From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #8

Study this Passage

  
/ 1232  
  

8. "Et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni." - Quod significet quae revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, constat ex significatione "significavit, ' quod sint illa quae in sensu litterae continentia ita significantia illa quae in sensu interno; dicitur enim, "Revelatio quam dedit Deus indicare, ... et significavit"; et per quae significavit, intelliguntur illa quae in sensu litterae sunt, quoniam omnia illa significant; et quae significantur sunt quae continentur in sensu interno; sunt enim omnia Verbi significativa spiritualium, quae in sensu interno: ex significatione "mittens per angelum suum", quod sint quae revelata e caelo; "mittere" enim est revelare, et "per angelum" est e caelo.

Quod "mittere" sit revelare est quia omne quod e caelo mittitur est revelatio, revelatur enim id quod ibi est, quod est spirituale concernens ecclesiam et ejus statum; sed hoc apud hominem

vertitur in naturale, quale est in sensu litterae in Apocalypsi et alibi in Verbo. Quod e caelo venit non aliter sisti potest apud hominem, cadit enim spirituale in suum correspondens naturale dum e spirituali mundo in naturalem: inde est quod Verbum Propheticum tale sit in sensu litterae; et quia tale est, quod in sinu suo sit spirituale, et quod sit Divinum. Quod per "angelum" intelligatur e caelo, est quia id quod angelus loquitur, e caelo est: angelus enim, cum loquitur cum homine talia quae caeli et ecclesiae sunt, non loquitur sicut homo cum homine qui profert ex memoria mandata alterius; sed apud angelum influit continue id quod loquitur, et non in memoriam ejus, sed immediate in intellectum et inde in voces. Inde est quod omnia quae angeli dixerunt prophetis Divina sint, et prorsus nihil ex angelis. Sive dicatur quod revelata sint e caelo, sive ex Domino, idem est, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum, et prorsus nihil quod ex proprio angelorum; sed hoc constare melius potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno (n. 2-12, et n. 254) dicta et ostensa sunt.

[2] Quod dicantur revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, est quia dicitur, "mittens per angelum suum servo suo Johanni", et per "Johannem" repraesentantur et intelliguntur illi qui in bono amoris sunt; per duodecim enim apostolos repraesentati et significati sunt omnes qui in ecclesia, qui in veris ex bono sunt, proinde etiam omnia vera ex bono ex quibus ecclesia, et singillatim per unumquemvis aliquid speciale; ut per "Petrum" fides, per "Jacobum" charitas, et per "Johannem" bonum charitatis seu bonum amoris; et quia Johannes hoc bonum repraesentavit, ideo revelatio illi facta est; nam revelatio e caelo, quae talis, non fieri potest aliis quam qui in bono charitatis seu amoris sunt. Alii quidem possunt audire illa quae e caelo, sed non percipere; solum illis est perceptio spiritualis qui in bono amoris sunt: causa est, quia recipiunt illa non modo auditu sed etiam amore, et recipere amore est recipere plene, quoniam amantur: et qui ita recipiunt, vident illa in suo intellectu; ibi est sensatio visus interni eorum. Quod ita sit, ex multa experientia mihi testatum factum est, et quoque potest multa ratione illustrari; sed eo usque nondum licet exspatiari. Hic modo memorandum est, quod omnia nomina, quae in Verbo, non significent personas, sed res; ut quod "Johannes" significet illos qui in bono amoris sunt, ita abstracte bonum amoris. (Quod omnia nomina in Verbo significent res, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329. Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrare possint caelum, sed quod vertantur in res quas significant, n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432. Quam elegans sensus internus Verbi, tametsi mera nomina, illustratum ab exemplis, n. 1224, 1264, 1888.

Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint et inde significaverint omnia fidei et amoris in complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397.

Quod "Petrus", "Jacobus", et "Johannes" repraesentaverint et inde significaverint fidem, charitatem, et bonum charitatis in suo ordine, praefat. ad Genesis 18 et 22, et n. 3934, 1 8581, 10087.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3488

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3488. Quod secundus status perversionis Ecclesiae per illa verba Domini apud Evangelistam descriptus sit, patet a sensu interno eorundem, qui talis est: ‘Omnia haec initium dolorum’ significant illa quae praecedunt, nempe quae status primi perversionis Ecclesiae sunt, qui est, ut dictum, quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, proinde haereses; quod talia Ecclesiam ante plura saecula perverterint, patet inde quod Ecclesia in Christiano orbe divisa sit, et hoc secundum opiniones de bono et vero, ita quod perversio Ecclesiae 1 a multo tempore retro incepta sit.

[2] ‘Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos’ significat quod bonum et verum periturum sit, primum per ‘tribulationem’, quod est, per perversionem; dein per quod ‘occident’ illa, quod est, per negationem; quod ‘occidere’ cum praedicatur de bono et vero sit non recipi, ita negare, videatur n. 3387, 3395; per ‘vos’ seu per apostolos significantur omnia fidei in uno complexu, ita tam bonum ejus quam verum; quod per duodecim apostolos illa significata sint, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f. , 3272, 3354, et hic manifeste patet, 2 non enim de apostolorum praedicatione sed de consummatione saeculi agitur.

[3] ‘Et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum’ significat contemptum et aversionem pro omnibus quae sunt boni et veri; ‘odio habere’ est contemnere et aversari, haec enim odii sunt; ‘ab omnibus gentibus’ est ab illis qui in malo sunt; quod ‘gentes’ sint illi, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f. ; ‘propter nomen Meum’ est propter Dominum, ita propter omnia quae ab Ipso; quod ‘nomen Domini’ sit omne in uno complexu per quod colitur, ita omne quod est Ecclesiae Ipsius, videatur n. 2724, 3006.

[4] ‘Et tunc offendentur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem’ significat propter illa inimicitias; ‘offendentur multi’ est inimicitia inter se; Ipsum Humanum Domini est contra quod inimicitia; quod illud offendiculum 3 et scandalum futurum sit, passim in Verbo praedicitur; ‘se invicem tradent’ est inimicitia inter se ex falso contra verum; ‘et odio habebunt se invicem’ est inimicitia inter se ex malo contra bonum.

[5] ‘Et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos’ significat praedicationes falsi; ‘pseudoprophetae’, quod sint docentes falsa, ita 4 doctrina falsa, videatur n. 2534; ‘et seducent multos’ est quod inde derivationes.

[6] ‘Et propter multiplicari iniquitatem, refrigescet charitas multorum’ significat cum fide exspirationem charitatis; ‘propter multiplicari iniquitatem’ est secundum falsa fidei; ‘refrigescet charitas multorum’ est exspiratio charitatis; utrumque enim pari passu vadit; ubi non est fides, ibi non est charitas, et ubi non est charitas, non est fides, sed charitas est quae recipit fidem, et nulla charitas quae rejicit fidem; inde origo omnis falsi et omnis mali.

[7] ‘Qui autem perseverans erit in finem, 5 hic salvabitur’ significat salvationem eorum qui in charitate; ‘perseverans in finem’ est qui se non seduci patitur, ita qui non in 6 tentationibus succumbit.

[8] ‘Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus’ significat quod hoc prius notum fiet in orbe Christiano; ‘praedicabitur’ est quod notum fiet; ‘hoc evangelium regni’ est hoc verum quod ita sit; ‘evangelium’ est annuntiatio, ‘regnum’ est verum; quod regnum sit verum, videatur n. 1672, 2547; ‘in tota habitata’, nempe terra, est orbis Christianus; quod ‘terra’ sit tractus ubi Ecclesia, ita orbis Christianus, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355; Ecclesia hic ‘habitata’ vocatur a vita fidei, hoc est, a bono quod veri, ‘habitare’ enim in sensu interno est vivere, et ‘habitatores’ sunt bona veri, n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; ‘in testimonium’ est ut sciant, 7 ne praetexant quod ignoraverint; ‘omnibus gentibus’ sunt malis, n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588; cum enim in falso et 8 malo sunt, non amplius sciunt quid verum et quid bonum, credunt tunc falsum esse verum, et malum esse bonum, et vicissim; cum in hoc statu est Ecclesia, ‘tunc veniet finis’. In illis quae nunc sequuntur, et quae ante caput Geneseos quod sequitur, ex Divina Domini Misericordia, explicanda sunt, agitur de illo statu Ecclesiae qui vocatur ‘abominatio desolationis’, qui est tertius status.

Footnotes:

1. The Manuscript has ab eio tempore

2. The Manuscript has nam non

3. The Manuscript has aut

4. The Manuscript has doctrinae

5. is, in the First Latin Edition

6. The Manuscript has pugnis tentationum

7. The Manuscript has ne ignorantiam praetexent

8. The Manuscript inserts in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.