From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #8

Study this Passage

  
/ 1232  
  

8. "Et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni." - Quod significet quae revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, constat ex significatione "significavit, ' quod sint illa quae in sensu litterae continentia ita significantia illa quae in sensu interno; dicitur enim, "Revelatio quam dedit Deus indicare, ... et significavit"; et per quae significavit, intelliguntur illa quae in sensu litterae sunt, quoniam omnia illa significant; et quae significantur sunt quae continentur in sensu interno; sunt enim omnia Verbi significativa spiritualium, quae in sensu interno: ex significatione "mittens per angelum suum", quod sint quae revelata e caelo; "mittere" enim est revelare, et "per angelum" est e caelo.

Quod "mittere" sit revelare est quia omne quod e caelo mittitur est revelatio, revelatur enim id quod ibi est, quod est spirituale concernens ecclesiam et ejus statum; sed hoc apud hominem

vertitur in naturale, quale est in sensu litterae in Apocalypsi et alibi in Verbo. Quod e caelo venit non aliter sisti potest apud hominem, cadit enim spirituale in suum correspondens naturale dum e spirituali mundo in naturalem: inde est quod Verbum Propheticum tale sit in sensu litterae; et quia tale est, quod in sinu suo sit spirituale, et quod sit Divinum. Quod per "angelum" intelligatur e caelo, est quia id quod angelus loquitur, e caelo est: angelus enim, cum loquitur cum homine talia quae caeli et ecclesiae sunt, non loquitur sicut homo cum homine qui profert ex memoria mandata alterius; sed apud angelum influit continue id quod loquitur, et non in memoriam ejus, sed immediate in intellectum et inde in voces. Inde est quod omnia quae angeli dixerunt prophetis Divina sint, et prorsus nihil ex angelis. Sive dicatur quod revelata sint e caelo, sive ex Domino, idem est, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum, et prorsus nihil quod ex proprio angelorum; sed hoc constare melius potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno (n. 2-12, et n. 254) dicta et ostensa sunt.

[2] Quod dicantur revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, est quia dicitur, "mittens per angelum suum servo suo Johanni", et per "Johannem" repraesentantur et intelliguntur illi qui in bono amoris sunt; per duodecim enim apostolos repraesentati et significati sunt omnes qui in ecclesia, qui in veris ex bono sunt, proinde etiam omnia vera ex bono ex quibus ecclesia, et singillatim per unumquemvis aliquid speciale; ut per "Petrum" fides, per "Jacobum" charitas, et per "Johannem" bonum charitatis seu bonum amoris; et quia Johannes hoc bonum repraesentavit, ideo revelatio illi facta est; nam revelatio e caelo, quae talis, non fieri potest aliis quam qui in bono charitatis seu amoris sunt. Alii quidem possunt audire illa quae e caelo, sed non percipere; solum illis est perceptio spiritualis qui in bono amoris sunt: causa est, quia recipiunt illa non modo auditu sed etiam amore, et recipere amore est recipere plene, quoniam amantur: et qui ita recipiunt, vident illa in suo intellectu; ibi est sensatio visus interni eorum. Quod ita sit, ex multa experientia mihi testatum factum est, et quoque potest multa ratione illustrari; sed eo usque nondum licet exspatiari. Hic modo memorandum est, quod omnia nomina, quae in Verbo, non significent personas, sed res; ut quod "Johannes" significet illos qui in bono amoris sunt, ita abstracte bonum amoris. (Quod omnia nomina in Verbo significent res, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329. Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrare possint caelum, sed quod vertantur in res quas significant, n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432. Quam elegans sensus internus Verbi, tametsi mera nomina, illustratum ab exemplis, n. 1224, 1264, 1888.

Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint et inde significaverint omnia fidei et amoris in complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397.

Quod "Petrus", "Jacobus", et "Johannes" repraesentaverint et inde significaverint fidem, charitatem, et bonum charitatis in suo ordine, praefat. ad Genesis 18 et 22, et n. 3934, 1 8581, 10087.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1888

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1888. Quod sensus litterae Verbi sit repraesentativus arcanorum Divinorum et quod sit receptaculum et sic reconditorium 1 caelestium et spiritualium Domini, illustrare licet binis exemplis; uno quod per Davidem non intelligatur David, sed Dominus; altero quod nomina nihil aliud significent quam res; consequenter reliqua. De Davide ita dicitur apud Ezechielem,

Servus meus David Rex super eos, et Pastor unus erit omnibus illis:... habitabunt super terra... illi, et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus Princeps illis in aeternum, 37:24, 25:

et apud Hoscheam,

Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem regem suum, 3:5.

Haec a prophetis illis scripta sunt post Davidis tempus, et tamen aperte dicitur quod is erit rex et princeps illorum, ex quibus unicuique constare potest quod per Davidem in sensu interno intelligatur Dominus; ita in ceteris locis, etiam in historicis, ubi David nominatur.

[2] Quod nomina regnorum, regionum, urbium, virorum, 2 significent res, constare potest evidenter apud Prophetas; pro exemplo sit solum hoc apud Esaiam,

Sic dixit Dominus, Jehovih Zebaoth, Ne timeas popule Mi, habitator Zionis, ab Asshure; virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti Excitabit super eum Jehovah Zebaoth flagellum, juxta plagam Midianis, in petra Horeb, et baculum tollet super mari, et tollet eum in via Aegypti:... veniet contra Ajath; transibit in Migronem; ad Michmash mandabit armis suis; transibunt Mabaram 3 ; Gibea diversorium nobis; trepidabit Hormah 4 ; Gibeah Shaulis fugiet; intona voce tua filia Gallim; ausculta Laish; misera Anathoth; vagabitur Madmenah habitatores Gebim congregabunt se; adhuc dies est in Nob ad consistendum; agitabit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae, ... succidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, 10:24, 26-34 5 .

[3] Hic sunt paene mera nomina, ex quibus non aliquis sensus prodiret nisi nomina singula significarent res; sique nominibus istis inhaereret mens, nusquam agnosceretur quod Verbum Domini foret. Sed quis credet quod omnia illa in sensu interno contineant arcana caeli? et quod per illa describatur status eorum qui per ratiocinia ex scientificis intrare conantur in mysteria fidei? et quod per unumquodvis nomen aliquid speciale illius status describatur; tum quod ratiocinia illa discutiantur per caelestia amoris et spiritualia fidei a Domino? Quod per ‘Asshurem’ significetur ratiocinatio, de qua hic agitur, constare manifeste potest ab illis quae de Asshure ostensa sunt, n. 119, 1186; et quod per ‘Aegyptum’ scientifica, ab illis quae n. 1164, 1165, 1462, quae videantur et examinentur annon ita se habeat; similiter se habet cum ceteris nominibus, et similiter cum singulis vocibus.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts rerum.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. So Schmidius but the Hebrew [ ] (mabarah) = ‘passage’ or ‘ford’. The KJV (1611) has passage. The Revised Version (1881-1885) pass.

4. This seems to be an error in Schmidius which Swedenborg has copied. The Hebrew is Haramah. The KJV (1611) has S. in S. S. 15.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.