[7] Apud eundem,

"Jehovah, quis commorabitur in tabernaculo tuo, quis habitabit in monte sanctitatis tuae? Qui ambulat integer, et facit justitiam, et loquitur veritatem" (Psalmus 15:1, 2):

per "tabernaculum" etiam hic significatur ecclesia quoad bonum amoris, ita quoque bonum amoris; per "montem sanctitatis", per quem intelligitur Hierosolyma, significatur ecclesia quoad vera doctrinae ex illo bono; inde scitur quid significatur per "commorari" in illis: "qui ambulat integer", significat qui in bono quoad vitam est, et in veris quoad doctrinam; quare dicitur, "qui facit justitiam et loquitur veritatem", et per "facere justitiam" significatur in bono esse quoad vitam, et per "loqui veritatem" significatur in veris esse quoad doctrinam.

[8] Apud eundem,

"Manebo in tabernaculo tuo in aeternum, confidam in latibulo alarum tuarum" (Psalmus 61:5 [B.A. 4]):

"manere in tabernaculo in aeternum" significat in Divino Bono amoris esse; "confidere in latibulo alarum tuarum" significat in Divinis veris; "alae" enim Jehovae significant vera spiritualia.

[9] Apud Esaiam,

"Firmatus..est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam" (16:5 2 ):

haec de Domino; caelum quod ab Ipso stabilitum est, et inde ecclesia, significatur per "thronum" qui per misericordiam firmatus est: quod Dominus ibi regnet per Divinum Verum ex Divino Bono, significatur per "sedit super eo in veritate in tabernaculo Davidis"; per "Davidem" intelligitur Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum, et per "tabernaculum" ejus, significatur Divinum Bonum: per "judicium" significatur verum doctrinae, quia ex illo omne judicium, et per "justitiam" bonum amoris, utrumque ab Ipso apud illos qui in caelo et in ecclesia sunt.

[10] Apud eundem,

"Specta Zionem, urbem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus non avellentur" (33:20):

per "Zionem" hic non intelligitur Zion, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, sed caelum et ecclesia quoad bonum amoris et verum doctrinae; illa sunt "habitaculum tranquillum", et "tabernaculum quod non dissipabitur": per "clavos" qui non removebuntur, significatur firmatio per Divina vera; et per "funes" qui non evellentur, significatur conjunctio per Divinum Bonum.

[11] Apud Jeremiam,

"Tabernaculum meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi; filii mei exiverunt a Me, et non illi; non tendens amplius tabernaculum meum, et erigens cortinas meas" (10:20):

per "tabernaculum" quod "devastatum", significatur ecclesia, in qua non bonum amplius; per "funes" qui "evulsi" significatur conjunctio quod nulla; per "filios" qui "exiverunt et non illi", significatur quod non aliqua vera amplius: per "non tendens amplius tabernaculum et erigens cortinas" significatur quod in ecclesia nullus amplius doceat bonum amoris, et verum ex illo bono; "cortinae" significant vera prodeuntia ex bono et tegentia illud.

[12] Apud eundem,

"Devastata est tota terra, subito devastata sunt tabernacula mea, momento cortinae meae" (4:20):

per "terram" quae devastata, significatur ecclesia; per "tabernacula" quae devastata, significantur bona ejus; et per "cortinas" significantur vera ejus.

Apud eundem,

Nebuchadnezar rex Babelis "tabernaculum eorum et greges eorum sumet, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferet sibi" (49:29):

haec de vastatione Arabiae, per quam significatur ecclesia quae in veris ex bono est; bona illius ecclesiae significantur per "tabernaculum et greges eorum", ac vera eorum per "cortinas et omnia vasa", ac cognitiones veri per "camelos"; per "Nebuchadnezarem regem Babelis" significantur mala et falsa quae devastant.

Similia per "tabernacula Arabiae" significantur apud Davidem (Psalmus 120:5).

[13] Apud Jeremiam,

Ad Zionem "venient pastores et greges eorum; figent contra eam tabernacula.., depascent quisque spatium suum" (6:3):

per haec quoque describitur vastatio ecclesiae quoad bonum amoris; "Zion" est ecclesia in qua id bonum: "tabernacula" quae "figent contra eam pastores et greges", 3 significant mala et eorum falsa quae devastant illam; "depascent quisque spatium suum" significat quod prorsus deprivabitur bonis et veris.

[14] Apud Hoscheam,

"Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos, desiderabile argenti eorum carduus possidebit.., et spina in tabernaculis eorum" (9:6):

haec de vastatione ecclesiae per falsificationes veri; per "Israelem", de quo haec dicuntur, illa ecclesia significatur: quod homo naturalis et ejus cupiditas deperdet eos, significatur per quod "Aegyptus congregabit eos, Moph sepeliet eos"; quod falsum deperdet omne verum, significatur per "desiderabile argenti carduus possidebit"; et quod mala falsi deperdent omne bonum eorum, significatur per quod "spina in tabernaculis eorum."

[15] Apud Esaiam,

Qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut locustae; qui extendit sicut tenue caelos, et expandit sicut tabernaculum ad habitandum" (40:22):

"habitare super circulo terrae" significat super caelo, nam caelum ambit terram sicut circulus centrum; inde Dominus vocatur "Altissimus", et "habitans in altissimis "habitatores ejus sicut locustae", significat homines in extremis, nam "locusta" significat vivum in ultimis, in specie verum, et in opposito sensu falsum ibi: "qui extendit sicut tenue caelos", significat omnipotentiam ad amplificandum caelos ex nutu: "et expandit sicut tabernaculum ad habitandum" significat similia, sed haec amplificationem caelorum quoad bona, et illa amplificationem illorum quoad vera.

[16] Apud Hoscheam,

"Adhuc faciam te habitare in tabernaculis, juxta dies temporis stati" (12:10 [B.A. 9]):

haec de Ephraimo, qui ditatus

dixit "se invenisse opes" (vers. 9 [B.A. 8]),

per quae significatur quod cognitiones veri sibi comparaverit; per "Ephraimum" enim significatur intellectus Verbi, ac intellectuale ecclesiae; quare "Adhuc habitare te faciam in tabernaculis" significat quod adhuc in ecclesia ubi bonum; "juxta dies temporis stati" significat usque dum cognitiones illae pereunt.

Apud Sachariam,

"Servabit..Jehovah tabernacula Jehudae primo" (12:7):

"tabernacula Jehudae" sunt bona Verbi et bona ecclesiae, nam per "Jehudam" significatur Verbum, et quoque ecclesia quoad bonum amoris in Dominum.

[17] In Threnis,

Dominus "tetendit arcum..sicut hostis, constitit dextra Ejus sicut inimicus, et occidit omnia desiderabilia oculorum; in tabernacula Zionis effudit sicut ignem iram suam" (2:4):

haec de devastatione ecclesiae quoad vera et quoad bona; devastatio quoad vera ejus, significatur per "Occidit omnia desiderabilia oculorum"; et devastatio quoad bona, per "Effudit iram sicut ignem in tabernacula Zionis"; "desiderabilia" in Verbo dicuntur de veris, et "oculi" de intellectu veri, "tabernacula" dicuntur de bonis, ac "ira sicut ignis" de vastatione boni, "filia Zionis" significat ecclesiam quae in affectione veri ex amore boni est.

Apud Davidem,

"Soli posuit tabernaculum in" caelis (Psalmus 19:5 [B.A. 4]):

per "solem" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem; quia in bono amoris sui habitat in caelis, ideo dicitur, "Soli posuit tabernaculum in caelis"; "tabernaculum" ibi est caelum Domini ex bono amoris.

[18] Apud eundem,

"Jehovah...altissimum posuisti habitaculum tuum, non incurret in te malum, et plaga non appropinquabit ad tabernaculum tuum" (Psalmus 91:9, 10):

per "habitaculum Jehovae" et per "tabernaculum Ipsius" significatur caelum et ecclesia, per "habitaculum" caelum et ecclesia quoad vera, et per "tabernaculum" caelum et ecclesia quoad bona; remotio et tutatio a malis et a falsis mali, significatur per quod "altissimum posuerit habitaculum suum, non incurret malum, et non plaga appropinquabit." Apud eundem,

"Evellet te e tabernaculo, et eradicabit te e terra viventium" (Psalmus 52:7 [B.A. 6]):

haec de Doeg Edomita: quod expulsus erit ab omni bono ecclesiae, significatur per "Evellet te e tabernaculo"; quod etiam a veris ecclesiae, significatur per "Eradicabit te e terra viventium"; "terra" est ecclesia, et "viventes" dicuntur qui in veris ex bono sunt.

[19] Per "tabernaculum" significatur ecclesia quoad bonum, seu bonum ecclesiae, etiam in sequentibus locis:

Quod Jehovah posuerit tabernaculum in medio illorum, ambulaturus in medio illorum, ut esset illis in Deum (Leviticus 26:11, 12);

hoc inter benedictiones erat.

Postquam Dominus transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, dixit Petrus, "Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula, Tibi unum, et Mosi unum, et Eliae unum" (Matthaeus 17:4; Marcus 9:5; Luc. 9:33 4 );

"Audivi vocem magnam e caelo dicentem, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, qui habitabit cum illis" (Apocalypsis 21:3);

"Deseruit tentorium Schiluntis, tabernaculum, in quo habitavit inter homines" (Psalmus 78:60);

"Repudiavit tentorium Josephi" (Psalmus 78:67).

Quod "tentorium" significet ecclesiam quoad vera doctrinae, constat ex locis in Verbo

ubi "tentorium" et "tentoria" dicuntur (Ut Esaias 22:16; 5 Jerem. 9:18 [B.A. 19] : Ezechiel 25:4; Amos 9:11; Habakuk 1:6; Psalmus 43:3; Psalmus 46:5 [B.A. 4] ; Psalmus 74:7).

[20] Quoniam "tabernaculum" significabat caelum et ecclesiam quoad doctrinam boni amoris, et "tentorium" illam quoad doctrinam veri ex illo bono, et hoc ex sancto cultu Domini ab antiquissimis, ut in praemissis hujus articuli dictum est, ideo placuit Domino ut tabernaculum a Mose erigeretur, in quo cultus repraesentativus perageretur, quod describitur in Exodo (26:7-15; 36:8-37): et postea mandatum est,

Ut omnes tribus Israelis circum illud castrametarentur, et Levitae, qui custodiam ejus custodirent, juxta illud (Numeri 1:10-54; 3:7-39).

Et quoque quod proficiscerentur cum illo (Numeri 9:15, seq.).

Quod tabernaculum illud repraesentativum caeli et ecclesiae fuerit, patet manifeste ex eo,

Quod forma ejus ostensa sit Mosi super Monte Sinai (Exodus 25:9; 26:30);

et quicquid in forma sistitur videndum in caelo et e caelo, id repraesentativum est. Quod illud fuerit repraesentativum ipsius caeli, ubi Dominus, et inde quoque ecclesiae, constare potest ex sanctitate ejus,

Quod non liceret alicui in id intrare, nisi quam Aharoni et filiis ejus, et quod si populus accederet, morerentur (Numeri 17:27, 28 [B.A. 12, 13] ; cap. 18:1, 22, 23; 19:14-19):

tum

Quod super illo fuerit nubes interdiu, ac species ignis noctu (Exodus 40:38; Numeri 9:15; Esaias 4:5, 6):

et deinde

Quod festum celebraretur, quod Festum Tabernaculorum vocabatur, ac laetarentur ex proventu areae et torcularis (Leviticus 23:39-44; Deuteronomius 16:13, 14; Sacharia 14:16, 18, 19):

[21] per "proventum areae" significabatur omne bonum ecclesiae, simile quod per "panem" et "frumentum"; et per "proventum torcularis" significabatur omne verum boni ecclesiae, simile quod per "vinum", et per "laetari" tunc significabatur jucundum amoris caelestis et spiritualis ex illis. Quod omnia tabernaculi, sicut arca, propitiatorium cum cherubis super illo, velum, mensa super qua panes, altare suffitus, candelabrum, aulaea, tegumenta, asseres et columnae, funes, clavi, et reliqua, fuerint repraesentativa caeli et ecclesiae, videatur in Arcanis Caelestibus super Exodo, in quibus omnia illa explicata sunt; ubi etiam ostensum est quod sanctitas omnium illorum fuerit ex Lege reposita in arca, nam per "Legem" significabatur Verbum, et repraesentabatur Dominus qui est Verbum.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232